Caput 11

In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae. O caritas ordinis, regula electorum, lex universalis universos ligans, virtus virtutum, canon canonum, lex legum, non constitutio populi, sed principis placitum; sententia regis regum, quam non solum edidit vel condidit jubendo, sed et edixit et promulgavit personaliter docendo, et adimplevit servando. Isa. 33: dominus legifer noster, dominus rex noster et cetera. Deuter. 33: dominus de Sinai venit etc. in dextera ejus ignea lex. Dilexit et populos etc. quasi lex terrena, mandata judicialia ad modum terrae gravia, prementia non praemiantia, obruentia non eruentia: quasi lex aquea mandata caeremonialia, quasi lex aerea cetera moralia: sed amandi lex ignea, lucens, incendens, sursum movens, carbo incipientibus, flamma proficientibus, lux perfectis: hoc est lex in dextera, non tantum in corde ejus ad dictandum et dijudicandum: prius enim est, ut dicit Augustinus judicare de lege, quam secundum legem. Erit autem lex, ut dicit Isidorus, justa, honesta, possibilis, secundum naturam, secundum consuetudinem patriae, loco temporibusque conveniens, necessaria, utilis, manifesta quoque, ne aliquid per obscuritatem in captione contineat, nullo privato commodo, sed communi utentium utilitate conscripta. Quae singula huic legi conveniunt singulari excellentia: non tantum in labiis ad jubendum, ad docendum, ad exhortandum, secundum illud Psal. 93: beatus quem tu erudieris domine, et de lege tua et cetera. Job 11: utinam Deus loqueretur tecum (...) et intelligeres quod multiplex sit lex ejus: sed in manu: et non in sinistra, sed in dextera, ad implendum, ad cooperandum, ad praemiandum. Psal. 83: etenim benedictionem dabit legislator et cetera. Ecce lex domini convertens animas, mater et origo legum divinarum, magistra et domina humanarum rationabilium et aequarum, hostis iniquarum, cujus observantia per gratiam in hac vita initiatur, et continuata usque ad mortem in alia vita consummatur, cum in ea deserviente miles de novitio professus, de sponsa subharrata, fit conjux consummata, per Jesum principem summae majestatis, abbatem summae sanctitatis, sponsum divinae caritatis, qui cum Deo patre et spiritu sancto vivit et cetera.