|
Dilectionem concupiscentiae secundario quidem plura,
principaliter vero quinque consequuntur: scilicet motus, dolor,
timor, consolatio et delectatio. Sicut enim corpora quaedam moventur
in loco, ut sphaera, quaedam extra locum, ut in motu recto, ut homo
sedens movetur in loco cum surgit, extra locum cum procedit; sic ipsa
dilectio concupiscentiae motus est essentialis, sed quasi motus
surgentis. Delectabile enim apprehensum movet. Sed hunc motum
sequitur alius motus quasi procedentis, et ipse duplex: primus quo
moveor ad habendum: alius secundus quo moveor ad merendum, qui
secundus est intentione, sed prior in esse vel in executione. Sicut
vinum diligens primo movetur motu desiderii ad habendum vel bibendum;
sed quia non habet, movetur secundo ad illud per quod habeat: et iste
modus multiplicatur si plura sint ad habendum necessaria: unde movet
homo linguam ad petendum vel interrogandum, manum ad operandum pro
pretio, pedes eundo ad tabernam; et sic de aliis: qui motus omnes
fiunt propter primum perducendum ad terminum. Unde et terminus primi
appetibilior est et prior in intentione terminis omnium posteriorum,
sicut motus motibus, secundum illud: propter quod unumquodque tale et
cetera. Sic apprehensa suavitate et dulcedine Dei, moveor
concupiscens, hoc est diligere. Sed cum motus continuus habeat
principium, medium et finem; hunc motum sequitur motus quasi
processivus, non sicut alius alium, sed sicut pars partem, medium
principium, hoc est motus ad habendum vel fruendum. Sed quia non
possum habere vel frui sine meritis, secundo moveor me ad merendum:
qui motus multiplicatur secundum quod multis modis mereri contingit.
Ex hac parte accidit motus impletionis praeceptorum affirmativorum,
tamquam eorum quae sunt ad habendum necessaria: consiliorum, tamquam
eorum quae sunt utilia: prohibitionum, tamquam motus ab his quae
impedientia: hinc est motus ad amandum proximum, quia praeceptum.
Secundum hoc Glossa dicit: caritas Dei generat amorem proximi, qui
motus est principium et causa omnium motuum, qui ordinant ad proximum,
etiam extenso nomine motus ad moveri a malo et moveri ad bonum.
Secundum hoc dicitur ad Rom. 13: plenitudo legis est dilectio:
nam non adulterabis et cetera. Et si quod est aliud mandatum, in hoc
verbo instauratur: diliges proximum tuum tamquam teipsum. Motus
igitur primus, scilicet dilectionis Dei in voluntate, ut ens in
subjecto, causat alium motum, scilicet dilectionis proximi in eodem
subjecto. Cum voluntas habet imperium super potentias inferiores, et
in perfluentiam mota movet inferiores potentias, etiam organicas, in
comparatione ad Deum propter se primo et principaliter: in
comparatione ad proximum propter Deum secundario et consequenter;
secundum hoc movet linguam ad Deum laudandum, orandum et similia:
aures ad audiendum de ipso: oculos ad intuendum vestigia ejus,
scilicet creaturas; et sic de aliis membris et actibus. Sed inter hos
motus est ordo: verbi gratia, cum lingua movetur ad orandum, veniam
peccati ante omnia petit: et hunc motum motus confessionis naturaliter
praecedit quo se peccatorem recognoscit et arguit; et sic de aliis.
In comparatione ad proximum voluntas mota movet organa multipliciter,
ut patet: pedes ad eundum ad visitandum proximum, manus ad dandum vel
ad juvandum, oculos et aures ad similia etc., linguam ad
consolandum, corripiendum, instruendum, excusandum et similia. Hinc
patet quod omnes virtutes motrices sunt, et quasi motores moti ad
alia, et secundo movent. Caritas autem est quasi motor primus.
