Caput 27

Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. Sicut ergo lux corporalis per seipsam visibilis indissimiliter lucet ubique, quam tamen quaedam vident, quaedam non vident, diversitatis causa in ipsis existente, non in luce; similiter Deum non videntium, quinque sunt differentiae: non videt lapis et omne insensibile, cui tamen lux praesens est, item catulus ante diem nonum: item dormiens, vel aliter oculos clausos habens: item caecus: quinto talpa. In lapide non vidente nec aptitudo nec potentia, nec poena de non videndo. In catulo et talpa aptitudo, sed non potentia exquisita, expedita scilicet, nec poena, sed differenter absque potentia; quia catulo ad tempus, talpae semper. In dormiente aptitudo et potentia, sed non poena: in caeco aptitudo et poena, sed non potentia, scilicet expedita. Tob. 5: quale mihi gaudium est, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video? Lux enim oculorum laetificat animam. Sic Deum verum solem, primam lucem, ubique fulgentem indissimiliter quantum in se est, non videt creatura irrationalis, ut lapis: anima vel intellectus parvuli nascentis, ut catulus: sine Baptismo morientis ut talpa: adulti peccatoris viatoris, ut dormiens expergiscibilis: damnati ut caecus. Videntium vero lucem alia vident ipsum in fonte, scilicet solem in sua sphaera, ut aquila; alia tantum in subjecta natura, scilicet aere vel corpore resplendente. Similiter contingit videre Deum. Primum proprium est comprehensorum qui vident Deum facie ad faciem in sua essentia: secundum viatorum, qui vident per speculum et similitudinem. Videre autem corporale egreditur non a potentia visiva tantum, nec ab organo corporali tantum, sed a conjuncto: ab organo materialiter, a potentia formaliter. Melius igitur videre est tripliciter: vel propter melius organum, ut linx quam homo, juvenis quam senex: vel propter meliorem potentiam simpliciter: sic melius homo quam brutum etiam linx: vel propter utrumque. Similiter est de intelligere Deum. Nota igitur regulas. Ex aequalibus causis aequales effectus, ex inaequalibus inaequales. Regula in comparatione ad cognoscendum Deum. Praeeminentia in gratia est praeeminentia simpliciter, in natura secundum quid. Videre igitur Deum non est gratiae tantum, sed nec naturae tantum; sed naturae vel intellectus gratificati. In quibus duobus, scilicet natura et gratia, aequale, majus et minus faciunt multas differentias videntium: verbi gratia: Petrus comparatus ad alium, aut aequalis est in utroque, aut inaequalis in utroque, aut partim aequalis, partim inaequalis. Secundum membrum habet quatuor differentias: nam cui Petrus est inaequalis in utroque, aut est in utroque major, aut in utroque minor, aut major in naturalibus et minor in gratuitis, aut e converso, major in gratuitis et minor in naturalibus. Tertium similiter quatuor: nam cui Petrus est partim aequalis, partim inaequalis: aut est aequalis in naturalibus et major in gratuitis, aut aequalis in naturalibus et minor in gratuitis, aut aequalis in gratuitis et major in naturalibus, aut aequalis in gratuitis et minor in naturalibus. Et secundum hoc differunt visiones et viatorum et comprehensorum. Hoc patere potest aliqualiter in proportione supposita. Sed nota, nobilitas intellectus alia essentialis a creatore indita absolute, secundum quod unus Angelus excellit alium, et una anima aliam naturaliter: alia accidentalis: haec duplex. Una ex unione ad corpus nobilius, unde Aristoteles: anima conjuncta corpori complexiones corporis imitatur. Acutius enim quidam in vere, quidam in aestate, quidam in hyeme speculantur, secundum instrumenti complexionem. Aristoteles: fortes carne, duri mente: molles autem carne, bene apti mente. Alia ex usu vel actu quo acquisita est ars vel habitus perficiens potentiam intellectus. Utraque accidentalis nobilitas viae est; et, sicut opinamur, evacuabitur in patria cum corpus glorificabitur, et acquisita scientia destruetur, et remanebit sola nobilitas prima per gratiam perfecta, et habitus gloriae de novo infusus in patria consummata. Nota: caritas aufert omne peccatum. Salomon: universa delicta operit caritas: 1 Petr. 4: caritas operit multitudinem peccatorum. Vel confert omne meritum. Si linguis hominum loquar et Angelorum. Hieronymus quilibet motus ejus valet regnum caelorum. Qui dederit calicem aquae frigidae et cetera. Facit participare omne bonum per compassionem et gratitudinem, vel est finis omnium praeceptorum. Finis praecepti est caritas de corde puro. Vel est summum donorum et cetera. Augustinus: nullum donum majus est caritate: hoc solum est quod dividit inter filios regni et filios perditionis. Dantur et alia per spiritum sanctum munera, sed sine caritate nihil possunt. Vel est effectus sacramenti sacramentorum: corpus enim suum dedit nobis in augmentum caritatis: vel denominatur a summo choro Angelorum, vel est activa in summum bonum.