|
Primus fons a summo bono deorsum directe currenti occurrens
est corpus quintum in quatuor caelos distinctum: scilicet Empyreum,
crystallinum, sidereum et caelum planetarum. Igitur, ut dicit
Aristoteles, substantia materiae cum forma causa est omnium actuum et
passionum. Fons igitur dicitur metaphorice omnis substantia, cum de
ipsa fluunt accidentia, ut de causa effectus, de fonte rivus. Ad
primi igitur fontis superficiem philosophi venerunt, secundum non
invenerunt, quia crystallinum et Empyreum ignoraverunt. De ipso
tamen quod invenerunt, biberunt; de rivulis accidentium ex substantiae
fonte fluentium diversas scientias intellectui potabiles hauserunt. Et
de unico rivulo motus hujus substantiae et partium ejus bibit
Ptolomaeus astronomiam hauriens mathematice. Aristoteles scientiam
libri de caelo et mundo hauriens physice. Verum quia omnia disposita
sunt in numero, pondere et mensura, Euclydes in substantia et ista et
alia considerans, quantitatem continuam mensurae abstraxit
mathematice, et hausit scientiam geometrice. Alius autem ad rivulum
discretae quantitatis intellectum posuit, et de rerum numero
arithmeticam bibit. Alius, Gerosius scilicet, proportionem
levitatis et gravitatis et harmoniam proportionalis substantiae
distrahere didicit, et musicam bibit de pondere. Biberunt omnes hi de
multis aliqua; et consopiti sunt, satiati non sunt. Impossibile enim
est humano intellectui per scientiam creaturae satisfieri. Verumtamen
et parum est quod biberunt respectu ejus quod dimiserunt; quia nec
geometer dimensus est caeli altitudinem, nec arithmeticus dinumeravit
stellarum multitudinem. Ceterum de crystallino non gustaverunt, cum
et ipsum sidereo contiguum in substantia sit, et ideo sine virtute et
operatione non sit, et aliis accidentibus scibilibus, et ideo
intellectui potabilibus. Prorsus autem indigni fuerunt attingere
fontis fundum limpidissimum, scilicet Empyreum a faece materiae inter
omnia corpora depuratissimum, quod sit tamen positione ultimum, et
ideo locans non locatum. Nam primum nobilitate summum sine
emanationibus non est, sed effluit virtute sua etiam usque ad intimum
terrae centri punctum. Aristoteles: omnis causa primaria plus est
influens super causatum, quam causa secundaria universalis. Ceterum
totum hoc finitum est, quia creatum est, et ideo intellectui sufficere
non potest, quia solo Deo infinito ente perfici natus est: ex quo
concludo, quod si totus fons iste cum omnibus suis rivulis totaliter in
fauces animae Deum sitientis flueret, sitim ejus nec ad modum guttae
extingueret. Stare ergo ibi non potest, sed ulterius currit in siti.
Sed ex quo hic remedium sitis non invenit, currit deorsum et dirigit,
et ad alium fontem venit. Secundus fons huic contiguus, et ab ipso
influentiam virtutis reaccipiens, nec tantum proprios, sed et primi
fontis rivulos super inferiores fontes influens, est substantia ignis
cum accidentibus ab ipsa derivatis; valde quidem nobilis, sed valde
inferior primo ut positione, sic et substantiali nobilitate,
quantitate, et virtute, et breviter omnibus accidentium rivulis valde
dissimilis. Nihilominus tamen etiam de hoc fonte naturales philosophi
gustaverunt, qui naturalia ignis accidentia ex substantia manantia
aliqua aliqualiter perceperunt, et sitim inquisitionis quodammodo etiam
calore ignis refriguerunt, et quod biberant digerentes, aliqua de igne
scripserunt, quod calidus, splendidus et levis, et sursum mobilis,
inter elementa subtilissimus, ut activissimus, quia virtuosissimus
loco et nobilitate supremus: aliqui sitibundi non contenti venis
accidentium investigantes caput et principium venarum, ex partibus
essentialibus, scilicet materia et forma, ipsum componi intellectu
viderunt: alii in partes quantitativas ipsam fontis substantiam
dividentes, hoc caelum in ipso igneum et Olympium distinxerunt. Sed
et quidam non tantum biberunt, quinimo et in fonte isto submersi sunt,
qui ignem pro Deo coluerunt, sicut in primo fonte quidam qui solem et
lunam vel gyrum stellarum rectores terrarum deos putaverunt. Venit
ergo etiam ad hunc fontem in directo cursu suo anima, sitiens
respicit, sed respuit; non sitit talia, et ideo non moratur, sed
cogente siti ad alia currit, sed directe currit, et ideo ad tertium