Secundo dilectionem sequitur dolor: nam quo magis moveor ad habendum,
eo magis affligor de dilatione, secundum illud: spes quae differtur
affligit animam: quo magis appeto conjunctionem, eo magis doleo et
affligor de distantia. Jerem. 1: idcirco plorabo, et oculus meus
deducet aquas, quia longe factus est a me consolator convertens animam
meam et cetera. Tertio sequitur timor: nam quo magis concupisco
habere, eo magis timeo perdere: quo magis conjungi, eo magis
separari. Poeta: res est solliciti plena timoris amor. Hic timor
nobilissimus inter omnes timores viae, et utilissimus in patria, tamen
secundum hunc actum evacuandus, solo ibi reverentiae actu contentus.
Quarto sequitur consolatio ex appropinquatione, sicut exhilarescit
esuriens viso vel odorato cibo, utpote adhuc distante, sed tamen
vicino. Hinc intenditur motus: sicut velocius movetur lapis, quo
vicinior est centro. Bernardus: qui amat ardentius, currit
velocius. Quinto sequitur delectatio de adeptione. Proverb. 13:
desiderium si compleatur, delectat animam. Est enim delectatio
secundum Aristotelem conjunctio convenientis cum convenienti. Deus
igitur sicut praecellit omne concupiscibile, sic delectat prae omni
delectabili: et hoc tripliciter: quia generalius, intimius,
durabilius. Alia enim delectant particulariter, ut sapida solum
gustum, non autem auditum: sonora auditum, non autem visum, sic de
singulis. Deus autem generaliter, quia generale bonum ipse est, et
omnis boni particularis causa. Anselmus: si enim singularia bona
delectabilia sunt, cogita intente, quam delectabile sit illud bonum
quod continet in se jucunditatem omnium bonorum; et non qualem in rebus
creatis sumus experti; sed tantum differentem, quantum differt creator
a creatura. Item alia delectant superficialiter, et quasi exterius;
Deus autem intime, et ideo profunde: solus enim Deus substantiam
animae substantialiter penetrat, et ideo medullitus delectat.
Augustinus: cum inhaesero tibi ex omni mente mea, nusquam erit labor
et dolor, sed tota erit vita mea, tota plena te. Idem: o domine
Deus, quid est quod amo cum te amo? Non speciem corporis, nec decus
temporis, nec candorem lucis istius amicum oculis; non dulces melodias
cantilenarum omnimodarum, non florum et aromatum suave olentium
suavitatem, non manna et mella, non membra acceptabilia carnis
amplexibus, non hoc amo cum Deum meum amo. Et tamen amo quamdam
lucem, quamdam vocem, et quemdam odorem, et quemdam cibum et quemdam
amplexum. Non amo Deum meum lucem, vocem, odorem, cibum, amplexum
exterioris hominis, sed interioris hominis mei: ubi fulget animae meae
quod non capit locus, et ubi sonat quod non rapit tempus, ubi olet
quod non spargit flatus, ubi sapit quod non minuit edacitas, ubi
haeret quod non divellit satietas: hoc est quod amo cum Deum meum
amo. Augustinus: qui intrat in te, intrat in gaudium domini sui, et
non timebit, sed habebit se optime in optimo. Idem: alia delectant
transitorie et terminabiliter, Deus autem aeternaliter. Augustinus:
miser est omnis animus vinctus amicitia rerum inferiorum, et dilaniatur
cum eas amittit: te vero nemo amittit, nisi qui dimittit. Et ratio
est, quia omnis creatura de se mutabilis est: sed quoniam anima
satiata calcabit favum, anima quae creaturas diligens concupiscit,
quoniam concupiscibile praesens est, et ideo in motu ipsum faciliter
consequitur, consequens et adipiscens fruitur et delectatur, quo
plenior bono creato, tanto minus esurit increatum: et ideo jejunandum
ab his, ut illud concupiscatur. Psal. 76: renuit consolari anima
mea. Augustinus: cetera creatura vilescat, ut creator in corde
dulcescat. Sed quoniam in delectabilibus melius est facere quam
fecisse vel facturum esse, ideo anima concupiscit concupiscentia
respectu boni incommutabilis; unde Psal. 118: concupivit anima
mea desiderare et cetera. E converso dicitur respectu boni
commutabilis male. Psalm. 105: concupierunt concupiscentiam in
deserto.
|
|