Caput 3

His in apprehensione antecedentibus, irritatur affectus: et si potentia voluntatis per habitum amoris disposita sit, in actum exit et movens delectabile apprehensum diligens concupiscit. Quem dilectionis motum tria concomitantur: scilicet qualitas, quantitas et relatio: qualitas, scilicet notabilitas et excellens bonitas, qua dissimilis est omnibus motibus aliis et nobilior genere, utpote prodiens nobilissima potentia, scilicet voluntate, quae Deo naturali ordine proxima, et ideo liberrima ab omni coactione creatae jurisdictionis exempta. Item a nobilissimo habitu, scilicet amore, qui summum Dei donum, etiam personae divinae, meruit aequivocum esse. Duplex est autem habitus amoris. Unus naturalis, qui unus et summus est, tamen Trinitatem in anima perficiens, ut dicit Augustinus, quae sunt mens, notitia et amor. Boetius. Inserta est bonis naturaliter summi boni cupiditas et dilectio. Alius gratuitus et infusus, qui omnium gratuitorum summus dignitate, proprie dicitur caritas. Rom. 5: caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Secundum autem Dionysium, optimi optima est adducere, subjecto igitur qualificetur et denominetur actio. Aristoteles: non enim quia bonum facimus, boni sumus; sed quia boni sumus, bonum facimus. Optima igitur et nobilissima actio dilectio. Sed quia motus denominatur a termino in genere suo, summe bonus est motus, cui summum bonum in quantum tale est objectum et terminus. In productione igitur actus istius anima nobilissima est, quia cognoscendo conjungitur, amando unitur illi bono, quod in termino nobilitatis et bonitatis nobile est. Cognoscibile enim cum sit perfectio cognoscentis in esse suo; quo nobilius cognoscibile est, eo nobilior et perfectior. Cum dilectio et amor transforment amantem in amatum, cum forma Dei sit nobilissima, anima amans Deum fit nobilissima. Item concomitatur et quantitas mensurans motum dilectionis: qui tripliciter mensuratur: scilicet secundum intensionem, durationem et numerum vel multitudinem. Contingit enim concupiscere summum bonum intensione vehementer, vehementius, vehementissime: duratione diu, diutius, diutissime: multitudine, saepe vel frequenter, saepius, saepissime; et secundum hoc dilectio actu major est vel est minor dilectione. Igitur si non potest concupiscere vehementer, saltem durat parumper: quod si non diu continuare potest, quoniam secundum Augustinum in viatore sunt cogitationes volubiles, et consequenter necessariae affectiones, saltem sicut repetendo frequenter: nam quo frequentius, eo consequenter vehementius concupisces: et quo vehementius, eo diutius. Sed vide quid impedit. Sicut se habet diligere ad cognoscere, sic diligere perfecte, quod est in patria, ad cognoscere perfecte; sic diligere actu ad cognoscere actu. Scimus autem plura, sed intelligimus unum solum, ut dicit Aristoteles. Verum est actu: et ideo diligere possumus actu unum solum. Termini autem oppositi disparate sunt creator et creatura, inter quos sita est anima. Augustinus: anima media inter Deum et creaturas posita conversione ad Deum illuminatur, melioratur et perficitur: conversione ad creaturas obtenebratur, deterioratur, corrumpitur. Et philosophi posuerunt animam creari in horizonte aeternitatis et temporis. Quae cum creaturam actu cognoscit et per consequens actu diligit, creatorem tunc actu cognoscere et per consequens actu diligere non potest. Item unitas motus causatur ab unitate mobilis, temporis et termini. Cum igitur anima mobilis sit simplex inter terminos oppositos, simul et semel motibus diversis ejusdem generis moveri non potest; unde dum motu affectionis movetur ad creaturam, tunc motu affectionis moveri non potest ad creatorem. Diliges autem dominum Deum tuum, unum scilicet prae multis. Augustinus: unum est necessarium; praeponitur enim unum multis, et cetera. Anselmus: cur ergo per multa vagaris homuncio? Hugo: cor hominis quod prius amori divino fixum stabile