Caput 5

Diliges dominum Deum tuum etiam dilectione amicitiae. Haec est dilectio qua diligimus illud cui bonum volumus. Hac ergo dominum diliges prae omnibus, et etiam prae teipso; et hoc dupliciter. Quantum ad objectum majus, ut ei velis majus bonum quod tibi ipsi vel cuiquam. Item quantum ad modum volendi, ut magis velis ei bonum quam tibi vel cuiquam: quod dignum est: nam potentia volendi ab ipso est, et ideo sua est; et a te non est, sed tibi concessa. Potius ergo vult, et magis vult bonum ei a quo est, quam ei a quo non est. Sed nota quod dominus relative ad servum dicitur, quia dominium et homagium relationem faciunt: nam et illum dominum appello, cujus homo sum, etsi servus non sum. Item: nonnunquam aliquis homo fit alterius hominis, non quia illi sibi quicquam de bonis suis porrigat, sed ille bona propria illi assignat, et recipit in feudum ut homo fiat. Utique in tali casu potius homo meus esset, quam e converso: nam plus a me habet quam ego ab ipso: ipse a me rei meae, non suae, proprietatem habet et dominium, et ego ab ipso rei meae solummodo possessionem et usum; et tamen dominium hunc appello. Verum multo potius homo Dei sum, a quo sum omnino quod sum, habeo totum quod habeo, expecto totum bonum quod habiturus sum. Dominus ergo et Deus meus est, gloriorque non immerito liberum me esse et nobilem, utpote immediate imperatori summo subjectum, cum etiam Angelus non sit mihi dominus, sed conservus. Ceterum alia relatio est qua refertur homo vel servus ad dominum, alia qua amicus ad amicum: et nobilior secunda quam prima. Augustinus: obstupesce igitur, anima mea, dignatione Dei tui erga te: nobilitavit te, o homo, Deus inferius constituens dominum irrationabilium. Psalm. 8: omnia subjecisti sub pedibus ejus. Qui dominaris brutis, non mirum esset, si Angelorum, saltem Seraphim dominio subdereris. Sed nunc non sic, sed nobilis es in relatione ad superius solus Deus vere est dominus tuus. Sed dilatare usque ad mortem prae admiratione: cui debueras servus esse, jubet ut sis amicus. Diliges, inquit, dominum Deum tuum et cetera. Joan. 13: jam non dicam vos servos, sed amicos. Stude igitur amicus esse ei a quo amaris, servus esse ei cui obligaris.