|
Nota igitur quod animam rationalem est considerare
tripliciter: scilicet in quantum natura est, in quantum deliberativa,
et in quantum gratificata. Secundum hoc tripliciter in anima Dei
amicitia generatur. Est enim secundum Anselmum, triplex exitus rerum
in esse: scilicet naturalis, voluntarius et mirabilis. Anima igitur
ut natura, efficitur amans innumeris et affluentibus beneficiis; hoc
patet: nam et catulus beneficum sibi amplexatur, et ovis sola
aestimativa non discretione utens, lupum fugiens, pastorem ut
beneficum sequitur. Joan. 10: cum proprias oves emiserit etc.,
et oves illum sequuntur; sic in anima per beneficia Dei amicitia quasi
quodam exitu naturali generatur. Anima ut deliberativa amans Deum
efficitur infinitis et evidentibus praeeminentiis: nam in deliberatione
recte praeeminens praeeligitur et praeamatur secundum Aristotelem.
Nullus dubitat utrum beatitudo vel divitiae praeeminentes sint magis
eligendae, propter nimiam praeeminentiam beatitudinis ad divitias.
Sic nemo deliberans dubitat an creator amandus sit prae creaturis.
Hic exitus amicitiae quodammodo est voluntarius. Anima ut
gratificata, amans efficitur per gratiae influentiam: nam Deo
influente gratificatur et informatur animae substantia per gratiam una
uni, scilicet Deo per unam. Et sicut Deus dans animae primum esse
creavit substantiam, et concreavit ei potentiam; sic dans secundum
esse influit gratiam substantiae animae, et caritatem virtutem summae
potentiae. Item, sicut voluntas procedit a substantia animae, sic
caritas ex gratia. Sed et aliae virtutes in potentiis ex gratia sunt.
Sed omnes praeter caritatem informes sunt, et sine gratia esse non
possunt. Influxa ergo a Deo essentia et forma, et gratia in
substantia animae influitur, et habitus caritatis in potentia
voluntatis: et hic est amicitiae exitus mirabilis. Rom. 5: caritas
Dei diffusa est in cordibus nostris et cetera. Item hic quoniam super
naturam est, postulatione et oratione opus est magis quam
deliberatione.
|
|