Caput 3

Diliges proximum tuum sicut teipsum. Primum adverte quomodo teipsum diligere debeas, et consequenter quae sunt proximi tui ex teipso cognoscas. Diligere aliquem, est velle ei bonum; igitur diligere seipsum, est sibiipsi velle bonum. Sed refert non modicum quod bonum mihi velim, et unde, et quomodo velim, quod objectum terminet, quae origo principiet, et quis modus ipsum velle formet. Primum ergo in objecto distingue: quia aliud est bonum increatum, quod est primum et summum bonum, et ideo a diligente seipsum primo et summe volendum: aliud creatum, quod ideo bonum est, quia a summo bono profluit ut a principio, et ad ipsum refluit ut ad finem. Genes. 1: vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Dionysius: optimi est optima adducere. Quamvis autem horum bonorum sit quaedam analogica convenientia, multa tamen differentia: nam primum bonum est bonum essentialiter, secundum participative. Primum finis, secundum ad finem. Primo fruendum, et ideo illud propter se appetendum et volendum. Augustinus: frui est amore alicui rei inhaerere propter seipsam. Secundo utendum, et ideo propter aliud appetendum. Augustinus: uti est id quod in usum venerit referre ad optimum id quo fruendum est. Verum inter utilia ordo est: nam quaedam secundum se magis, quaedam minus ad finem dirigent, et ideo secundum se quaedam magis, quaedam minus utilia et volibilia sunt. Unde sicut in scibilibus, secundum Aristotelem, plurima propter se nolumus quidem scire, propter aliud autem volumus, ut per haec aliquid aliud cognoscamus: ita et in volibilibus aliqua non propter se sed propter aliud volumus. Bonum autem creatum aliud naturae, aliud fortunae, aliud gratiae; quorum quodlibet multiplex esse cognoscitur, si a generibus ad species descendatur: sed bona haec omnia, quoniam non summe bona sunt, magis et minus recipiunt, et regulariter unumquodque eorum tanto melius, quanto summo bono propinquius. Bonum aliud simplex bonum, aliud secundum quid; ut quod bonum est cum determinatione diminuente, ut bonum nunc vel hic, vel huic. Nota ergo pro regula, cum diligere se sit sibi bonum velle, velle sibi bonum simpliciter est diligere se simpliciter; et velle sibi bonum secundum quid, est diligere se secundum quid: verbi gratia: bonum est aurum, ut dicit Augustinus: bonae divitiae, bonae possessiones. Velle ergo sibi aurum et divitias, est bonum sibi velle: non tamen est hoc simpliciter se diligere, sed tantum secundum quid, quia et bonum volitum bonum est secundum quid; bonum hic non ubique, nunc non semper, huic bene utenti non cuilibet abutenti. Gratiam autem et gloriam sibi velle, cum haec simpliciter bona sint, est simpliciter se diligere. Et quia bono creato malum opponitur; cum multa sint bona, multa et mala: aliud enim est malum culpae, aliud poenae, quorum quodlibet multiplex, ut patet speculanti. Et sicut est bonum bono melius, ita et malum malo pejus. Et est malum aliud simpliciter, aliud secundum quid. Nota ergo, accessus ad unum oppositorum est recessus ab alio; unde si me diligens, bonum mihi volo, consequenter malum oppositum mihi nolo: et sicut inter bona quae mihi volo, quaedam propter se, quaedam propter alia appeto, quaedam magis, quaedam minus volo; ita et inter mala quae nolo, quaedam propter se, quaedam propter alia, quaedam magis, quaedam minus fugio. Sed, ut dicit Aristoteles in 2 caeli et mundi, quando unum contrariorum ponitur oppositum alteri, est cognitio eorum velocior. Nota ergo, ei quod est diligere contrarium est odire; sicut ergo bonum sibi velle vel malum sibi nolle est se diligere, ita bonum sibi nolle et malum sibi velle est se odire: nam si oppositum de opposito, et propositum de proposito. Sunt autem contraria mediata haec duo habentia neutrum pro medio: sicut velle et nolle medium habent nec velle nec nolle. Et sicut volendo sibi bonum simpliciter vel secundum quid, contingit se simpliciter vel secundum quid diligere; ita bonum tale vel tale