|
Septimus gradus est, in quo amor facit audere vehementer.
De hoc nota: tres potentiae partes rationalis animae, scilicet
rationalis, irascibilis, et concupiscibilis, sunt quasi tres sorores
unius substantiae, quasi ejusdem matris filiae: quarum prior
rationalis apprehensiva et cognitiva est, et ideo praecedere habet:
aliae duae non tantum sorores, sed et gemellae sunt, quia ambae
motivae; et ideo diligentius se adjuvant quam Maria et Martha,
quarum una motiva et activa, altera quiescens et contemplativa.
Potior tamen et dignior concupiscibilis. Hae tres sorores tres
habitus perfectivos ducunt, quasi tres maritos: nam rationalis
scientiae, concupiscibilis amori, irascibilis ausui nubit. Igitur
concupiscibilis mota sororem movet, et audacia ex amicitia exultat:
utrique autem rationalis apprehensiva cum sua cognatione deservit.
Facta ergo apprehensione, irascibilis aut disconfortatur aut
confortatur. Si apprehensum est disconfortativum, irascibilis statim
in principio timens fugit. Augustinus: timor animi fuga est. In
medio si continuatur et augetur disconfortatio, tunc crescit et
pusillanimitas fit: quae si intendatur, tandem in termino desperatio
sequitur. Si autem apprehensum sit confortativum, irascibilis in
principio sperat, in progressu audet, in termino summe confortata,
certa et secura fit. Igitur anima Deum apprehendens, si apprehendat
sub conditionibus disconfortativis, timet. Sunt autem sex species
timoris secundum Damascenum. Segnities; haec est timor futurae
operationis: erubescentia est timor in expectatione convicii:
verecundia est timor in turpi actu: stupor est timor ex re inconsueta:
admiratio est timor ex magna imaginatione: agonia est timor per casum,
scilicet per infortunium: timentes enim infortunate accidens
agonizamus. Deus ergo influens mediante rationali apprehensiva super
irascibilem motivam, apprehenditur, aut in comparatione, aut
absolute. Si in comparatione: si ut jubens, sequitur segnities; si
ut cognoscens transgressionem, sequitur verecundia; si ut redarguens,
sequitur erubescentia; si ut puniens, sequitur agonia, sive respectu
poenae damni, sive respectu poenae sensus. Si absolute: aut
apprehenditur aliquod magnum, ut majestas Dei et similia, et sequitur
admiratio: aut aliquod rarum, ut Trinitas in unitate et similia, et
sequitur stupor. Omnia haec timor. Timor animi fuga. Animae igitur
irascibilis disconfortatae, et ideo non audentis exemplum habes Exod.
4: Moyses perrexit ad videndum rubum etc. respondit dominus, ne
appropies huc. Sic dominus animae loquitur ne appropiet, cum influit
in apprehensivam, secundum conditionem irascibilis disconfortativam,
majestatem scilicet, vel aliam; et ideo anima sistit quasi procedere
non audens. Et ait dominus, solve calceamentum de pedibus tuis:
quasi diceret animae: affectus tuus nisi nudetur ab habitu brutali
pelle pecuali, disconvenit huic itineri. Et addit, ego sum Deus
Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob: quasi diceret: ego sum
cujus una essentia Deus, et Deus, et Deus; cujus tres personae:
quod innuit copula, quae diversitatem exigit: aliter enim suffecisset
dicere, ego sum Deus Abraham et Isaac et Jacob. Haec igitur
loquitur Deus cogitationi apprehendenti ipsum esse unum et trinum; et
sequitur stupor timoris irascibilis motivae: unde abscondit Moyses
faciem, nec audebat respicere contra dominum. Hoc per se patet
expertis. Quandoque etiam timor vel stupor intenditur, ut in anima
contemplante. Ex pusillanimitate amentia sequitur, ut figuratur in
Esther: viso enim rege in throno majestatis, regina corruit et pene
exanimata est: et 3 Reg.: regina Saba videns et stupens sapientiam
et gloriam Salomonis, non habebat ultra spiritum. Verum quando amor
claudit oculum rationalis apprehendentem Deum ut disconfortantem, et
Deus imprimit in apprehensivam secundum conditiones confortantes, post
apprehensionem irascibilis confortata movetur progressione: et primo
erigens se sperat: 1 Cor. 13: caritas omnia sperat: crescit
confortatio, et fit audens poeta: audacem faciebat amor. Vide de hoc
in amore libidinoso honoris rerum vel voluptatis. 2 Esdr.: accipit
homo gladium, et facit furta etc. et leonem videt etc. et amabili
suae aufert. Tandem quando summe confortatur, securatur. 1 Joan.
4: perfecta charitas foris mittit timorem: Rom. 3: certus sum
quod neque mors neque vita etc. poterit nos separare a caritate quae
est in Christo. In hac vita sperare multorum, audere paucorum,
securitas paucissimorum, immo nullorum nisi excellentissime
privilegiatorum. Augustinus: in hac vita, quae tota plena periculis
est, nemo debet esse securus; ne qui fieri potuit ex deteriori
melior, fiat ex meliori deterior. Vide exemplum hujus evidens in
Genes. 45: non se ultra poterat cohibere etc. usque illuc, post
quae ausi sunt loqui ad illum. Historiam oculus legat, affectus
exponat. Sic omnino Deus facit animae in hoc septimo gradu positae.
Stupet anima Christo imprimente in cognitivam se filium Dei esse.
Ego sum Joseph filius accrescens, filius naturalis, et ideo patri
aequalis, non potens crescere, sed in tua apprehensione crescens et
accrescens. Sed excrescens inde stupor qui est species timoris,
sistens animam et ligans. Unde nec poterant respondere fratres Joseph
etc. timore perterriti. Variatur impressio invariato imprimente
mutatur apprehensio immutato apprehendente. Apprehenditur Joseph
secundum conditiones confortativas, verba, amplexus, oscula et
fletus. Verba triplicia: quia primo advocat, ad quos ille
clementer, accedite, inquit: hoc dissimile illi, ne appropies huc.
Secundo consanguinitatem memorat. Ego sum frater vester: hoc
dissimile illi, ego sum Deus patris tui. Tertio culpam excusat: non
vestro consilio, sed Dei voluntate et cetera. Nec durum vobis
videatur, quod vendidistis etc.: hoc dissimile illi, solve
calceamentum de pedibus tuis. Ibi quasi inculpatur affectus interior
pecualis; hic excusatur etiam actus exterior bestialis. Non contentus
est amor movere linguam ad benigne loquendum; movet et brachia ad
amplexandum, et oculos ad flendum: vel potius cerebrum liquefacit, et
resolvit ad lacrymandum: unde, cumque amplexatus recidisset in collum
Beniamin, flevit: recidisset, inquit, quasi non accessisset ad
collum, sed cecidisset; nec tantum cecidisset, sed iterum atque
iterum cadens, recidisset. Movet et labia ad osculandum; unde
osculatus est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos:
et sequitur, post quae ausi sunt loqui ad eum, cum illic dicatur,
quod non audebat Moyses vel respicere contra Deum. Omnia tempus
habent: tempus timendi, et tempus audendi. Post quae, inquit, ausi
sunt loqui ad eum: post quae, non ante quae. Cum ergo has
impressiones a Christo interius senseris, aude et loquere quod vis.
Senseris inquam tripliciter ut illi, scilicet auditu, visu et tactu.
Cum audieris primo accedite ad me scilicet dissimulantem quod est lux
inaccessibilis sistens Moysen, ne appropies huc ad rubum, scilicet
ubi lux est flamma sine combustione, sed clementer se tibi captabilem
praebentem, et te ad se mulcebritate sua clementer allicientem. Cum
audieris secundo, ego sum frater vester, quasi tacentem relationem
superpositionis, secundum quam est Deus patris tui, sicut dicit
Moysi, et insonantem auribus cordis tui relationem quasi
aequiparantiae, secundum quam est similis tibi homo hominis filius, et
ideo frater tuus. Cum audieris tertio, nec durum vobis videatur,
quod vendidistis me, quasi non solum non redarguentem affectum
superficialiter brutalem sicut in Moyse solve calceamentum de pedibus
tuis, sed conscientiae tuae remittentem et annihilantem actum quemlibet
totaliter bestialem, sicut audivit Magdalena post lacrymas, mulier,
remittuntur tibi peccata tua. Beati certe quorum remissae sunt
iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non
imputavit dominus peccatum, Psal. 31. Item cum videris visu
spirituali qui non fallitur in objecto, non praesumptuose et
phantastice imaginando, sed humiliter et certissime intelligendo oculos
Jesu erga te distillare, non adhuc quidem curiose considerantes quid
reliqueris, de quo in Job 11: videns iniquitatem nonne considerat?
Nec furiose flammantes in testimonium indignationis, ut ibi oculi ejus
velut flamma ignis, et in Esther 13: ardentibus oculis furorem
animi indicavit, sed effluentia cujusdam miri humoris prodentis
vehementiam intimi amoris, et ostendentis evidentissime summum arcanum
divini capitis erga te liquefactum esse. Cum videris secundo brachia
Jesu laxari ad amplexandum, quasi oblita percussionis quam merueris
peccatis gravioribus, oblitaque et castigationis quae debetur
minoribus; gladio carentia, sed nec baculum nec virgam habentia,
viresque suas in te non blactendo, non distringendo, sed astringendo
exercentia. Postremo cum senseris tactu qui cognoscit de proximo et in
conjunctione maxima, labia illa Jesu, labia distillantia myrrham
primam, vel non myrrham, sed mellis stillam primam, polluta olim
animae tuae labia non abominari, sed mirabiliter ipsis imprimi,
ineffabiliter osculari, quasi oblita invectionis exploratores estis,
oblita comminationis per salutem Pharaonis non exibitis. Deinde et
quasi oblita jussionis, non judicem vel dominum, vel magnum
praetendere metuendum, sed sponsum amantem tenerrime, et teneriter
reamandum. Post quae, inquit, ausi sunt loqui ad eum: sic audet
illa quae loquitur: osculetur me osculo oris sui. Bernardus: o
sancta anima, reverentiam habe, quia ipse est dominus Deus tuus
fortasse non osculandus, sed adorandus, fateor: quia honor regis
judicium diligit: sed praeceps amor nec judicium praestolatur, nec
consilio temperatur, nec pudore fraenatur, nec rationi subjicitur.
Scito tamen quod ad praecipitium disponeris, si hunc septimum
praesumpseris antequam sex priores transieris.
|
|