Caput 14

Nonus gradus est in quo facit ardere suaviter. Non omnis qui calet ardet, nec omnis qui ardet bene ardet: et bene ardet qui suaviter ardet. Nota ergo originem ardoris, et differentiam in esse naturali, et secundum hoc procede in esse morali. Origo ardoris est calor: nam omne ardens est calidum, sed non e converso. Calor autem est qualitas corporis inter primas elementares qualitates nobilissima, naturaliter sursum movens, homogenea congregans, heterogenea disgregans: quae secundum se directe, sed non immediate frigiditati opponitur, quae deorsum movet, homogenea disgregat, heterogenea congregat. Est enim calor in corpore quandoque naturalis et innatus, quandoque accidentalis vel adventitius, et illa quandoque conveniens, quandoque disconveniens. Secundum haec autem calor spiritus est amor, et hic duplex: alius innatus, alius additus: et iste duplex; alius conveniens, et hic est caritas; alius disconveniens, et ideo spiritum distemperans, et iste cupiditas. Plane ergo haec qualitas spiritus, scilicet amor, inter primas spiritus qualitates prima et nobilissima 1 Corinth. 13: major horum est caritas. Primo sursum movet ut calor. Augustinus: unaquaeque res suo pondere ad locum suum tendit. Pondus ignis et olei, et universaliter calidorum secundum se sursum, lapidis et gravium omnium deorsum. Quod autem est pondus in corporibus, hoc est amor in spiritibus. Et in hoc motu, quod amor naturalis inchoat, caritas consummat, quae non permittit spiritum quiescere extra Deum, sicut calor ignem citra horizonta extra naturalem, et locum proprium. Augustinus: fecisti nos domine ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te. Item heterogenea iste calor disgregat. Heterogenea valde spiritus et corporalia, corruptibile et incorruptibilia, perpetuum et temporalia dissociat: ergo hoc calidum caritatis. Sed homogenea congregat conjungens spiritum a corporalibus segregatum cum spiritu incorporeo, 1 Corinth. 6: qui adhaeret Deo, unus spiritus est, conjungens incorruptibile incorruptibili a corruptibilibus segregatum, scilicet animam intellectivam incorruptibili primo bono. Itemque perpetuum a temporalibus segregatum perpetuo et aeterno. Augustinus: junge te aeterno, et aeternus eris. Nota ergo: sicut in naturalibus, ita et in moralibus tria sunt: scilicet frigus, et tepor, et calor. Tepidum est medium inter extrema quae opponuntur ut contraria. Per tepidum est transitus a frigido ad calidum; et sic tepidum laudabile aliquantulum et bonum, quia via est et dispositio ad generationem caloris; sed non sufficiens, quia frigus in ipso non moritur, sed remittitur. Augustinus, non moritur frigus, nisi in calore. Frigus igitur est status culpae prorsus amoris expers; tepor status gratiae gratis datae: calor gratiae gratum facientis. Ubi primo frigus expulsum a contrario perimitur, et non moritur. Est et per tepidum reditus a calido ad frigidum, etsi vituperabile. Apocal. 3: quia tepidus es, incipiam te evomere de ore meo. Item in calido tres sunt diversitates: scilicet calens, fervens et ardens. Calor initium, fervor incrementum, ardor complementum. Differunt ergo ut majus et minus: nam fervor est calor valde intensus: ardor est fervor summe intensus. Calor ergo in positivo, fervor in comparativo, ardor in superlativo. Calent incipientes, Psal. 38: concaluit cor meum intra me: fervent proficientes, Rom. 12: spiritu ferventes, domino servientes: ardent perfecti. Psalm. 38: in meditatione mea exardescit ignis. In ardore jam, et tunc primo ignis forma et natura est. Unde in 1 Metaph.: ignis est in fine caliditatis. Sunt autem tres species ignis, secundum Aristotelem: scilicet carbo in materia terrea, flamma in materia aerea, lux in materia propria. Tres ergo sunt ardoris differentiae secundum tres status; scilicet poenitentium, activorum et contemplativorum. Status poenitentium habet ardorem carbonis, ubi est ignis in materia terrea. Joan. 64: si abluerit dominus sordes filiae Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus in spiritu judicii et spiritu ardoris. Verum in hoc statu, scilicet poenitentiae, inveniuntur nonnulli tepentes, pauci vero calentes, pauciores ferventes, paucissimi ardentes. Accipe tamen exemplum ardoris a Magdalena, de qua Gregorius: incendit plene Maria peccati rubiginem, quae ardet valde per amoris ignem. Gregorius: disce quo dolore ardet, quae flere inter epulas non erubescit. Item status progredientium in itinere bonae actionis habet ardorem flammae, quae magis sursum tendit; et de carbone quidem nascens, patre suo nobilior est in materia, clarior in forma. Verum et in hoc statu invenies non omnes ardentes, sed quosdam tepidos, alios calidos, paucos fervidos, rarissimos ardentes, de quibus Luc. 24: nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Jesu, dum nobis loqueretur in via, et aperiret Scripturas? Vide ibi, et disce quales itinerantes, et ex quibus causis ardent. Vide in his duo: scilicet motum et actum. In motu considera quatuor concurrentia: quod: ibant duo simul; quales: ex discipulis; quando: ipsa die; quo in Emaus. In numero concors societas, propheta: numquid ambulabunt duo pariter nisi conveniat eis? Utile melius est duos simul esse, quam unum. Unus enim quomodo calefiet? Et si non calefiet qui unus et singularis est, quomodo ardebit? In professione humilis docilitas: ex discipulis, inquit, non ex magistris, in tempore lumen discretionis. Ibant enim in die non in nocte. Qui enim ambulat in tenebris, nescit quo vadat. In termino desiderium perfectionis. Ibant in Emaus, quod interpretatur desiderium consilii. Illic eunt, qui non contenti implere mandata, desiderio moventur etiam ad implenda consilia. Item actus eorum triplex describitur: scilicet quid cogitarent corde, quid dicerent ore, quid facerent opere. Cogitabant autem passionem Christi, et ideo tristes, non saeculariter gaudentes. Unde ambulantes, et estis tristes. Conferebant in verbo, non de vanis aliquibus, sed de his omnibus quae acciderant: scilicet de passione Christi. Quo contra Joan. 9: ipsi de mundo sunt, et ideo de mundo loquuntur. Exhibebant in facto hospitium peregrino, ut pateret ipsorum tristitiam non fuisse accidiam quae taedium boni inducit. Nimirum talibus viatoribus Jesus propinquat, simul vadit, increpat nonnunquam, Scripturas aperit, et sic ardorem causat: nec tamen agnoscitur, donec panis frangatur. Tertius est status quiescentium in pace contemplationis: hic habet ardorem lucis; sed tamen et inter contemplativos invenies calentes, ferventes, perpaucos autem ardentes. Tales illi in Jerusalem sedentes, et ignem divinum excipientes. De quibus Gregorius: dum Deum in ignis visione suscipiunt, per amorem suaviter arserunt. Primi ergo ardent multum utiliter, sed et multum poenaliter: secundi magis utiliter et minus poenaliter: tertii maxime utiliter et minime poenaliter, et ideo suaviter. Hi, scilicet suaviter ardentes, in hoc novo gradu sunt Seraphim, in proximo cognitionis gradu attinentes, de quibus dicit Dionysius: Seraphin est calidum fervidum et superfervidum. Haec est visio magna, ardor sine poena, suavis non gravis, ita ut Moyses miraretur quod rubus arderet et non combureretur.