|
Sequitur continue fons tertius includens praecedentem, ut
figura figuram, numerusque posterior priorem, substantia sensibilis:
a qua praeter nutritivam et generativam sibi cum vegetabili communes,
sed in ipsa nobiliores, gemini rivi proprii derivantur, scilicet
potentia apprehensiva et motiva. Igitur fons ille unus in ortu,
multiplex in fluxu: et cum substantia sit causa sive subjectum sive
fons accidentium, fundus abundantia accidentium fit fons iste profundus
generum et specierum et individuorum, latitudine ripas numeri
transiens, et continuae generationis latitudine usque ad mundi terminum
se extendens. Dividitur tamen in quatuor principalia capita fons iste
sensibilis substantiae; scilicet in reptilia, gressibilia,
natatilia, volatilia. Fons iste quanto nobilior, tanto potatoribus
desiderabilior. Accedunt ergo sitibundi tres potatores praedicti etiam
hunc experiri, quasi ab aliis nec dum satiati. Excipiuntur a fonte,
excipiunt sub trina foraminum distinctione: de quorum summo haurit
philosophus: quorum unus, Aristoteles scilicet, fontis hujus gustans
dulcedinem, diutius immoratur quam in aliis fontibus; sed plus hausit
et amplius propinavit, scribens librum magnum de animalibus, alium de
sensu et sensato, alium de somno et vigilia, alium de morte et vita.
Cum autem secundum Ambrosium omnis mora longa sit desiderio, morosum
esset animae fontem vivum desideranti, de omnibus his non dico
inebriari bibendo, sed vel haec experiri gustando. Bibant ea qui
nesciunt dulciora. Ex eodem quidem foramine, sed inferius, cum
physico medicus, considerans sensibilia secundum convenientiam et
disconvenientiam ipsorum ad usum rationalium, bibit in theorica,
propinavit in practica. Bibunt ex secundo foramine artifices
mechanici, modum et ordinem et gradum habentes: modum in componendo,
apponendo, deponendo, mutando et alterando: ordinem secundum prius et
posterius, secundum naturam graduum, secundum sub et supra, quantum
ad dignitatem: nam alii biberunt artem sensibilia pascendi, alii
capiendi, alii occidendi, alii ad esum praeparandi. Quibus alii in
ordine succedunt; et partim animalis partes singuli singulas rapiunt;
et quod biberunt in theorica, propinant in practica; operanturque alii
de pilis, alii de pellibus, alii de cornibus, alii de ossibus, alii
de aliis partibus. Quorum omnium reipublicae quidam propinant
necessaria, quidam vero utilia, etsi non usquequaque necessaria:
quidam pro parte utilia, sed pro majori parte superflua: quidam vero
penitus superstitiosa facientes et vana, ut talos, et consimilia. Ad
foramen ultimum ultimus ille cupidus potator accedit, qui nulli
propinaturus, substantias sensibus haurit; et quasdam ambit ex
spirituali avaritia ad habendum; quasdam et ex carnali concupiscentia
ad sumendum. Quanta autem sit sitis avaritiae, furta probant et
rapinae, et populus ille qui carnaliter flagravit desiderio carnium,
fletu prodidit appetitum. Detinentur et morantur potatores primi et
medii, et merguntur ultimi. Nam qui volunt divites fieri et cetera.
Quae mergunt hominem in interitum etc. 1 Tim. 6. Sed animae
currenti ad fontem vivum, facilius est per hunc fontem transitus,
quoniam omnia subjecta sunt sub pedibus ejus, oves et boves universi,
insuper et pecora campi.
|
|