|
Octavus gradus est in quo facit stringere indissolubiliter.
Omnia quidem praecedentia fieri possunt in distantia, verum hic primum
est conjunctio amantis cum amato. Qui enim stringit tenet, qui tenet
tangit, qui tangit non distat. Languens distat, similiter et
quaerens: nec enim langueret et quaereret nisi distaret; sed et
currens distat, et ideo currit ne distet, et sic de aliis. Stringens
autem non adhuc distat, sed astat, vel magis instat. In
praecedentibus ergo gradibus anima amat et amatur, quaerit et
quaeritur, vocat et vocatur; in hoc autem gradu quodam miro et
indissimili modo rapit et rapitur, tenet et tenetur, stringit et
stringitur, et una uni per amoris copulam sociatur. Dionysius: amor
est copula amantis cum amato. Trina quidem copula a tribus
professoribus traditur: scilicet conjunctionalis a grammatico,
verbalis a dialectico, carnalis a jurista vel ethico, qui judicare
habet de matrimonio. Prima copulat dictionem dictioni, quandoque
congrue, quandoque incongrue: secunda praedicatum subjecto, quandoque
vere, quandoque false: tertia sexum sexui, feminam viro, quandoque
bene, quandoque male. Nec talis copula haec, sed omnem artem et
facultatem transcendens, copulat animam Deo, creaturam creatori,
finitum infinito, semper congrue, semper vere, semper bene. Hoc
igitur est astringere. Sed nota: aliud est pedem ponere in gradu,
aliud statuere: ponens enim nonnunquam retrahit et deponit, statuens
autem figit: propter quod Dan. 9: Daniel vir desideriorum et
cetera. Et sta in gradu tuo: quasi dicat, non tantum calca super
gradum, sed sta et firmare super ipsum. In hoc gradu quidam sunt
hospites et transitorii, quidam vero incolae et mansionarii, ut
hospites. Ad hunc gradum eunt et redeunt, qui stringunt et postea
dimittunt. Mansionarii autem sunt, qui insolubiliter stringunt ut
illa: inveni quem diligit anima mea, tenui illum nec dimittam, donec
introducam illum in domum matris meae (...) non offendat te donec
et cetera. Non enim ponit post, sed negat ante: nam non ideo vult
introducere non dimissum, ut dimittat introductum; quinimo quando hac
cautela foris inventum introduxerit, plenius tenebit, fortius stringet
et minus dimittet. Primi autem, scilicet hospites, sunt in triplici
differentia: quia tribus modis dimittitur Christus. Primo enim
dimittitur non volens a volente, cum brachia quae strinxerat caritas,
distringit carnalitas, vel remissa tepiditas. Sic demittere est
amittere. Augustinus: te nemo amittit, nisi qui dimittit et cetera.
Sic autem dimissus et quasi coactus recedere, cogitur nimirum
dimissorem dimittere. Psal. 80: audi populus meus, et contestabor
te. Israel, si audieris me, non et cetera. Ego enim sum dominus
Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti in praeterito. Dilata os
tuum, et implebo quicquid appetis in futuro: et non audivit populus
meus vocem meam, et dimisi eos secundum desideria cordis eorum.
Secundo dimittitur volens non a volente, cum brachia stringentis
affectus corporis corruptibilis infirmitas laxat, necessitas relaxat
Genes. 32: dixit Angelus ad Jacob: dimitte me, jam enim
ascendit aurora: respondit: non dimittam te, nisi benedixeris mihi.
Hoc dimittere est contemplationem ex carnis necessitate remittere.
Sic tamen dimissus dimittenti benedictionem praestat, et nomen mutat.
Quod totum tibi plenius exponet et planius modica experientia, quam
longa verborum sententia. Tertio dimittitur volens a volente, cum
praevidetur utilitas, et sequitur quasi tracta voluntas. Hoc tale
dimittere est contemplationem ex utili causa intermittere, ut vel
opposita juxta se posita et majora et minora clarius videantur, ut
ferventius appetat jucundius recipiatur, firmius stringatur, cujus
carentia qualis sit agnoscitur. Vide hoc evidenter in Tob. 5: heu
me. Fili mi, ut quid te misimus peregrinari baculum senectutis
nostrae, qui sustentat impotentiam nostram? Lumen oculorum
nostrorum, quod illuminat ignorantiam, solatium vitae nostrae, quod
solatur tristitiam, et hoc in praesenti. Spem posteritatis nostrae,
spem in futuro: et breviter omnia in te uno habentes, non te debuimus
dimittere a nobis. Sic dimissus, sic cum fletu desideratus, cum
desiderio expectatus, rediens refert antidotum caecitatis, remedium
paupertatis: qui legit intelligat. Omnia autem in uno habemus, de
quo Roman. 8: proprio filio suo non pepercit, quomodo autem non cum
illo omnia nobis donavit? Hunc igitur dimittere non debuimus: quod si
dimittimus, sic dimittamus: sic rediturum expectemus, et tunc sic
recipiemus.
|
|