nolendo, et malum simpliciter vel secundum quid volendo, contingit se odire simpliciter vel secundum quid. Nihil autem prohibet contraria eidem inesse, sed non eodem modo, sed alterum simpliciter alterum secundum quid: ut patet quia Aethiops est albus dentem secundum quid, et niger simpliciter: et cygnus e converso albus simpliciter, et tamen secundum oculum niger secundum quid. Sic aliquando simpliciter me diligens, secundum quid odio, aliquando e converso. De primo Lucae 14: si quis venit ad me, et non odit (...) adhuc autem et animam suam. Gregorius: bene animam nostram odimus, cum ejus appetitum frangimus, cum ejus desideriis non acquiescamus. Joan. 12: qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam; quam nisi simpliciter diligeret, ad tantum bonum non custodiret. De secundo Psal. 10: qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Joan. 12: qui amat animam suam, perdet eam. Augustinus: noli amare ne perdas; noli amare in hac vita, ne perdas in vita aeterna. Cum diligere se sit sibi velle bonum, secundum multiplex velle, multiplex est diligere. Triplex autem velle distinguit Augustinus super illud Apost. velle mihi adjacet: est enim velle naturae, velle vitii, et velle gratiae. Velle naturae per se impotens est, nec sufficit ad meritum, sed vincitur a velle vitii, nisi velle gratiae subveniat; sed velle vitii fugat, et velle naturae liberat. Igitur secundum triplex velle triplex est dilectio: scilicet naturalis, libidinosa et gratuita. Prima indifferens, de qua apostolus Ephes. 5: nemo unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam. Secunda mala, de qua apostolus 1 Tim. 3: in novissimis diebus instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes. Tertia bona, de qua dicitur, diliges proximum tuum sicut teipsum. Verum quodlibet velle geminum, et consequitur diligere bipartitum. Est enim naturam considerare dupliciter: primo ut natura est, et sic habet velle naturae: secundo ut deliberativa, et sic habet velle rationale. Unde Damascenus distinguit voluntatem duplicem: naturalem qua volumus nobis bona naturalia, sicut esse, vivere, et intelligere et similia, quae non possumus non velle: et rationalem qua possumus aliquid velle et aliquid nolle. Item vitium aliud sensualitatis, aliud rationis; et secundum hoc velle vitii duplex; vel vitiatae sensualitatis, vel vitiatae rationis. Item gratia duplex: scilicet gratis data et gratum faciens; unde et duplex velle gratiae. Sex ergo differentiae ipsius velle, et sex constituunt differentias in diligere: quorum primum est pure naturale. Hoc indifferens est, quia propter naturalia nec laudamur nec vituperamur. Item necessarium est, quia potentiae naturales non habent se ad opposita, sed ad alterutrum determinate. Unde sicut necessarium est se amare, sequitur quod impossibile est naturaliter se odire. Augustinus super illud Joan. ult. ducet quo tu non vis: amorem vitae, nec Petro senectus abstulit. Item commune est rationabilibus et brutis, et etiam quodammodo inanimatis, quia sequitur naturam communem, de qua Aristoteles natura inquirimus desiderare quod melius est: melius autem esse quam non esse: et cum esse sit quoddam bonum, et omnia naturaliter bonum appetunt, omnia suo modo se diligunt. Secundum deliberativum est sive rationale: hoc proprium est naturae rationalis in quantum talis; sic diligere se praecipitur naturali jure, cujus transgressio sufficit ad demeritum, sed observantia per se non sufficit ad meritum. Et quia potentiae rationales habent se ad opposita, hoc modo possum me diligere, possum et odire: ut patet in his qui bonum, quod naturaliter necessario sibi volunt, hoc ex deliberatione nolunt, et malum oppositum sibi volunt, ut qui seipsos occidunt, vitam nolentes, et mortem volentes, naturae legem se odiendo transgredientes, et de eo ipso mortaliter peccantes. Similiter omnes homines, secundum Aristotelem, naturaliter scire desiderant, et tamen quidam ignorantiam affectant. Quia