Caput 7

Primus ergo exitus amicitiae est quasi naturalis, secundum quem in anima proportionabiliter quodammodo generatur haec nobilissima forma accidentalis, sicut in materia naturaliter generatur forma substantialis. Quod patet sic: generatio naturalis fit per coactionem et per contactum: contrarium enim contingens contrarium agit in ipsum et alterat, et si in agendo praevalet, sibi assimilat: ut patet cum ignis agit in terram, et caliditate frigiditatem expellens, frigidam facit calidam; et cum actus continuatur, tamdem necessitas dispositionem sequitur, et in summo calens terra ignis efficitur, et ex altera fit altera, cum generatio alterationem comitetur. Sic Deus amans hominem non amantem, immo amicus inimici. Rom. 5: cum inimici essemus et cetera. Ardenter amans ut ignis est. Deut. 4: Deus noster ignis consumens est. Homo autem frigidus et non amans ut terra: unde Genes. 3: terra es et in terram ibis et cetera. Qui ignis terrae appropinquans beneficiis ipsam tangit, et sic tangendo disponit ad formam suam, scilicet amicitiam: et primo calefaciens alterat, secundum illud Psal. 143: tange montes, et fumigabunt. Tandem frequenter et continue agens, quia non cessat vel ad momentum a beneficiis, tamdem terram igneam reddit, et inimicitiam expellens, formam amicitiae in corde hominis introducit. Soph. 9: in igne zeli mei devorabo terram. Luc. 12: ignem veni mittere in terram: et quid volo nisi ut accendatur? Breviter igitur quoniam natura est vis insita rebus ex similibus similia procreans, naturaliter quodammodo amicitia Dei in nobis amicitiam generat, cum amicum, etiam si nolis, tandem amare cogaris. 1 Joan. 4: diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos.