|
In decimo gradu facit similari totaliter. Sed nota: tres
sunt similitudinis differentiae. Prima fundatur super proportionem:
sic nigrum in comparatione ad congregare proportionabiliter, simile est
albo comparato ad disgregare. Proportionalem ergo similitudinem
disparata etiam opposita habere possunt. Secunda fundatur super
communem qualitatem: sic album albo similatur. Aristoteles:
similitudo est eadem rerum differentium qualitas. Tertio fundatur
super receptionem: sic cera similatur sigillo, speculum rei
oppositae, cujus speciem recipit, aqua rei objectae, oculus rei
visae. Secunda similitudo expressior quam prima, tertia quam
secunda. Similitudine proportionis similatur anima Deo per naturam,
et hoc multipliciter: quod patet sic. Divina enim essentia potest
considerari dupliciter: ut comparata ad personas, et ut comparata ad
creaturas. Comparata ad personas quarum est, et in quibus est.
Repraesentat anima in suprema sui portione tripliciter: scilicet
Trinitatem personarum in unitate essentiae, Trinitate potentiarum in
una mente. Item originem et ordinem origine et ordine: quia sicut
pater origo filii, et ambo simul spiritus sancti, similiter memoria
origo intelligentiae, utraque voluntatis. Item aequalitatem
aequalitate et circuminsessione, ut totum probat Augustinus. Item ad
creaturas comparatur dupliciter: ut causans, et conservans. Ut
causans, tripliciter: efficienter, et sic ab uno Deo omnia, et
quodammodo similiter secundum tenuem proportionem ab uno homine omnis
homo. Formaliter: sic idea omnium in Deo spiritualium et
corporalium. Similiter intellectus aptus est omnibus similari ideas
recipiendo, quas habet Deus non receptas. Aristoteles: intellectus
quodammodo est omnia. Finaliter: Eccles. 38: universa propter
semetipsum creavit altissimus. Aristoteles: sumus quodammodo nos
finis omnium. Item ut conservans: sic Deus in universo totus, et in
qualibet ejus parte totus: similiter anima in corpore. Sed nota hic:
similitudo recipit majus et minus: est enim duorum similitudo parva
convenientia proportionalis in aliquibus paucis vel modicis: magna in
multis, major in pluribus, maxima in plurimis. Item similitudine
qualitatis, similatur anima Deo partim per naturam, partim per
gratiam. Sed praenotandum illud Augustini: credamus Deum sine
qualitate bonum, sine quantitate magnum et cetera. Est ergo bonitate
bonus, cujus bonitas non est qualitas accidentalis, sed veritas
substantialis. Anima autem est bonitate, qualitate et accidente:
tamen propter actum consimilem bonitatis hujus et illius, improprie et
analogice, et exiliter valde, bono Deo bona anima similis dicitur:
fecit enim Deus hominem ad imaginem et similitudinem in gratuitis.
Divinam igitur essentiam quam ut comparatam repraesentat anima
similitudine proportionis, ut absolutam imaginatur aliqualiter
similitudine qualitatis. Est enim Deus bonus, simplex,
insensibilis, immortalis. Fecitque hominem ad suam imaginem:
secundum animam: bonam simplicem insensibilem, quae scilicet in
substantia sua sentiri non possit: immortalem: Augustinus: anima non
esset imago, si mortis termino clauderetur. Naturalia haec et ideo
inamissibilia. Accedunt gratuita naturalibus, accrescit imagini
similitudo. Deo sapienti, justo et benigno similis fit anima
sapiens, justa et benigna, et sic de aliis. Dionysius: oportet eum
qui cum benigno Deo loquitur, configurare se maxime simillimum, ut
est possibile, sibique conscium esse benignae operationis. Secundum
hoc dicit dominus Matth. 5: estote perfecti, sicut et pater vester
perfectus est. Estote misericordes, sicut et pater vester misericors
est; et in lege: sancti eritis, quia ego sanctus sum. Haec
similitudo habet exordium in natura, incrementum in gratia,
complementum in gloria, quando beati eritis, et ex hoc bene similes.
