Caput 2

Secundus gradus est, in quo facit quaerere incessanter. Gregorius: vis amoris intentionem multiplicat inquisitionis. Super hunc gradum pedem anima ponit, cum per infirmitatem prius mutata, Deum quem quaesivit aliqualiter in lecto aegritudinis, convalescens ad bonum frequenti et diligenti discursu rationis inquirit dicens: in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea: quaesivi infirma infirmiter; surgam et circumibo civitatem totam creaturae universitatem; per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea. Ps. 140: quaerite faciem ejus semper: semper quaerite, sed non invenietis ubique. Augustinus: quaerite quod quaeritis, sed ibi non invenietis ubi quaeritis: beatam vitam quaeritis in regione mortis, non est illic: quomodo enim beata, ubi nec vita? O anima mea, si sapienter, et cum hoc diligenter quaereres, hoc tribus signis ostenderes. Primo quia lumen peteres, ne tenebris impedireris. Ps. 66: Deus misereatur nostri, et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri, ut cognoscamus in terra viam suam. Secundo scientes interrogares, ut ad inveniendum expedireris. Matth. 2: ubi est qui natus est rex Judaeorum? Cantic. 3: invenerunt me vigiles, num quem diligit anima mea vidistis? Tertio in nullo quod a requisito aliud est, sisteres; sed sine mora transiens ad aliud oculos projiceres, donec tandem quaesitum invenires; ut illa quae inclinavit se, et videns in monumento dilecti sui etiam Angelos, nec alloquitur ipsos, nec diu intuetur; sed respondens interrogantibus breviter ab ipsis se avertit. Et sequitur: et conversa Maria vidit Jesum stantem. Cant. 5: paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea.