Caput 10

Contra omne dilectionis impedimentum ex quatuor conjunctis sufficiens trahitur remedium, quae sunt meditatio, doctrina, oratio et exercitium. Quoniam ergo non intellecti nulla est curatio morbi, a meditando incipe. Meditare ergo primo dilectionis mandatum et debitum: exemplum diligentium Christi capitis et membrorum, diligendi fructum et praesentem et futurum; quam justum et rationabile, quam facile et delectabile et utile sit proximum diligere. Augustinus: potest mihi aliquis dicere, non possum vigilare etc.: numquid potest dicere: non possum amare? Meditare postmodum tuum in diligendo defectum; quam raro, quam puro, quam tepido affectu diligis, quam modico effectu affectum ostendis, quam diminute amantibus te vicem rependis. Dehinc meditare et causam defectus, scilicet ipsum impedimentum cum circumstantiis ejus quid sit, unde sit, quantum sit, magnum vel parvum, unum vel plura, et his similia. His propria meditatione inventis, praemissa oratione aliqua, haec duo conquerere, dehinc ad doctrinam recurre, scriptam quae in libris oculis legentis objicitur, dictam quae ab ore loquentis per aures ingreditur. Lege ergo si scis, intellige et retine. Luc. 10: in lege quid scriptum est, quomodo legis? Diliges. Verum, ut dicit Hieronymus, habet nescio quid latentis energiae vivae vocis actus et cetera. Gregorius: collocutionis vox plusquam lectionis sermo corda torpentia excitat. Et ideo a mortua pelle ad vivum hominem recurre, Deum in homine consule, aperi impedimentum, quaere medicamentum, ausculta intente non hominem de se mendacem, sed per hominem Deum veracem respondentem, docentem, consulentem, exhortantem; et disce diligenter, ne sensu proprio pro tollendo impedimento, tali forsitan utaris remedio, de quo postmodum nascatur impedimenti majoris occasio: sicut aestuans contra aestum aqua se infrigidat, et exinde postea magis aestuat. Post haec orando ad Deum convertere penitus gratias agens, laudans et obsecrans; et ora desideranter, supplica humiliter, confidenter et frequenter; ut qui mandatum dedit interpretetur tibi canonem quem condidit, det quod jussit, conservet quod dedit, augeat et perficiat quod incepit, expediat impeditum, compleat incompletum. Postremo quod aperitur discenti, quod datur oranti, exerce in actibus cordis, oris et operis. Exercitium enim est causa potentiae, ut probat Aristoteles. Assueti enim contemnere terribilia et sustinere, fimus fortes, et flentes maxime possumus sustinere: sic et in castitate exemplificat similiter: ergo in caritate. Ad Rom. 9: nemini quicquam et cetera. Glossa: cetera ita solvite, ut non debeatis aliquid: caritatem ita solvite, ut semper eam debeatis. Sola enim caritas est quae etiam reddita semper detinet debitorem: redditur enim dum impenditur, debetur etiam cum reddita fuerit: quia nullum tempus est in quo impendenda non sit: nec cum redditur amittitur, sed potius reddendo multiplicatur: habendo enim redditur, non carendo, ut pecunia.