Sed ex hoc secunda similitudinis species in qualitatibus et naturae et
gratiae et gloriae recipit magis et minus. Nam sicut albo summe parum
album est parum simile, et minus minus, et minime minime, et multum
album simile, et plus plus, et maxime maxime: sic cum Deus omnia in
termino habeat, et in summo, immo et ultra terminum; summe simplici
anima per naturam simplex similis, et minus minus, et magis magis
etc., et sic de aliis naturalibus. Item summe benigno anima per
gratiam benigna similis, et minus minus, et magis magis, et sic de
aliis gratuitis. Item summe beato anima per gloriam beatam similis,
et minus minus, et magis magis. Excedit autem similitudo
similitudinem tripliciter: scilicet quantitate continua tantum, vel
discreta tantum, vel utraque. Proprie loquendo, primum dicitur magis
simile, secundum plus simile, tertium magis et plus fortasse.
Secundum haec Angelus et anima in Dei similitudine habent se ut
excedentia et excessa. In tertia similitudine quae plenissima est,
anima Deo similatur non jam imitatione sed receptione: hoc inchoat
cognitio, consummat dilectio. Sed utrumque recipit magis et minus:
hoc incipit in via, completur in patria, utrobique magis et minus.
De cognitione 2 Corinth. 3: nos revelata facie gloriam domini
speculantes, in eandem imaginem transformamur. 1 Joan. 3: cum
apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est.
Sicut est, non sicut facit: ut modo videmus cum Deum non secundum
essentiam, sed secundum effectum cognoscimus; et ei similes modo non
sumus, sed tunc erimus, cum in speculum animae quasi propriam speciem
projiciet, et in intellectum secundum essentiam cadet. De amore,
Hugo: scio anima mea, quia quidquid diligis, vi amoris in ejus
similitudinem transformaris. Fit autem hujusmodi assimilatio quandoque
ex sola oppositione, ut patet in speculo et specie: quandoque ex
impressione, ut patet in cera et sigillo. Prima assimilatio fieri
potest inter distantia, secunda solum inter conjuncta. Primam gignit
intellectus cognoscentis, secundam affectus amantis. Augustinus:
anima eo imago Dei est, quo ejus capax et particeps esse potest:
capax cognoscendo; particeps amando. Quoniam igitur intellectus
praecedit affectum, cognitio amorem necessario; necesse est ut prius
speciem Dei capiat intellectus, Deo ut speculum assimilandus, quam
participet affectus, a Deo praesente ut cera sigillandus. In primo
diversificatur similitudo ut sit completior vel incompletior ex duplici
causa: scilicet qualitate recipientis, et distantia recepti. Trina
ad minus qualitas in recipiente exigitur ad hoc ut aptum sit ad plenam
et evidentem recepti similitudinem. Prima, ut sit terminatum: quod
deficit in aere: et ideo licet prius in ipso recipiatur species quae
ipso mediante defertur ad speculum vel ad oculum, non tamen evidens est
in seipso. Quod autem sit in ipso, patet sic. Sit a, b, c, d,
aer medius contiguus rei in a, speculo in d: non potest esse species
in speculo, nisi prius fuerit et sit in medio. Secunda, ut stabile
et quietum, non mobile vel fluidum: quod deficit in aqua; quae licet
evidenti similitudine receptam speciem repraesentet, propter motum
tamen integram repraesentat ut fractam, quietam ut motam. Tertia, ut
sit tersum: quod deficit in terra, et quolibet opaco corpore; unde
haec recipit umbram non speciem. Omnia haec in speculo. In vita
praesenti anima cognitiva divinae speciei naturaliter receptiva est,
quasi aerea per vacuum interminatum vanitatis. Psalm. 93: dominus
scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt: Roman. 8: vanitati
subjecta est omnis creatura: Psal. 38: universa vanitas, omnis
homo vivens. Et quasi aqua per motum, et fluxum instabilitatis.
