Caput 3

Tertius gradus est, in quo amor facit operari indesinenter. Gregorius: nunquam est amor Dei otiosus: operatur enim magna, si est; si autem operari renuit, amor non est. Nimirum probatio dilectionis exhibitio est operis. Beatus vir, inquit propheta, qui timet Deum, in mandatis ejus cupit nimis, Psal. 111. Si vult nimis qui timet, quantum volet in mandatis qui amat? Dilectio enim primogenita est filia gratiae, et ideo prior et potior timore. Ego, inquit, mater pulchrae dilectionis, et deinde timoris. Timor ergo amorem sequitur, ut posterior dignitate priorem. Et tamen qui timet, cupit nimis in mandatis opere implendis. Amor ergo amplius volet et amplius faciet. Nec primus quidem gradus sine opere est penitus; sed valde dissimilis huic. Super hunc enim gradum anima proprie pedem ponit tripliciter, cum operatur magna et reputat parva; operatur multa et reputat pauca; operatur diu et reputat breve; et videntur ei pauci dies prae amoris magnitudine. Bernardus: labor meus vix est unius horae; et si plus est, non sentio prae amore. Nec mirum si amor multa opera pauca reputet, cum in mandatis etsi multa faciat, plura tamen cupiat, quoniam in mandatis ejus cupit nimis. Si punctus ad omnia haberet concupiscentiam ad quae habet potentiam, non reputaret multas de se fluentes centum vel mille lineas, cum habeat potentiam ad infinitas. Ceterum amor violentior est quam potentior. Nec mirum si non reputet amor opus magnum: non amanti enim aliquid magnum est, amanti nihil. Seneca: cogitare praeter animum principaliter nihil est mirabile, cui magno nihil est magnum. Magnus autem est qui magnum amorem habet. Bernardus: qui magnam habet caritatem, magnus est; qui modicam, modicus est; qui nullam, nullus est. Augustinus: nihil majus est animo habente caritatem, praeter eum qui dedit caritatem. Nec mirum si non reputet se amor diu servisse, etiam multo elapso tempore, cum hoc appetat semper et sine fine facere; nam in comparationem aevi omne tempus est sicut ad lineam punctus. Ubi nunc sunt qui in hoc tertio gradu pedem ponunt, qui non in hoc tertio gradu deficiant? Pauca tamen est caritas, quae opera sua numerat ut multa: parva, quae ponderat ut magna vel difficilia: brevis amor qui mensurat ut longa. Sed vos qui tertium gradum calcatis, cum omnia bene feceritis, dicite, servi inutiles sumus. Desidiam quippe, ut dicit Gregorius, facit in opere bono minor amor Dei, fraudem minus amor sui. Sed etsi non sit desidia in operando, caveatur superbia in reputando.