Caput 9

Es ergo amicus hominis propter naturae conformitatem, quia homo est. Ne in hoc praeponderaret, et ideo praeeligeretur homo Deo, Deus factus est homo. Unde filium hominis Christus creberrime se appellat. Hic ergo magis amandus est quam aliquis homo propter tria: scilicet causam, statum et durationem. Primo propter causam. Amicus igitur es hominis, qui tecum fit vel factus est homo? Potius ejus qui propter te factus est homo, utique propter te, scilicet redimendum morte humanitatis, propter te nutriendum sacramento corporis et sanguinis. Augustinus: ut panem Angelorum manducaret homo, creator Angelorum factus est homo. Item propter te erudiendum exemplis, et beatificandum dupliciter duabus naturis, ut ingredereris et egredereris, et pascua invenires, secundum illud Joan. 10: ingredietur et egredietur, et pascua inveniet. Secundo propter statum. Amicus es hominis, qui simplex homo. Ergo debes esse amicus potius ejus qui summus est homo, cum etiam inter homines magis appetas esse amicus magnatorum. Item propter durationem amicus es hominis, qui quotidie corrumpitur, et tendit ad hoc ut desinat esse homo, quia mortuus homo non est homo. Sed potius ejus amicus sis, qui resurgens ex mortuis jam non moritur, et ideo incorruptibilis, et nunquam desinens esse homo. Sed dices: sic diligo Christum hominem, sed non sic Deum. Vide quod et Deum sic. Si amari possit imago depicta, nonne magis amaret imaginem in mente artificis et pictoris secundum quam facta est, quam imaginem aliam pictam sibi necessario magis dissimilem cum qua est? Sic si propter conformitatem hominis amicus esse volo, conformitatem, inquam, in genere logico et praedicabili, merito ideam meam secundum quam in mente Dei sum, et vita sum, magis amo. Joan. 10: quod factum est in ipso vita erat.