Caput 10

Sequitur fons quartus immediate substantiae sensibilis rationalis, quae animal rationale dicitur, a quo per ordinem primus fons totaliter absorbetur. Nimirum fons iste mirabilis, et prae omnibus praedictis sitibilis, utpote cunctis nobilitate dissimilis, quem natura inchoat ponens fundum corporis, creator solus consummat creans et infundens substantiam animae rationalis: quae praeter communes sibi et praemissis fontibus intellectum et affectum quasi proprios ebullit rivos mirabiles. Fons iste etsi angustus videatur, eo quod in modo aliorum non dilatetur per species; nihilominus tamen latus est valde per individua plurima, et omnem speciem specialissimam excellit ac latitudine excedit, excedit et omnes praedictos accidentium profunditate inscrutabili, excedit et durationis longitudine interminabili; praecedit non tantum per generationis continuae lineam usque ad terminum mundi fluens, sed per regenerationem ultima tantum temporis aevi interminabilitate excedens. Hic est igitur homo; qui cum sit species specialissima, et non habeat rivos specierum, quinque tamen scaturit mirabiles fluvios statuum: scilicet statum naturae, statum culpae, statum poenae, statum gratiae et statum gloriae. Quorum primus fluit cum omnibus; secundus autem et tertius fluunt ex opposito contra quartum et quintum; nam illi fluunt deorsum, isti saliunt sursum. De his fluviis omnibus multi multa quae sitierant investigando, biberant inveniendo, in vasis verborum propinaverunt docendo. Tres tamen invenies generales hujus fontis potatores cum tribus diversis hauritoribus, substantiam sensibilem rationalem, scilicet hominem, haurientes; quorum primus patiens sitim concupiscentiae haurit cum affectu corrupto; secundus sitibundus scientiae, haurit cum intellectu studioso: tertius summus propter aestum caritatis et sitim amicitiae, haurit cum affectu gratuito et virtuoso. Venit ergo primus, cujus affectus est per superbiam spiritualem, aut per concupiscentiam carnalem. Sed si tumet vas per superbiam, currit ad fontem, venit ad hominem, tentat modis omnibus haurire de fundo cordis placentiam et favorem de ore famam et laudem, de operis superficie reverentiam et honorem. Sed stultum nimis est hic sitire; quoniam continue et de facili fons ille turbatur, ex quo oportet ut amarum pro dulci sumatur: nam homo nunquam in eodem statu permanet, sed mutatus subito reprobat quod approbavit, et vituperat quod laudavit. Infectus autem per concupiscentiam carnalem alia via et ex alia causa venit ad fontem; scilicet ut hauriat ab homine voluptatem, quae inchoatur in visu, progreditur in auditu, consummatur in tactu. Vilia haec et faeculenta valde, et ideo brutis relinquenda, rationalibus contemnenda. Accedit ad fontem superius potator secundus, venit cum vase suo intellectu, studiosa sitit, haurit et sibi et aliis. Sed alius haurit de substantia animae et potentiis secundum quod sunt absolute, et propinat nobis in tertio de anima, et in scientia metaphysica: alius haurit de corpore, et propinat scientiam medicinae propter humanum corpus determinans aegrum et sanum: alius haurit de humanis moribus, et propinat utilem doctrinam Ethicae distinguentis bonum et malum eligendum et spernendum: alius haurit de sermonibus, et propinat scientiam triviam, docens quod didicit distinguere per grammaticam congruum ab incongruo, per logicam verum a falso, per rhetoricam ornatum ab inornato. Horum igitur aliqua etiam currenti animae utile est gustare: sed sitis vivi fontis non permittit ebibere, quia non patitur diu stare. Accedit tertio et summo loco potator ille cum affectu virtuoso; consideransque in summo fontem, intuens hominis mentem, cognoscit vivi fontis imaginem. Nimirum delectatur et bibit, et ex potu sitis crescit, omniaque inferiora prae isto fonte parvipendit: nec tamen hic sistit, sed imaginem propter rem diligens, rem imaginis vehementius concupiscit. Augustinus: si placent corpora, Deum ex illis lauda, et in artificem eorum retorque amorem; ne in his quae tibi placent, tu displiceas. Si placent animae, in Deo amentur, quia et ipsae mutabiles sunt, et ex illo fixo stabiliuntur: alioquin irent et perirent. In illo ergo amentur.