Caput 26

Sicut Deus prima veritas est objectum intellectus et finis, et ideo quies ejus; sic Deus summum bonum est objectum et finis affectus et quies: quod bonum cum sit praesens affectui, quia ubique, tamen affectus modo non delectatur usque ad quietem, sed parum. Causa hujus triplex. Imperfectio ex conditione naturae, ex qua est improportionabilis per naturam, nisi elevetur super se, et perficiatur per gratiam creatam, scilicet caritatem, ut intellectus per fidem: et hoc est, quia creatus est quasi circa finem per meritum ascensurus in finem. Item alligatio ad corpus animale, in quo anima movens secundum indigentiam ejus, et consequens in termino motus delectationem sensibilem, retrahitur et impeditur ne tota virtute moveat potentias superiores ad sua objecta, et ideo minus consequitur delectationem spiritualem. Gregorius: tanto quisque a superno amore disjungitur, quanto inferius delectatur. Augustinus: cetera creatura vilescat, ut creator in corde dulcescat. Item infectio culpae, quae relinquit in affectu quasi contrariam qualitatem: quod patet sic. Corpus, quia animale, concupiscit praeter spiritum; sed quia infectum et vitiatum concupiscit adversus spiritum, ex primo est delectatio naturalis, quae clausa terminis suis non est mala nec illicita, sed necessaria et debita: ex secundo est delectatio innaturalis ex adeptione superflui et voluptatis, non tantum necessitatis: haec quandoque venialis, quandoque mortalis. Hinc palatus affectus inficitur, ne Deo delectabiliter pascatur. Augustinus: palato non sano poena est panis, qui sano est suavis. Primum commune nobis et Angelis in primo statu: secundum nobis et Adae in primo statu: tertium proprium huic statui, scilicet naturae lapsae. Primum impedimentum tollitur a caritate, secundum a morte; quia licet anima in resurrectione uniatur denuo corpori, non tamen animali. Tertium habet duo: scilicet substantiam culpae, et vestigia vel reliquias. Reliquiae expurgantur per poenam, substantia per caritatem vel gratiam. Sed substantiam delectationis mortalis tollit etiam caritas minima; venialis autem perfecta, et magis secundum quod magis perfecta. Est autem, secundum philosophum, delectatio conjunctio convenientis cum convenienti; et ideo major delectatio tripliciter: vel quia magis conjungitur cum magis convenienti, vel propter utrumque. Est autem delectatio in Deo alia naturalis, alia gratuita: naturalis sequitur cognitionem naturalem, gratuita gratuitam. Intuenti patet ex his, quare delectatione naturali unus Angelus alio, Angelus homine, unus homo alio actualiter in Deo magis delectatur, et quare in Deo delectari possit creatura rationalis, et non irrationalis, cum tamen summum bonum essentialiter sit in utraque indissimiliter quoad se, licet dissimiliter participetur. Boetius: omne receptum est in recipiente per modum recipientis, non per modum recepti. Aristoteles: primum uno modo se habet ad omnia, sed non omnia similiter se ad ipsum. Ex his similiter patet conferenti, quare delectatione gratuita magis delectetur in Deo actualiter minimus comprehensor, quam maximus viator in quantum talis: magis actualiter imperfectus liber et sine venialibus, quam perfectus occupatus et contra habens venialia.