vero natura non stetit in sua rectitudine et integritate, sed vitiata est et corrupta; ex corruptione ejus surgit velle vitii, quo sibi homo bonum vult vitiose, et diligit se libidinose. Vult, inquam, sibi bonum sensibile, ut, honores ex vitio superbiae, divitias ex vitio avaritiae, voluptates ex vitio carnalis concupiscentiae, et sic de aliis: et haec quidem omnia bona sunt, et ratione qua bona appetuntur, et delectant adepta: sed naturae rationali mala, quia disconvenientia: natura enim rationalis non his sensibilibus bonis delectanda est, sed potioribus, scilicet intelligibilibus, a quibus se avertit, cum ad ista fruenda se convertit, et ideo peccat, quia male se amat, et verius se odit quam diligit, quia plus sibi nocet quam prosit. Joan. 12: qui amat animam suam, perdet eam. Boetius: vos Deo mente consimiles, a rebus infimis excellentis naturae ornamenta captatis, nec intelligitis quantam conditori vestro injuriam faciatis. Ille genus humanum terrenis omnibus praestare voluit, et vos dignitatem vestram infra infima quaeque detruditis. Nam si omne quod cujusque bonum est, id eo cujus est constat esse pretiosius; cum vilissima rerum bona vestra esse judicatis, eisdem vosmetipsos vestra existimatione submittitis. Augustinus in Confes.: bonum quod amatis a Deo est; sed quoniam ad illud bonum non refertur quod bonum est et suave, sed amatum erit juste, quia injuste amatur deserto illo a quo est quicquid bonum est. Sed quia semper accessus ad unum oppositum est recessus a reliquo; quando si amans me volo mihi bonum sensibile, nolo et fugio malum oppositum, ut humiliationem, paupertatem, et similia. Est igitur tertium diligere, quo libidinose me diligo, cum sine consensu rationis per vitium sensualitatis haec bona sensibilia mihi volo, non secundum exigentiam naturalis necessitatis, vel providentiam opportunae utilitatis, sed secundum concupiscentiam voluptatis. Quartum est cum vitio sensualitatis ratio vitiosa consentit; et hoc se diligunt, qui plena voluntate haec omnia sibi non ad utendum, sed ad fruendum et abutendum improbe concupiscunt. Sapient. 2: venite et fruamur bonis quae sunt. Utrumque horum malum est et peccatum: sed primum veniale, et ideo cohibitum. Secundum mortale, et ideo prohibitum. Hic est amor sui, de quo dicit Augustinus, quod est fundamentum civitatis Diaboli. Ex eo enim quod Diabolus privato amore nimis se amavit, bonum excellentiae immoderate sibi appetivit, et sic aeternae confusionis Babyloniam sibi et suis imitatoribus inchoavit. Item de hoc Gregorius dicit, quod sicut in bono opere desidiam facit minor amor Dei, sic fraudem nimius amor sui. Fraudem enim facit in opere Dei, qui vel vires subtrahit, eo quod diligens se vult sibi bonum commodi per vitium accidiae, vel opus ad utilitatem propriam convertit, volens sibi bonum laudis per vitium vanae gloriae. Cavendus igitur valde talis amor, qui et malum initiat, et bonum vitat. Ceterum gratia naturam vitiatam reparat, et elevat curvatam, et perficit imperfectam. Duplex autem est gratia: una gratis data: haec et multiplex est, sed hic exempli causa accipe pro gratis data virtutes informes; alia gratum faciens, ut gratia caritatis: haec vera gratia dicitur, quia per hanc primum homo Deo gratus efficitur. Quintum ergo diligere est secundum velle gratiae gratis datae, cum rationem naturalem et naturam rationalem virtus adjuvat, ut malas et deformantes circumstantias actui dilectionis per vitium additas abjiciat, et bonis aliquibus ipsum vestiat. Etsi enim virtus informis, quia informis, non usquequaque sufficit ad meritum; eo tamen quod virtus est, arctat vitium, et cavet demeritum. Unde humilitas etiam informis non permittens hominem bonum pompae per superbiam sibi velle, diminuit vitiosum diligere; et inde est quod dicit Gregorius: qui non amat gloriam, non sentit contumeliam: et sic de virtutibus aliis et vitiis similiter judicamus. Sextum autem diligere ex caritate procedit, quod