|
In sexto gradu facit currere velociter. Bernardus: qui amat
ardentius, currit velocius, et apprehendit citius. Nam quia in
quinto gradu famem patiuntur ut canes, restat ut sextum ascendant et
circumeant civitatem; totum scilicet universum: nec tantum
circumeant, sed circumcurrant, ut in creaturis moram non faciant, sed
post creatorem discurrant. Ad hunc gradum pertinet illud Psal.
190: quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat
anima mea et cetera. Velox est cervus, piger asinus. Desiderat ergo
ut asinus, ille, de quo in Prov. 22: desideria occidunt pigrum.
Desiderat ut cervus ille qui dicit: cucurri in siti; sed quomodo
cucurristi? Respondit, sine iniquitate cucurri et direxi. Directus
autem est cursus a summo deorsum, vel ab imo sursum. Exultavit enim
quidem ad currendam viam, a summo caeli egressio ejus et occursus
ejus. Igitur si desiderabis ut cervus ad fontes aquarum, si in hoc
desiderio quasi in siti cucurreris, et direxeris a summo usque deorsum
quinque in genere invenies differentias substantiarum, quasi quinque
fontes aquarum: scilicet corpus quintum, quod quinta essentia a
philosophis dicitur, sub qua elementum ignis, sub quo aer, sub quo
aqua, sub qua terra. Primus fons limpidissimus, ultimus
turbidissimus: hos si transcurreris velociter, et rursum currens
direxeris ab imo sursum, inveniens alia quinque genera substantiarum,
velut quinque fontes aquarum: primo mistum, secundo vegetabile,
tertio sensibile, quarto rationale, quinto substantiam separatam,
scilicet intelligentiam vel Angelum. Primus turbidissimus, ultimus
limpidissimus; si in hoc gradu fueris, nusquam cum mora bibes, sed
subito gustu quodammodo probans et experiens, quia summum bonum non
sunt, et ideo siti tuae non sufficiunt, transibis et dices: sitivit
anima mea ad Deum fontem vivum.
|
|