Augustinus: cogitationes viatorum sunt volubiles. Et quasi terra
opaca et indetersa per grossitiem cujusdam materialitatis: sed in
futuro erit ut speculum, quando vanitatem excludet complens, et
terminans veritas, fluiditatem sistet quieta stabilitas. Non enim
erunt tunc cogitationes volubiles, ut vult Augustinus. Opacitatem
absterget, et superficiem tersam reddet mundissima limpiditas: de qua
Matth. 5: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.
Distantia autem rei speciem projicientis et speculi recipientis causat
etiam diversitatem similitudinis. Nam quo minor distantia, major
similitudo. Vera enim facies resultat et tota secundum veritatem in
speculo etiam distante; sed in minus distante plenius secundum
quantitatem. Cujus ratio patet in naturalibus: quia nulla res
materialis projiciens speciem, projicit eam sub parallelis: unde
oculus videt rem sub triangulo, cujus angulus est in oculo, basis in
re visa: eodem modo et speculum recipit objecta. Causa hujus est,
quia res habet quantitatem ratione materiae, speciem autem ratione
formae, quae simplex est, et indistensa secundum se: elongatio autem
a materia, et in specie causat contractionem quantitatis. Quanto
autem magis distat speculum, magis concurrunt lineae terminales, sub
quibus projicitur species, ex quo sunt aeque distantes; et tanto minor
recipitur species. Unde patet esse possibile, quod duorum speculorum
speciem aliquam recipientium unum recipiat et repraesentet totam, aliud
non totam; et tamen secundum magis recipere quam primum. Igitur in
proposito, etsi in Deo non sit quantitas materialis, est tamen
quantitas virtualis, vel potius immensitas, quam speculum glorificati
intellectus cum dimensum sit et finitum, non potest recipere infinite.
Totam ergo secundum veritatem recipit Dei faciem, cum simplex sit non
habens partem et partem; sed recipit tamen non secundum infinitam
quantitatem recepti, sed secundum aliquantam capacitatem recipientis.
Et licet in omnibus speculis resultet Dei facies secundum plenitudinem
veritatis, tamen secundum minorem vel majorem distantiam recipientis et
recepti est major vel minor contractio quantitatis. Quod ergo minime
distat, plenissime repraesentat; et intellige distantiam non spatii
localis, sed aptitudinis. Dionysius: quilibet ornatus circa Deum
divinior est magis alio distante, et lucidiora simul et magis
illuminativa quae propinquiora sunt vero lumini: et non accipies hoc
localiter, sed secundum divinam similitudinem et propinquitatem.
