Caput 2

Secundum autem simile est huic: diliges proximum tuum sicut teipsum. Similitudo est rerum differentium eadem qualitas. Mandatum igitur primum est quo jubemur diligere Deum, et secundum quo proximum: quoniam duo mandata sunt numero differentia, et ordine differunt non solum jubendi, sed etiam implendi: quoniam illud primum, et istud secundum; non secundum prius et posterius in tempore, sed in dignitate et necessitate: quia dignius, potius, intensius et fructuosius diligimus rem, quam ejus imaginem, Deum quam hominem. Multa tamen convenientia et similitudo mandati secundi cum primo. Et est triplex convenientia: nam idem est actus in specie, qui utrobique recipitur, scilicet dilectio; idem numero habitus caritatis, a quo uterque actus elicitur: et unus idemque, scilicet Deus, in quem uterque dirigitur, quia propter Deum et Deus et proximus diligitur. Cum ergo proximus diligitur propter Deum, solus Deus diligitur propter seipsum. Aristoteles: ubi unum propter alterum, utrobique unum tantum. Primum igitur mandatum et actus quidem nobilitate et objecti dignitate et implendi necessitate praecedit omnia et excedit: ad cujus similitudinem secundum per multas communes cum ipso qualitates prae omnibus aliis mandatis plenius et propius accedit. Secundum ergo simile est primo. Primo quidem in obligatione, quia mandatum est sicut primum, non consilium; et ideo non persuadetur ad placitum, sed imponitur ad debitum. Joan. 13: hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem et cetera. De virginibus, ait apostolus, 1 Cor. 7, praeceptum domini non habeo, consilium autem do et cetera. Et dominus, Matth. 16, juveni ait: si vis perfectus esse, vade et vende et cetera. Possessio ergo castitatis, et abdicatio proprietatis, et quaedam similia consuluntur ut utilia. Dilectio autem proximi, sicut dilectio Dei, mandatur, et praecipitur ut necessaria. Itemque mandatorum aliud divinum, aliud humanum. Secundum simile est primo in auctoritate, quia divinum et non humanum, et ideo omnibus humanis praejudicat, cum minor in majorem imperium non habeat. 1 Joan. 3: mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum: a Deo, inquit, non ab homine. Obedire autem oportet Deo magis quam hominibus: et ideo traditiones humanae tamquam vanae non obligant, quae huic divino mandato directe vel indirecte obviant. Matth. 12: quare vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Nam Deus dixit, honora patrem et cetera. Vos autem dicitis, munus quodcumque est ex me, tibi prodest: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. Col. 2: si mortui estis ab elementis mundi hujus, quid adhuc tamquam vivi decernitis? Ne tetigeritis et cetera. Quae sunt omnia in interitum secundum praecepta et doctrinas hominum. Item mandatorum divinorum aliud caeremoniale, ut de oblatione vitulae rufae et similia: aliud judiciale, ut de emptione servi, et teleonaria, ut de eruitione oculi, et similia: aliud morale, directe pertinens ad veritatem morum et vitae, ut Decalogus: omnia haec divina. Sed Christus Deus et homo legifer noster, rex noster et judex noster, figuras per veritatis exhibitionem adimplens, caeremonialia generaliter abrogavit, judicialia derogavit, moralia prorogavit: et secundum hoc finis legis Christus ad justitiam omni credenti, rigorem mansuetudine temperans, judicialibus derogavit. Matth. 5: audistis quia dictum est, oculum pro oculo et cetera. Ego autem dico vobis, non resistere malo. Moralia equidem confirmando et amplians, interpretando, moralia prorogavit: unde: audistis, quia dictum est, non occides: ego autem dico vobis, nolite irasci et cetera. Non enim veni solvere legem, sed adimplere. Moralia igitur inter mandata divina firmissima et dignissima sunt. Morale autem est mandatum primum; sed et in hoc simile est illi secundum; et ideo non tollitur abrogatione, non stringitur vel minuitur derogatione, sed extenditur prorogatione. Matth. 5: audistis quia dictum est: diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum. Ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros. Hinc etiam mandatum diligendi proximum novum dicitur, non quia de novo mandatum, sed quia novis discipulis nova interpretatione appositum, et novis exemplis novi hominis evidentius declaratum. Novum, inquam, ad differentiam veterum, quae et veteribus data sunt, et vetustate sua abrogata sunt. Joan. 13: mandatum novum do vobis et cetera. Dicendo novum, veteravit prius. Quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est. Item mandatorum novae legis aliud est naturale, quia naturae inditum, cum natura est conditum: aliud est positivum. Prima praecipiuntur quia bona; secunda bona sunt quia praecepta, ut sunt mandata de sacramentis, Baptismo, confirmatione, et quibusdam aliis, quibus potentiam suam Deus praealligavit. In quibusdam etiam consuetudo bona pro lege habetur, et mandato aequivalet, quoniam longaevae et bonae consuetudinis non est levis auctoritas. Inter haec ergo naturale magis est firmum, et amplius necessarium. Et in hoc iterum primum mandatum et secundum similia sunt, quia origine conveniunt: utrumque enim naturale, non positivum vel consuetudinale: id enim naturale est, quod natura docuit omnia animalia. Omne animal, natura docente, diligit simile sibi, et ipsa etiam volatilia conveniunt ad