Caput 25

Intellectus in viatore non potest Deum, quamvis sit praesens, videre in essentia propter suam debilitatem, quae causatur ex tribus: scilicet conditione naturae: nam ordo est inter esse primum, scilicet naturae, et esse ultimum quod est esse gloriae, ubi et intercidit esse gratiae. Quia igitur creaturam rationalem creavit Deus talem, quae beatitudinem haberet ex meritis, non ex natura; cum in visione essentiae beatitudo consistat et fruitio, non potest ad hoc natura intellectus de se; et ideo per gratiam elevatur in via plus et plus, ut per gloriam consummatus plene videat in patria. In hoc communicat nobiscum intellectus angelicus in statu naturae, licet major sit sua naturalis cognitio quam nostra. Item ex unione ad corpus. Licet enim non sit alligatus organo per quod agat, tamen propter unionem permistus est quodammodo phantasiae. Aristoteles: dispositio intellectus qui est in anima, ad illud quod est in natura valde manifestum, similis est dispositioni oculorum vespertilionis ad lucem solis. In hoc communicat nobiscum primus homo pro primo statu; tamen secundum quod nobilius erat corpus, cui erat unitus, eo minus impediebatur intellectus. Sap. 9: corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Item et tenebra culpae, quae quantulumcunque minima impedit, quia intellectum illi luci improportionabilem reddit. Augustinus: summum bonum non nisi purgatissimis membris cernitur. Igitur anima separata a corpore, vel reunita eidem incorruptibili et non impedienti, mundata ab omni tenebra, etiam veniali, elevata per gratiam potest dominum videre per essentiam.