fontem venit. Tertius fons secundo contiguus, sed inferior ipso et in
se et in rivis est elementum aeris cum suorum accidentium rivulis, qui
quanto nobis vicinior, tanto ad hauriendum facilior. Ceterum fons
iste non tam nobilis quam necessarius et utilis, nimirum est
substantia, sine qua vivere non possunt animalia: haec est enim quae
introcedit ad habendum vitalem flatum, cedit ad incessum, introcedit
ad sensum, circumcedit ad locum. Et cum fons de eodem foramine aquas
contrarias non soleat emanare, mirabiliter in hoc fonte secundum
diversam necessitatem bibentium diversificantur rivuli accidentium: nam
cum sit semper naturaliter calidus, fit quandoque actualiter nunc
calidus, nunc frigidus, ut aestatem et hyemem habeamus. Et eodem
tempore simul, sed in diversis partibus suis hic calidus hic frigidus
fit, quandoque tenebrosus, quandoque luminosus, ut diem et noctem
habeamus: ut utroque tempore nunc subtilior, et ideo clarior et
effective laetior; nunc grossior et obscurior, et ideo tristior: fit
quandoque quietus et tranquillus, quandoque concitus et tempestuosus,
ut impressiones in ipso generabiles, nives scilicet et imbres,
quandoque habeamus, quandoque careamus. Dudum ad hunc fontem
Aristoteles os aperiebat, ut potaret antequam secundum et tertium
librum Meteororum ebiberet. Sed illi in fonte hoc de quantitatis
rivulo gustaverunt, qui caelum aereum et caelum aethereum
distinxerunt. Sunt multa valde alia in hoc fonte, quae intellectus
bibit post inquisitionem inveniendo, et corpus realiter utens imbibit
naturaliter delectando; sed et quandoque inebriatur cum in his
libidinose delectatur. Ad hunc ergo fontem in cursu suo veniens anima
sitiens, corpori quidem suo velut equo indulget potum necessarium, sed
dedignatur ut Jacob cum equo bibere, et ideo festinat transcurrere,
cum sitiat fontem vivum. Quartus fons, a quo et omnes alii
metaphorice mutuant nomen fontis, est substantia aquae quae contiguatur
aeri superius et terrae inferius, cujus naturam et nobilitatem in
accidentibus manifestat locus ejus; et ita ex his duabus ripis
cognoscitur fontis fluxus, de cujus rivulis naturalibus bibit realiter
animale corpus utendo: sed de accidentibus a substantia manantibus
bibit figuraliter intellectus, post sitim investigationis in cognitione
delectando. De quo aliquantulum Aristoteles biberat, cui, sicut
patet in 2 Meteororum, maris et fluminum fluxus influxerat. Sitivit
etiam hujus fontis rivulos, qui investigaverat quomodo fit aqua
diaphana per naturam in proprio loco sphaerica, per figuram
fluxibilis, et ideo omnium liquabilium primordiale principium, male
terminabilis proprio termino, bene alieno, habilis ad recipiendum
impressiones magis quam ad retinendum, secundum qualitates primas
frigida et humida, et ideo proprium appetibile sitis. Est enim
sitis, ut ipse definit, appetitus frigidi et humidi. Item quod ignis
extinctiva, sordium purgativa, vegetabilium irrigativa, natatilium
proprie contentiva. Qui nimirum fons plus aliis fontibus ripas suas
transiens, venas terrae penetrat ut subtilior et virtuosior, non ut
gravior; et per virtutem corporis quinti tractus sursum aliam ripam
violenter transit, aerem intrans ut fortior, non ut levior, ibidem
vel in naturam fontis illius mutatus aer efficitur, vel peregrinationis
suae signa referens in forma nivis vel grandinis, vel alterius
impressionis, ad propria revertitur. Bibant haec qui non sitiunt
alia; sed transcurrat haec et similia Deum fontem vivum sitiens
anima. Sequitur hunc fontem quintus et loco et natura ultimus omnium
fontium turbulentissimus: hoc est elementum terrae quod secundum
Aristotelem, minimum habet de specie, et plurimum de materia; et
ideo faex elementorum omnium reputatur. Sine rivis tamen hic fons non
est; quia substantia creata sine accidentibus nulla est. De quibus
rivulis Aristoteles aliquid gustare curavit, eum in libro Meteororum
terraemotum investigavit. Verum multi quasi substantiam fontis
quantumcumque faeculentam glutire conantur, qui terrenam non tantum
intellectu gustantes, sed et toto affectu haurientes bibunt, nec
satiantur, sed ad ultimum suffocantur. Absit, absit ab anima has
faeces non dico gustare, sed vel respicere, quae fontem vivum coepit,
