Caput 5

Quintus gradus amoris est, in quo facit appetere impatienter. Hieronymus: hoc habet impatiens amor, ut quod desiderat, semper invenire se credat. Amor impatiens non accipit ex difficultate remedium, neque ex impossibilitate solatium. Amor impatiens, quod amat, non potest videre. Nimirum enim ubi amor, ibi oculus. Sicut in naturalibus appetitus vehementiam causat inanitio et praegustatio. Stomachus enim sentiens se exinanitum appetit: quod si esca vel videri vel odorari contingat, appetitus crescit. Aristoteles: videbit quis aliquos, quando famescunt, laetari odore ciborum: quod si cibus appetibilis fuerit aliqualiter praegustatus, irritatur appetitus amplius. Sic anima exinanita a bono sensibili et mutabili, et praegustans aliqualiter bonum immutabile, pedem cum impetu elevans de quarto gradu quintum cogitur etiam impatienter appetere, secundum illud Eccl. 24: qui edunt me, adhuc esurient. Imo hic non tantum esurit, sed et bolismum patitur summi boni; hiat et inhiat, concupiscit et deficit. Ps. 83: concupiscit et deficit anima mea in atria domini. Accipe Rachelem impatientis desiderii exemplar. Da mihi, inquit, liberos, alioquin morior. Prae impatientia flentes vidi, morientes vidisse me non memini. Quid vita carius, quid molestius morte? Nonne ergo impatienter desiderat, qui minatur etiam vitam abjicere, si desiderium non obtineat, malens non esse quam sine eo quod appetit esse, et se, quam illo carere? Sed vide, anima mea, mori vult illa, nisi detur quod quando datum fuerit morietur. Mortua est enim in partu Beniamin. Cum quanta ergo impatientia et vehementia tibi est appetendum, quo dato non morieris, sed vives in aeternum? Dicat ergo laudabiliter in hoc gradu impatiens anima: summum bonum, melius es tu mihi, quam decem filii. Da ergo te mihi, alioquin moriar.