perstitit et unum amando unum permansit, postquam per desideria terrena defluere coepit, quasi in tot divisum est, quod ea sunt quae concupiscit. Concomitatur et relatio motum concupiscentiae, secundum quam refertur in finem. Scis quid desideras, restat propter quid. Deus summum bonum est subjectum in quod delectando moveris. Sed quis finis, vel propter quid ipsum appetis? Utique propter seipsum: nam hoc est proprium amoris Dei, quia idem ei objectum et finis. Non sic in virtutibus aliis. Nam fides quae etiam theologica est, ipsum primum verum habet pro objecto, bonum summum pro fine: unde credit primae veritati, ut credendo mereatur accipere et participare bonitatem: sed amor amat bonum propter bonum. Sed restat scire quod bonum propter bonum appetitur, aut propter se, aut propter aliud majus: non enim majus propter minus, sed potius e converso appetitur. Nota igitur trinam relationem: est enim secundum Aristotelem desiderium desiderati duplex: nam hujus ut finis, hujus viae ad finem. Verbi gratia, desidero vinum, desidero pretium quo emam vinum, sed aliter vinum, aliter pretium; et magis vinum quam pretium, quia et pretium propter vinum. Aristoteles: propter quod unumquodque, et ipsum magis. Similiter amans appeto Deum, appeto virtutem; sed Deum ut finem, virtutem ut ad finem. Augustinus: virtutes si propter se appetantur, nec ad aliud referantur, inflatae sunt; et ideo non jam virtutes, sed vitia appellanda sunt. Sic et a quibusdam propter Deum aliqua temporalia appetuntur; sed quia facile ibi incurvatur ordinis rectitudo, quam deflectit concupiscentia, corrigit et ad finem dirigit castigans disciplina. Psal. 17: disciplina tua correxit me in finem. Sic et apostolus desiderium habet dissolvi et esse cum Christo, primum desiderans propter secundum. Item alia relatio desiderii ad desideratum: est enim desiderium hujus per se, hujus per accidens, secundum Aristotelem: ut in vino appetitus dulcis: nam in vino dulce per se appetitur; unde non desiderabitur si acescit. Tertia relatio est qua dulce appetitur ut delectet. Vide ergo ordinem et relationem dicentem primo, pretium desidero propter vinum, scilicet ad habendum vinum: secundo vinum desidero, quia dulce propter dulce: tertio dulce ut quo delector, quia delector. Haec delectatio quia est passio mulcebris et qualitas derelicta in me a dulcedine vini, est finis simpliciter secundum talem viam; quia haec delectat formaliter vel ut forma, vinum autem dulce materialiter: sed vinum ut objectum commune et ideo per accidens, dulce autem ut materia vel objectum proprium et immediatum, et ideo per se in parte similiter in parte. Secus est in proposito: prima relatio totaliter similis, tertia omnino contraria, secunda medio modo. Primo igitur sicut appeto vinum et pretium propter vinum, sic appeto Deum ut finem, virtutes et omnia meritoria et utilia ut ad finem; et inter haec quod fini propinquius est, melius est secundum Aristotelem; et ideo appetibilius. Secundo vinum appeto, quia dulce: etiam refertur motus iste ad alium finem; et est vinum ut objectum, dulce ut finis. Et causa hujus est, quia dulcedo vini in re et ratione differt a vino, licet fundetur in ipso, ut accidens in subjecto: quia si dulcedo vino essentialis esset, idem esset secundum rem diligere vinum quia dulce, et diligere vinum quia vinum. Propter hoc in proposito partem sic, partem aliter: omnia enim quae in Deo sunt, idem sunt secundum rem, et essentialia sunt non accidentalia, sed ratione differunt; non ratione definitionis, sed ratione speculationis. Nam, ut dicit Aristoteles, causa prior et superior est narratione, quia superior est cognitione; sed per effectus utcumque cognoscitur. Roman. 