Caput 11

Sequitur fons quintus in ascensu summus, quartum non includens, sed limpiditate et nobilitate excedens, ad fontem vivum signaculo imaginis magis accedens: qui ab ipso simplicissimo simplex, a purissimo purus immediate sed inordinate profluit, statimque subito bipartitus est; et pars una miserabiliter difluxit in mare mortuum, et pars alia mirabiliter refluxit in suum principium fontem vivum. Ceterum fons ille altus est, nec omnes in quo hauriant habent. Hausit tamen et aliis propinavit de hoc fonte Aristoteles, considerans et describens intelligentias quantum ad esse primum in libro de causis; hausit et propinavit Dionysius in hierarchia sua describens esse secundum. Sed et moderni multi multa propinaverunt, quae magis gustaverunt opinando, quam biberent sciendo. Verum et hunc fontem transcurrit anima sitibunda dicens, Psal. 41: sitivit anima mea ad Deum fontem vivum. Creaturae magis proprie sunt rivi quam fontes aquarum: quorum veritas, bonitas et vita aliunde est derivata, ut vena, ab illa fontali veritate, bonitate et vita. Advertens ergo anima, quod per causam effectus plene et certe cognoscitur, et hausto fonte de venis omnibus cognitio habeatur, venarum haustu non contenta clamat: da fontem lustrare boni; da luce reperta, in te conspicuos animi configere vultus.