|
Sequitur fons in ascensu secundus primo contiguus, scilicet
substantia vegetabilis, fons nimirum mirabilis, qui primum includit in
se, sicut ternarius binarium, quadrangulus triangulum. Primi igitur
fontis naturam secundus sorbet, nomen absorbet, et gloriatur nomine
proprio, quod sibi non dat incorporea substantia, quae in ipso
mirabiliter unita commisto per naturam lucis melius temperato, sibi dat
essentiam propriam et vegetabilem vitam; ex qua primo et per se duo
celebres potentiarum rivuli derivantur, scilicet nutritiva qua se
conservet, generativa qua simile generet. Gen. 1: germinet terra
herbam virentem cujus semen et cetera. Sed et hic fons etiam praeter
rivulos accidentium et naturalium proprietatum a substantia manantium
late diffunditur per venas differentiarum in capite innumerabilium
specierum; quoniam substantia vegetabilis una genere generali in multa
dividitur genera subalterna. Ulterius subdividitur in species
specialissimas plures, et pene innumeras: amplius vero in individua,
individua sine numero. Aristoteles in Elench.: sunt autem nomina
finita, rerum vero multitudo infinita: et quoniam impossibile est
infinita pertransire, impossibile est et hunc fontem ebibere. Igitur
anima non discurrens post haec infinita deorsum, sed ad caput fontis
cursum dirigens sursum, ut subito transire possit, miratur tamen
praedictos tres praecedentis fontis potatores etiam hujus fontis venas
et rivos cum maligno appetitu bibentes. Bibit enim primo philosophus
naturalis de limpidissimo causas hujus substantiae, differentias
aliquas essentiae et naturas, hic physicus pura speculatione
contentus. Sic Aristoteles bibit, et ut naturalis librum de plantis
aliis propinavit. Bibit ex eadem vena in parte aliter medicus qui
speculationem intendit ad opus: sic Macer inter vires herbarum de
quibus aliquid biberat, etiam aliis scribenda propinat. Sed et
Galenus et Hippocrates multas propinaverunt vegetabilium naturas his
qui non habuerunt per se in quo haurirent de ipso puteo naturae. Qui
nimirum pincernae, quandoque de potu non sufficienter judicantes,
falsum pro vero aestimaverunt: et sicut ipsi biberant, sic in vasis
librorum suorum aliis miserunt. Bibunt post hos artifices mechanici
prorsus ex eodem foramine, quia non de limpidissimo, ut philosophi,
nec de grossissimo ut cupidi, sed de medio bibere sunt consueti.
Eodem etiam modo, quia deponendo, apponendo, componendo facit de
lignis lignea, sicut potator mechanicus primi fontis de lapidibus
lapidea. Eodem etiam modo, quia nunc substantiam mutando ut in
materia transeunte, nunc tantum accidentia alterando, ut in materia
permanente. Eodem etiam ordine: quia unus bibit ante qui de lino fila
facit, alius post qui de filis pannum texit, tertius adhuc posterius,
qui de pannis vestem componit. Bibit tertio cupidus ex eodem foramine
eodem modo, cum eadem sitis ariditate, eadem insatiabilitate, eadem
ebibendi impossibilitate qua prius. Nimirum autem ad augmentum sitis
multum facit etiam ipsa delectabilitas, fontis amoenitas, substantiae
vegetabilitas, mirabilis diversitas, et diversa utilitas, virtutum
naturalium diversitas et delectabilis speciositas, colorum mirabilis
diversitas, et allectiva suavitas odorum in radicibus, in floribus,
in fructibus. Ideoque vidit mulier lignum, quod esset pulchrum visu
et ad vescendum suave, et vidit et concupivit et dedit viro, et ipse
comedit. Heu si sic ad fontem istum se jam natura curvavit non
infecta, et recta, quid faciet curva et infecta? Nimirum ut
aestimo, bibens bibit. Mirabile igitur in his quod natura dedit,
mirabile et quod ars addidit; ars, inquam, non tantum per industriam
deserviens necessitati, sed per curiositatem superfluam blandiens
voluptati, sed et idola fingens miserrimae caecitati. Quid ergo mirum
si illiciunt hic et retinent animam vivi fontis ignaram? Praesertim
sistit et impedit et ad bibendum inclinat carnalitas, nisi erigatur et
ad transcurrendum expediat illuminata caritas.
|
|