primum filios regni a filiis perditionis dividit, et ad meritum sufficit. Virtus enim caritatis omni arte certiori velle vitii penitus fugans, et velle naturae penitus liberans, vestit actum dilectionis omnibus circumstantiis debitis et necessariis, ut diligat homo quod debet, quantum et quomodo, et cujus gratia debet, et sic de aliis. Quod debet, quia se hominem, scilicet corpus et animam, sed propter animam corpus, et ideo magis animam quam corpus; quamvis dicat Gregorius: nemo proprie ad semetipsum habere caritatem dicitur, sed dilectio in alterum tendit, ut caritas esse possit; quod supplendo verificatur, quia homo per caritatem non tantum seipsum, sed et proximum diligit; et etiam cum seipsum diligit, idem est secundum rem dilectum et diligens, alterum tamen secundum rationem ut agens et patiens. Item quomodo debet, ut sapienter, scilicet ut cum se diligens bonum sibi velit, magis bonum magis velit, et minus minus, et minimum minime, et maximum maxime. Tria autem distinguit Augustinus bonorum genera; scilicet bona magna, minima et mediocria. Virtutes, inquit, quibus recte vivitur, magna bona sunt. Species autem quorumlibet corporum, sine quibus recte vivi potest, minima bona sunt. Potentiae vero animi sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt. Quid ergo tibi et proximo eligas vel respuas, discreta edocet caritas. Unde etiam secundum Bernardum, zelus sine discretione errat; quod si errat, a caritate degenerat. Item quantum, ne plus vel minus debito, scilicet ut minus diligat se quam Deum, et magis quam proximum, hoc spectat ad ordinem caritatis, de quo Augustinus: ille est qui inordinatam habet dilectionem, aut qui diligit quod non est diligendum, aut non diligit quod est diligendum, aut aeque diligit quod minus vel amplius diligendum, aut minus vel amplius quod aeque diligendum. Item cujus gratia, idest propter quid, ut scilicet propter Deum, quem summe prae omnibus dilectis caritas diligat, etiam propter ipsum diligit quicquid amat. Cum diligere se sit bonum sibi velle, refert quomodo velis; utrum voluntate habituali, an actuali. Si actuali, utrum absoluta vel conditionali. Si absoluta, utrum semiplena, de qua dicitur Prov. 5: vult et non vult piger: an plena, quae pro facto reputatur, secundum illud Augustini: si desit facultas, non quaeritur nisi voluntas. Omnes igitur, ut ait Augustinus, volunt esse beati. Beatitudo autem est status omnium bonorum aggregatione perfectus. Omnes igitur sibi bonum volunt, et simpliciter bonum, et ita omnes simpliciter se diligunt: sed plerique non plene se diligunt, quia illud plenum bonum semiplene sibi volunt. Plenae autem voluntatis haec sunt experimenta. Aut enim est respectu habiti, aut respectu habendi. Si respectu habendi, quicquid actuali absoluta et plena voluntate mihi volo, id si possum acquirere acquiro; et quo plenior voluntas, eo amplius quid possim examino; quid possum per me, et quid per alium, quid possum viribus, quid ingenio et artibus, quid possum faciliter, quid vix vel difficiliter. Item si impeditus fuero, doleo; et quo voluntas plenior, amplior et dolor. Item si adeptus fuero, gaudeo; et plenitudo jucunditatis respondet plenitudini voluntatis. Item ejus oppositum nolo, et ideo si possum effugere effugio: quod vero habitum plena voluntate mihi volo; id si possum conservare conservo, et quanto voluntas plenior, tanto solicitudo conservantis diligentior. Omnibus igitur praemissis collatis, patet esse tres divisiones generaliter dilectionis sui: nam alia simpliciter, alia secundum quid. Item alia naturalis, alia libidinosa, alia gratuita. Item alia plena, alia semiplena. Dilectio autem sui naturalis semiplena est, et non plena. Dilectio autem sui libidinosa, secundum quid est, et non simpliciter. Dilectio autem sui gratuita, et simpliciter est, et plena. Utrum ergo ex caritate teipsum diligas, et velle gratiae bonum tibi velis, ex bono volito et ex volendi modo aliqualiter conjicere potes.