1: invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus. Sic secundum effectus aliqualiter balbutitur. Effectus autem diversi sunt. Dicitur ergo Deus ens absolute, comparative vero bonus, quia se communicat et diffundit: justus, quia pro meritis retribuitur: severus, quia punit: misericors quia parcit. Omnia haec in re unum et idem sunt et divina sunt essentia, sed ratione differunt. Sed quia Deum non secundum quod est, sed secundum effectus speculamur et cognoscimus; secundum alium et alium effectum aliter et aliter nominamus; et differentem speculationem differens sequitur effectus. Deum ergo ut Deum veneror et revereor, ut justum vel severum tremo et vereor, ut bonum vel dulcem amo et concupisco. Quod si idem esset ratione sicut idem est re misericordem vel bonum esse et justum vel severum esse, identitatem speculationis sequeretur identitas affectionis; et sic diligerem Deum quia severus, sicut diligo et appeto quia dulcis et bonus. Nunc autem illud contremisco, istud concupisco. Appeto ergo Deum quia bonus et suavis: et refertur iste modus ad idem re, et aliud ratione. Tertio dulce vinum appeto, ut delectet. In proposito vero opposita est relatio: nam Dei bonitatem non referimus ad nostram delectationem, scilicet creatam beatitudinem vel qualitatem, sed potius e contra. Causa autem hujus dissimilitudinis patet sic. Omne receptum est in recipiente per modum recipientis, et non per modum recepti. Igitur si receptum est minus nobile recipiente, nobilitatur in ipso; non autem si nobilius ipso. Sicut ergo species rei visibilis recepta in oculo et perficiens ipsam inesse, nobilior est et melior in oculo quam in materia propria; sic dulcedo rei gustabilis recepta in gustu melior et nobilior est quam in sua materia: et ideo dulcedo vini melior est in eo quem delectat, quam in vino. Bonum autem referri habet ad melius, et non e contra: ideo appeto dulcedinem vini propter delectari. E contrario summum bonum et infinitum, quod beatificare et delectare habet affectum, ab affectu recipitur per modum affectus, scilicet finite, et excedit infinite. Sicut ergo minus bonum ad majus bonum, sic beatitudo ad creata in anima per influentiam beatitudinis increatae et summi boni, ad ipsum summum bonum quod influit, est referenda. In infinitum ergo major debet esse motus quo appeto Deum et summum bonum, quam ille quo appeto vitam aeternam creatam et fruitionem meam. Nam et istud appeto propter illud: istud ut finem quo quiesco, illud ut finem in quo quiesco. Nota ergo quod sex sensus habet haec propositio iste diligit Deum propter Deum. Primo diligit Deum propter Deum, supple, habendum: ut habere Deum vel frui Deo sit finis in quo quiescitur: ut, iste vadit ad tabernam propter vinum, scilicet bibendum, bibitio et delectatio plus placet illi quam vinum: et sic diligere est malum et peccatum, quia refertur creator ad creaturam. Secundo diligit Deum propter Deum, scilicet habendum, ut habitus Dei vel fruitio creata sit finis, non in quo quiescit, sed quo quiescitur. Beatitudo enim creata potest appeti ut finis quo quiescamus: quia ipsa habita nihil creatum amplius appetimus; sed non debet poni finis in quo non in ipsa quiescamus, sed per ipsam in Deo. Tertio diligo Deum propter Deum, ut propter notet causam efficientem sive motivam, et ut sit sensus Deus sive dulcedo Dei est causa movens istum ad diligendum Deum: sic ille diligit illum propter beneficia sua quae confert ei, iste motus est magis amicitiae, quam concupiscentiae. De hoc Joan. ult.: diligamus Deum, quia ipse prior dilexit nos, et ita meruit redamari. Bernardus: dignus plane Deus qui redametur: praesertim si advertamus quis, qualis, quantumque amaverit. Quarto ut per propter notetur causa finalis: et est sensus: diligo Deum propter Deum: illud est propter praeceptum Dei, et honorem ipsius. Sexto, diligo Deum propter Deum, idest non propter aliud, ut notetur exclusio finis ulterius, et omnis commodi mei: ergo est gratissime amare. Primum ergo malum, tria sequentia bona, duo ultima optima. Bernardus: non sine praemio diligitur Deus, etsi absque praemii intuitu sit diligendus. Psalm. 72: quid enim mihi est in caelo, et a te et cetera.