sibi similia. Unde Laelius philosophus: ipsi in nobis intelligimus a natura gigni sensum diligendi. Ex his sequitur, quod mandatum hoc idem sit apud omnes. Nam ut dicit Boetius, quod natura est, idem apud omnes: consuetudine vero quod apud aliquos permutatur. Item mandatorum aliud conditionale, aliud absolutum: conditionale dicitur, quod sub conditione explicita vel implicita imponitur, ut illud, vovete et reddite, et illud, poenitentiam agite: nam si voverimus, tenemur reddere, et si peccaverimus, praecipimur poenitere; et si conditio non existat, praeceptum non obligat. Boetius: poenitentia malum factum comitatur: quod quia in sapiente non contingit, non convenit nec poenitentia. Absolutum autem est, quod non conditione suspenditur, sed pure et praecipue indicitur. Si nimirum jubemur diligere Deum, sic et diligere proximum. In hoc ergo similia sunt mandatum primum et secundum, quia utrumque non conditionale, sed absolutum et ideo conditionalibus praeferendum. Item mandatorum aliud affirmativum, aliud negativum. Affirmativum, quod est de bono faciendo, et proprie vocatur praeceptum: aliud negativum quod est de malo cavendo, et dicitur prohibitio. Primum autem mandatum affirmativum est; sed et secundum simile est huic, quia et ipsum affirmativum est: et ideo negativis dignius est; quia plus est bonum facere, quam malum non facere. Omne etiam mandatum affirmativum infert et implicat negativum, sed non e converso. Unde qui jubetur diligere, consequenter prohibetur odire, non autem e converso: et sic de aliis. Affirmativum ergo dignius negativo. Item mandatorum aliud generale, quod omnes astringit, aliud speciale, quod aliquos tantum. Distinguitur enim in mandatis in sexu: quia quaedam obligant mares, et non obligant feminas; quaedam e converso, ut illud, mulieres in Ecclesia taceant. 1 Corinth. 14. In statu, quia quaedam praelatos tantum, alia subditos tantum. In conditione, nam aliud dominos, aliud servos. In professione, aliud clericos, aliud laicos. In fortuna aliud divites, aliud pauperes; et sic de aliis hominum differentiis. Sed mandatorum primum generale est, et secundum simile illi, et sine differentia et distinctione obligans omnes naturam rationalem participantes, et libero arbitrio utentes. 1 Joan. 3: qui non diligit, manet in morte. Nullus excipitur omnino: nec Angelus, nec homo. Huic generali nullum derogat speciale: nec solum generale est in subjectis, sed latum etiam in objectis. Generale respectu eorum quae jubemur amare, latum respectu eorum quae jubentur amari. Psalm. 118: latum mandatum tuum nimis. Glossa: latum mandatum caritas est, in qua nullae sunt angustiae, in qua universa lex pendet et prophetae. Sicut igitur omnis homo sine exceptione jubetur diligere, ita et omnis diligatur, domesticus, extraneus, amicus, et inimicus. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Origenes: vos benigni, vos imitatores mei, diligite inimicos vestros, sive Paganos, sive haereticos: omnes amate, ergo omnes benigni estote. Et cum terna sit dimensio, scilicet in longum, latum, profundum; latum mandatum caritatis, et non profundum dicitur, quia ad damnatos amandos non extenditur. Item mandatum primum lucidum, ut et interpretatione non egeat, ut plerumque in simplicibus plenius quam sapientibus liqueat: et hoc ad differentiam mandatorum ut legum obscuritate vel ambiguitate difficilium. Sed et secundum est simile huic, lucidum valde, nil obscurum continens, admonitione magis, quam expositione indigens. Ps. 18: praeceptum domini lucidum, illuminans oculos. Item mandatum primum perpetuum, ut finem non habeat: et hoc ad differentiam temporalium. Temporalia autem sunt, quae vel relaxantur pro tempore, ut ea in quibus quandoque dispensatur; vel mutantur in tempore ut mandatum de sabbato; vel terminantur cum tempore, ut mandatum de fide, spe et patientia: a quibus absolvemur, cum videntes erimus quod credimus, tenentes quod speramus. Credere ergo et sperare ulterius non cogemur summo bono fruentes, et nihil de cetero mali patiemur. Secundum autem simile est huic: ad quod ita ligamur in via, ut non absolvamur in patria: ad quod sic tenemur omni tempore, ut teneamus illud etiam post omne tempus in aeternitate; et tunc amplius eo ligemur, cum a plerisque aliis absolvemur. Prov. 17: omni tempore diligit qui amicus est: sed non semper credet qui fidelis est. 1 Corinth. 13: caritas nunquam excidit. Ex his patet aliqualiter quale sit mandatum primum, et huic quam simile sit secundum: quia, ut breviter epilogetur, utrumque est praeceptum ad differentiam consiliorum, utrumque praeceptum divinum ad differentiam humanorum, utrumque morale ad differentiam caeremonialium, utrumque naturale ad differentiam positivorum, utrumque absolutum ad differentiam conditionalium, utrumque affirmativum ad differentiam negativorum, utrumque generale ad differentiam specialium, utrumque lucidum ad differentiam obscurorum, utrumque perpetuum ad differentiam temporalium. Gregorius: cum cuncta sacra eloquia dominicis sint plena praeceptis, de dilectione quasi de singulari mandato dominus dicit Joan. 13: hoc est praeceptum meum ut diligatis et cetera. Quia quicquid praecipitur in sola caritate solidatur. Praecepta ergo dominica et multa sunt, et unum: multa per diversitatem operis, unum in radice dilectionis.