Deum scilicet, tanto cursu inquirere. His decursis, quia fontem
vivum anima non invenit, os patulum desiderii fauces affectus nusquam
apponit. Nimirum ergo dilatione potus, et ex vehementia cursus sitis
crescit, sed et ex siti cursus intenditur natura, quo amplius sitit,
vehementius currere incipit. Non stat ergo anima, sed continuat
cursum, et ab imo dirigit sursum; cui ascendenti primum occurrit fons
primus nobilis valde, scilicet substantia misti, in quo fluunt omnes
fontes praedicti, elementa quatuor secundum substantiam, quinta
essentia secundum virtutem: quoniam elementa cum sint contraria in
misto, non foederarentur nisi per naturam lucis conciliarentur. Hic
fons quamvis unus genere, multis tamen constat ex partibus, quae
partes sunt aurum, argentum et omnia mineralia, et generaliter singula
mista; quis autem investigabit omnia? Quod si propter infinitatem non
contingit etiam dudum haurientes exhaurire species mistorum, quanto
minus rivulos accidentium, cum multa valde et pene innumera sint
accidentia singulorum? Nihilominus tamen ad hunc fontem potandum, sed
non epotandum, tres celebres potatores accedunt, physicus, mechanicus
et avarus. Bibit ergo de purissimo physicus naturalis, qui intellectu
speculando considerans haurit misti praecedentem causam et subsequentem
naturam: sic Aristoteles qui propinavit quod bibit in quarto
Meteororum determinans naturam corporum mineralium. Propinaverunt et
alii scribentes de virtutibus gemmarum, quomodo lapis alius ferrum
trahit, alius sanguinem stringit. Verum infiniti rivuli transierunt,
de quibus nunquam gustaverunt. Bibit post hunc de puro quidem, sed
non tam puro, artifex manualis, qui intellectu practico hauriens et
manum adhibens, de materia naturali formam extrahit artificialem, nunc
deponendo, ut in figura incisionis et caelaturis, nunc apponendo, ut
in picturis, nunc componendo, ut aurum cum gemma, ut compleatur
annuli forma; nunc alterando accidentia remanente substantia, ut cum
variat figuram et facit scyphum de massa argenti: nunc etiam, quod
plus est, ipsam resolvendo, et mutando substantiam, ut faciat ex alia
aliam: non aliam naturalem, quod est impossibile, quamvis
praesumpserit hoc ars alchimiae; sed aliam artificialem, ut vitrum ex
cinere, panem ex aqua et farina. Bernardus: verum mechanici
potatores bibunt in ordine, alius prius, alius post: prius enim ars
molendinaria granum conterens farinam facit, post ars pistoria panem de
farina: unus bibens ante lapidem de minera extrahit, et solutum calore
artificialiter in aes vertit, alius haurit post, et arte sua aes in
varia vasa convertit, alius arte miranda de cinere vitrum efficit,
alius fenestram, quam amplius mireris, de vitro conficit. Et cum
propter necessitatem hominis ars tota mechanica sit inventa, posterior
artifex semper fini propinquior, et ideo melior. Multi autem horum
praeter indigentiam necessitatis etiam curiositatis sitim patientes,
bibunt et rebibunt quotidie, novas formas artificiales ex naturalibus
materiis hauriunt, sed semper latitant infinitae. Et quoniam, ut
dicit Aristoteles, impossibile est infinita pertransire, necesse est
ante potatores quam potum deficere: qui cum sitiant nova semper
inquirere, testantur se inventione bibitis satiatos non esse. Bibet
post haec de grossissimo, et ideo turpissimo, possessor temporalis,
qui non intellectu, sed corrupto affectu per avaritiam sitivit mistorum
substantiam, aurum scilicet et argentum et alia, ideo inquirens hausit
ut biberet, sed hydropicus factus ex nimio potu aquae, bibens amplius
sitit, quia quo plus habet, plus concupiscit. Unde crescit amor
nummi et cetera. Sitit miser iste mistorum corpora, secundum quod
sunt naturaliter, et aurum et aurea, et argentum et argentea, utpote
cujus sitis major, et ideo insatiabilior: quoniam cum non possit
adipisci solus et ebibere omnia multis aeque sitientibus et secum
bibentibus, crepabit miser ante et morietur quam satietur. Quapropter
sapiens est anima quae hunc fontem in cursu sitis suae respicit quidem,
sed despicit, quoniam alium incomparabilem concupiscit, omnia inquiens
detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucrifaciam, et
fontem vivum tandem bibam.
|
|