Verum, quia regulariter in comprehensoribus, quantum quisque
cognoscit, tantum diligit; quantum ergo recipit Dei faciem
superficies tersi et specularis intellectus, tantum sigillatur ex
impressione faciei ejusdem profunditas mollis et cerei affectus; et sic
similitudo consummatur, cum anima secundum intellectum et affectum in
Deum transformatur. Gradus ergo decimus in quo amor facit assimilari
totaliter ultra Seraphin, est qui tam similatur excellenter, utpote
quibus in summo convenit Angeli definitio, quam ponit Dionysius:
Angelus est imago Dei, manifestatio occulti luminis, speculum
clarum, clarissimum, immaculatum, incoinquinatum, incontaminatum,
totam, si conveniens est dicere, suscipiens in se pulchritudinem
omniformis deiformitatis, munde resplendere faciens in se bonitatem
silentii. Fecit ergo summus artifex in ostentationem pleniorem artis
suae speculum unum clarissimo clarius, Seraphin tersius et purius; et
tantae puritatis, ut purius intelligi non posset, nisi Deus esset:
personam scilicet gloriosissimae virginis. De quo Anselmus: decebat
ut illius conceptio hominis de matre purissima fieret ea puritate qua
major sub Deo nequit intelligi. De hujus speculi formatione
Bernardus: hanc, domine, fecisti imaginem bonitatis tuae, in ea
valde artifex ostendens magisterium pietatis tuae. Sed rursum ex isto
mirabiliter produxit aliud nobilius, quod ineffabiliter in unitatem
divinae personae assumptum ut conjuncta summae et immediatissimae faciei
divinae ipsam plenissima et totali similitudine repraesentat. Nec jam
dicitur homo divinus ut a Deo sigillatus, sed homo Deus; una
persona, gemina natura. Sit ergo a intellectus animae Christi, b
anima beatae virginis, c summus Angelus de Seraphim, d summus de
Cherubim, e summus de thronis, f summus de dominationibus, g summus
de principatibus, h summus de potestatibus, I summus de virtutibus,
k summus de Archangelis, l summus de Angelis. Divina igitur
essentia per nudam cognitionem et intimam dilectionem recipitur, et
aliquali similitudine repraesentatur ab omnibus his ut facies a
speculis, non secundum indifferentem essentiae veritatem, sed
differentem quantitatem, secundum capacitatis et aptitudinis
diversitatem. Quamvis ergo in Deo unum sint essentialia omnia, et
ideo idem virtus et essentia simplex, tamen essentia et virtus est
infinita. Ex quo accidit ut etiam cognoscibilis sit et apprehensibilis
non sit; et ideo infinitum a finito totum cognoscitur et amatur, quia
simplex; sed non totaliter, quia non infinite: hoc enim solum ejus
cujus tanta sapientia quanta virtus, qui tantum se novit quantus est,
et tantum se diligit quantum cognoscit. Isidorus: Trinitas sibi soli
nota est, et homini assumpto. Sed sicut nota, ita et amata sibi
infinite; et humanitati assumptae, etiam infinite: sed sibi infinite
simpliciter et absolute, humanitati vero infinite solum respective,
scilicet in comparatione ad omnem creaturam. Omnis enim creaturae esse
et fines humanitas illa in essendo, cognoscendo et diligendo quodammodo
infinite excessit, quae ad ipsum vere infinitum in unitatem personae
accessit. Intellige igitur specula novem sub novem diversis gradibus
faciem aliquam recipientia et repraesentantia. Ultimum repraesentabit
vere faciem secundum quod est, sed non vere quanta est, quia et
essentiam nasi, et essentiam et numerum et figuram oculorum, genas,
faciei latitudinem, mentum et frontem longitudinem terminantes. Omnia
haec in secundo non plura, sed majora; nec in summo plura, sed
maxima: sic omnino in proposito. In l recipit divina essentia,
potentia, bonitas et omnia essentialia Trinitas personarum, et omnia
ad beatitudinem facientia. Sed et ipsum c eadem recipit et non plura,
sed majora, quia majus est: sed tamen non infinite infinita recipit,
quia et ipsum finitum est. In g autem universi communis est finis, et
in cognitione et dilectione ejus communis est terminus divinae
similitudinis. Verum ipsum a universo melius, quia finem hunc
infiniti unione transcendit; ibi per copulam admittitur ubi omnis
creatura excluditur, cum Trinitas sibi soli et homini assumpto nota,
et per consequens amata esse dicitur. Pro solo igitur a amore decimum
gradum fecit; quia infinita cognitione et dilectione amato non quidem
aequavit, sed quodammodo totaliter similavit, cui ipsum personaliter
univit. Sed et mirabiliter inter a et c b medium intercessit, persona
scilicet gloriosissimae virginis, quae in cognoscendo et diligendo
omnium quidem creatarum personarum communitatem inaestimabiliter
excessit; sed ad personae increatae unitatem rationabiliter non
accessit.
|
|