PARS 3


Caput 1

Vivit dominus cujus ignis est in Sion, scilicet Ecclesia militante, per fidem speculante: et caminus in Jerusalem in Ecclesia triumphante, jam pacem vidente. Hic ignis, ibi locus ignis: non tamen vacuus locus, nec caminus extinctus. Dicit autem Augustinus: unaquaeque res suo pondere ad locum suum tendit, pondus autem ignis sursum. Ignis ergo amoris hic est quasi violenter, illic quasi naturaliter. Illinc vero mittitur huc: hinc vero movetur illuc. Thren. 1: de excelso misit ignem in ossibus meis: et in Ezech. 10: ignis de medio Cherubin accipitur, et datur in manus viri lineis induti. Ignis vero inferius et ignis superius, quia Deum et in via amamus, et in patria amabimus: sed sursum solummodo proprius ignis locus: et ideo praecipitur, diliges dominum Deum tuum et cetera. Quod mandatum, secundum Augustinum hic implere non possumus, cum non sit ignis locus. Sed ideo accipimus ut ad caminum tendere sciamus, ubi totaliter ardendo, mandatum quod hic accipimus et servare incoepimus, sine desertione impleamus. Nota ergo quinque conditiones illius ignis. Est in materia nobilis, in forma cognoscibilis, in quantitate magnus, in virtute inextinguibilis, in pondere stabilis. Primum quidem amor in patria, ignis in camino est, et in materia nobilis, cum ejus materia sit ipse Deus, quem tunc sic amabimus, ut nihil amemus nisi quod ipse sit, vel ab ipso, in ipso, secundum ipsum, et ad ipsum sit. Hic vero diversorum ignium sunt diversae materiae. Alii enim aliud amant: et hoc quod est causa amoris, hoc materia ardoris. Vide ergo quomodo alii pro materia ignis fimum boum in Larem cordis componunt, alii toruones, alii stramina, alii ligna viridia, alii carbones. Voluptuosi fimum boum incendunt, quia vitia et peccata, et ea quae brutalia sunt, ardenter diligunt. Verum hic ignis foetidus, et tantum inficiens quantum calefaciens. Item in affectionibus avarorum congesti sunt in pabulum ignis cespites terrestrium, idest temporalium bonorum. Item alii de straminibus et calamis qui vacui sunt ignem faciunt, qui vanos honores diligunt. Ignis stramineus laetabilis quidem dicitur, sed durabilis non esse cognoscitur. In momento flamma in altum consurgit, sed continuo evanescit. Lux clara famae saecularis procul aspicitur, et repente non nisi favilla nigra et inutilis invenitur; quam sic ventus dispergit, ut locus ejus inveniri non possit. Psal. 36: vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedrus Libani, et transivi, et ecce non erat: quaesivi, et non est inventus locus ejus. Nonnulli etiam de spinis et tribulis, quae nec sine poena tractari possunt, incendium faciunt: scilicet iracundi et invidi, qui vindictam appetunt, et poenas aliorum ardenter concupiscunt. Item alii ligna viridia incendunt, qui uxorem et filios nimis ardenter diligunt. Hic ignis fumum generat, qui et faciem animae denigrat, et oculos cognitionis vehementer deturpat. Item alii carbonibus in Lare cordis ignem affectionis nutriunt, qui bonos homines diligunt; qui more carbonum in oculis carnalium nigri sunt et despecti: sed siccitate laudabili et aliis conditionibus ad ignem sunt aptissimi. Verum ut audivi, et de igne carbonum caput frangitur, nisi sale aspergantur. O quantorum capita insensibiliter fracta sunt, et in quandam periculosam insaniam inciderunt. Qui sine sale discretionis etiam bonos homines dilexerunt, qui spiritu coeperunt, et carne consummaverunt. Caeterum in camino patriae ignis in materia nobilis est, ubi pure Deus diligitur in seipso, sed et forte nihil nisi Deus diligitur in proximo. Deuter. 4: Deus noster ignis consumens est. Mira res, materia ignis nostri tantum agit cum pati debeat. Deus noster non solum amatur, sed et amat: et quia ardenter amatur, ipse est materia ignem nutriens: sed quia ardentius amat, ipse est ignis consumens. Finitum enim quantumcumque magnum, infiniti comparatione consumitur. Item est et ille ignis in forma cognoscibilis, quia non in cineribus sepelitur, sed effusione flammea omnibus aperitur. Cant. 8: fortis est ut mors dilectio. Lampades ejus lampades ignis atque flammarum. Modo quidem ignis caritatis cinere coopertus invisibilis est adeo, ut et ipsum hospitem domus lateat, utrum super Larem cordis aliquid de igne caritatis habeat: et timetur aliquoties non esse, ubi tamen est: et e converso nonnunquam praesumitur esse, ubi in veritate non est. Eccle. 9. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei, et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. Item est in quantitate magnus. Modo parum cognoscimus, et ideo parum diligimus, et ideo parvum igniculum habemus, vix manum plenam, ut signatur in Ezech.: praecipit dominus viro qui indutus erat lineis, dicens: sume ignem de medio rotarum quae sunt inter Cherubim: et ingressus ille stetit juxta rotam, et extendit Cherub manum de medio Cherubim ad ignem qui erat inter Cherubim, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis: qui accipiens ingressus est, et apparuit in Cherubim similitudo, et manus hominis subtus pennas eorum. Cherubim plenitudo scientiae. Cherubim ergo nobis ignem mensurat, et vix manum plenam dat, quia parva cognitio, et ideo parva dilectio. 1 Corinth. 13: nunc cognosco ex parte; sed cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, et tunc perfecte videbimus, perfecte amabimus et vehementer ardebimus. Joan. 17: notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit, et ego in ipsis. Nec mirum, si magnus ignis efficitur, ubi de tot cordium millibus quasi infinitis Laribus amoris flamma effunditur, et in unum ignem caritatis inconfuse confunditur. O si interim plenam nobis Cherub mensuret. Ut video, quatuor ad hoc habere oportet: scilicet, ut viri simus, lineis induamur, ingrediamur, juxta rotas stemus. Esto igitur vir virilitate constantiae, induere lineis continentiae, ingredere in interiora conscientiae, sta juxta rotas Scripturae: sic aliquid de igne accipies, quo accepto egredieris, et alios incendes. Item est in virtute inextinguibilis. Ignis extra caminum, ignis caritatis extra caelum: virtuosus quidem valde, sed tamen extinguibilis est, et quam frequenter extinguitur. Nunc penuria lignorum, nunc inundantia aquarum, cum vel desunt necessaria, vel adsunt contraria. Prov. 27: si defecerint ligna bonorum operum, extinguitur ignis. Similiter ignem ardentem extinguit aqua fluida, scilicet concupiscentia. Ita quidem modo; sed quomodo in futuro? Ita hic: sed qualiter in camino virtus ignis inextinguibilis est, nota. Cant. 8: aquae multae non poterunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Ex isto sequitur alia conditio illius ignis, scilicet quod sit duratione perpetuus; et hoc est quod dicit apostolus 1 Corinth. 13: caritas nunquam excidit. Item est in pondere stabilis. Pondus naturale quod rem ad locum proprium inclinat, in eodem loco rem sistit, et extra illum quiescere non permittit. Sicut igitur lapis, quem pondus suum deorsum movet, in centro accipit quietem; sic ignis semper in motu existens, et semper suo pondere sursum tendens, in horizonte sphaerae suae eodem pondere fixus adipiscitur stabilitatem, ibique ab aliena materia absolutus, et propria contentus, in actione sua uniformiter se habet. Nam extra sphaeram suam secundum diversas materias sortitur conditiones diversas, et pro diversis conditionibus multiformiter diversificatur in actionibus. Nunc enim impeditur, nunc expeditur; et secundum hoc motus ejus nunc tardior, nunc velocior: nunc minuitur, nunc augetur; et ex hoc actus ejus nunc debilior, nunc fortior. Sic omnino ignem amoris pondus suum movet et agitur, donec in camino patriae sistat. Hic ergo caritas movet ad opera per quae sursum veniatur; et sic est meritum praemii: ibi sine opere in amati praesentia delectatur, et sic est praemium meriti. Hic ergo locus motus et activi et passivi: nam ignis caritatis et movere habet, et moveri potest: movere habet, ut dictum est, ad opera; moveri etiam potest quinque speciebus motuum: motu generationis de non esse ad esse, motu corruptionis de esse ad non esse, motu augmenti cum intenditur, motu diminutionis cum habitus per peccatum corruptus in contritione minor revertitur, motu alterationis vel cum expedita fervet, vel impedita torpet: et secundum hoc in motu quem elicit, et in actu quem efficit, fortior vel debilior est. Nihil horum patitur ignis in sua sphaera, caritas in patria. In camino ergo patriae locus est stabilitatis, ubi pondere suo ignis iste sistitur, ut nec moveat ulterius, nec moveatur. Non enim ibi ulterius movere habet ad operationem difficilem, sed beatificare habet per fruitionem Dei indicibilem: nec moveri potest, quia nec generari in non habente, nec corrumpi in habente, nec augeri in minoribus, nec minui in majoribus: quia nec illi de hypophania ad Epiphania ascendere per amoris augmentum, nec illi possunt descendere per ipsius detrimentum: sed nec alterari potest, cum nec impediri nec expediri valeat, semper aeque expedita in eodem statu, in eodem actu, in eodem fervore stabilis perseverat. Hic est caminus Jerusalem, ad quem movet et elevat bonos ignis caritatis: cui proposito caminus Babylonis opponitur, ad quem permittit et agitat malos ignis cupiditatis, de quo Matth. 13: exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum, et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. Hic erit risus et jubilus gaudentium; ibi poenaliter ardent corpora damnatorum materiali igne inextinguibilis Gehennae: hic suaviter ardent animae bonorum spirituali igne interminabilis amicitiae. O si modo respicere detur oculis cordis, qualis erit ille respectus quo electi respicient sine timore gaudenter, de camino palatii regalis illos miseros sine spe dolentes in camino carceris gehennalis.