Caput 1

Est igitur primus gradus, in quo caritas facit languere utiliter. Cant. 5: nunciate dilecto, quia amore langueo. Super hunc gradum anima pedem affectus ponit, cum primo amare Deum incipiens, a peccato languescit. Verum infirmitas haec non est ad mortem, nisi forte ad mortem mortis, scilicet peccati mortalis. O infirmitas, Glossa non periculosa. Libenter ergo cum apostolo gloriabor in infirmitatibus meis. Nimirum utilis infirmitas haec multipliciter. Primo quia animae aufert gressum ad illicita. Secundo mutat situm, ut jaceat prona per humilitatem, quae stabat erecta per elationem. Tertio mutat gustum, ut amarescat animae peccatum quod ante libuit, sapiat aliquantulum summum bonum quod ante non sapuit. Item mutat pulsum in brachio operis, cujus causa est spiritualis mutatio cordis. Cantic. 8: pone me ut signaculum super brachium tuum. Igitur per brachium de corde datur judicium. Item mutat vultum. Poeta: palleat omnis amans; color hic est aptus amanti. Hic utique mutatio dexterae excelsi, omnis naturae creatae virtutem excellens, et ad illum solum pertinens, qui pluviam voluntariam gratiae segregabit hereditati suae ut infirmetur, et ipse perficiet eam, quoniam virtus in infirmitate perficitur.