|
Quartus gradus est, in quo amor facit sustinere
infatigabiliter. Augustinus: omnia gravia et immania, facilia et
prope nulla facit amor. Glossa super illud Joan. 21: ducet te quo
tu non vis: quantacumque sit molestia mortis, vincit eam vis amoris.
Mors, secundum Aristotelem, ultimum est et maximum inter terribilia
et sustinenda. Igitur si vincit amor mortem, et infatigabiliter
sustinet, quanto magis ea quae circa mortem? Verum hic gradus
elevatus valde et praedictis satis altior; et ideo ascensio rarior.
Nam et ille praecipuus amator quia omnia reliquerat bene respondens,
claviger deputatus fuerat, in montem ascenderat, in hoc gradu stare se
credidit. Paratus sum, inquit, tecum in carcerem et in mortem ire:
sed eadem nocte patuit, quod nondum in eo pedem posuerit. Probatio
quidem dilectionis exhibitio est operis; sed validior probatio
sustinentia tribulationis. In hoc gradu existentis dominus specialiter
semper meminit. Jer. 2: recordatus sum tui, miserans adolescentiam
tuam et caritatem desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto.
Meminit inquam, et visitat hic amicum. Psal. 90: cum ipso sum in
tribulatione. Utique gradus ille utilis est et necessarius, quia
secundum Aristotelem difficile facili magis eligendum: magis enim
amamus, cum habemus quod non est facile sumere.
|
|