|
Diliges dominum ex tota fortitudine tua. Aristoteles:
nullus magis sustinet terribilia quam fortis. Augustinus: fortitudo
est amor facile tolerans omnia propter id quod amatur. Qui omnia
dixit, nihil excepit. Quinque autem distinguit Aristoteles
terribilia: scilicet malam opinionem, inopiam, aegritudinem,
inimicitiam, mortem ultimum et maximum; et in hoc sustinendo proprie
patet fortitudo. Diliges ergo dominum Deum tuum fortiter, primo ut
pro ipso sustineas inopiam rerum, si oportuerit. Cant. 8: si
dederit homo omnem substantiam domus suae pro caritate, quasi nihil
despiciet eam: Matth. 5: inventa sapiens negotiator una pretiosa
margarita, vendidit omnia quae habuit, et emit eam. Sic fortis ille
omnia arbitrabatur ut stercora, ut Christum lucrifaceret, Philipp.
3. Nondum fortiter, sed heu nimis debiliter diligit Deum, qui
mavult peccando perdere Christum summum bonum, quam modicum
corruptibilis substantiae necessario periturae. Item diliges Deum
fortiter, studendo, si oportebit, malam opinionem et infamiam
patienter sustinere cum illo qui dixit: mihi autem pro minimo est ut a
vobis judicer aut ab humano die per infamiam et bonam famam. Nisi sic
fortis fueris, detractorem falso te fama privantem et de infamia
maculantem, amare vix poteris; quem tamen nisi diligas, manes in
morte. Item diliges Deum fortiter sustinendo pro ipso, si oportet,
inimicitiam et damnum favoris. Omnes in Deo habeas amicos
generaliter, quosdam et specialiter; sed inter haec Deum diliges
fortiter, ut pro nullius amicitia generali vel speciali acquirenda,
ipsum offendas. Non sic fortiter dilexit Adam qui offendit Deum
propter Evam. Augustinus: amicabili quadam benevolentia plerumque
fit ut offendatur Deus, ne offendatur amicus; sed qui amat patrem aut
matrem, filium aut filiam super me, non est me dignus. Item diliges
dominum fortiter sustinendo pro ipso aegritudinem: hic jam agitur in
personam. Vocatur autem aegritudo omne incommodum corporis citra
mortem. Fortiter ursus mel diligit, a quo nec verberibus si
immineant, nec spinis si interpositae sibi obvient, avelli poterit:
sic Deum fortiter dilexerunt et diligunt, qui cum apostolo dixerunt et
dicunt: quis nos separabit a caritate Dei? Tribulatio, an
angustia, an fames, an persecutio, an gladius et cetera. Item
ultimo Deum fortiter diliges, mortem pro ipso, si oportuerit, immo
si locus fuerit, sustinendo: hoc est proprie ex fortitudine diligere.
Cant. 8: fortis est ut mors dilectio: Joan. 15: majorem hac
dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
Certus sum, inquit ille, quod neque mors neque vita poterunt nos
separare a caritate Dei. De hoc Bernardus: disce, Christiane, a
Christo quomodo diligas Christum; disce amare dulciter prudenter, et
fortiter: dulciter ne illectus, prudenter ne deceptus, fortiter ne
oppressus ab amore Christi avertaris. Possumus ergo et debemus nunc
in via diligere dominum Deum nostrum ex corde et anima, ex mente et
intellectu, quae comprehendunt totam compositam diligentis
substantiam: et ex viribus, et ex virtute, et ex fortitudine, quae
comprehendunt substantiae potentiam. Possumus quidem diligere, sed ex
parte; quae imperfectio essentialis est statui viae: sed totum et
omne, quae secundum Aristotelem idem sunt quod perfectum est,
possibilia et debita sunt patriae: nam cum venerit quod perfectum est,
evacuabitur quod ex parte est. Propterea Augustinus dicit hoc
praeceptum non impleri in via, sed in patria. Datum tamen est
viatoribus ut suo modo impleant, et sciant quo tendere debeant; quia
non recte curritur, si quo currendum est, nesciatur.
|
|