|
Diliges proximum tuum sicut teipsum. Duplex est proximitas,
vel propinquitas. Una extrinseca secundum convenientiam localem,
secundum quam procul dicitur, quod in spatio locali distat multum,
prope quod parum, propius quod minus, proximum quod minime. Alia
intrinseca secundum convenientiam realem, secundum quod procul est quod
parum convenit, prope quod multum, propius quod plus, proximum quod
plurimum: de hac dicitur: diliges proximum tuum et cetera. Sed
nota, quod superlativus quandoque idem significat quod suus positivus
cum hoc adverbio summe, et tunc proprie ponitur, nec recipit magis et
minus: quandoque idem quod positivus cum hoc adverbio valde, et tunc
proprie recipit magis et minus, ita hic: unde inter proximos alius
magis, alius minus proximus est. Est autem haec realis convenientia
generaliter in tribus: in natura, in mutua indigentia, et in gratia;
et secundum haec multiplicatur proximitas. Natura autem hominis
bipartitur, quia naturaliter ex corpore et anima componitur: hinc
surgit duplex convenientia, et consequitur proximitas gemina. Una
generalis, qua ratione spiritus cum omnibus rationalibus convenis, et
conformitate naturae proximi tibi proximus efficeris: quasi enim procul
a te est natura entis inanimati, prope te natura vegetabilis, propior
natura sensibilis, proxima rationalis. Conformitate ergo naturae
rationalis mutuo sibi proximi sunt omnes naturam rationalem
participantes, anima intellectiva et intelligentia, scilicet homo et
Angelus, non distincto utrum bonus vel malus sit. Porphyrius: sumus
enim rationales et nos et dii, sed mortale nobis additum separat nos ab
his. Sed haec proximitas magis et minus recipit: nam cum spiritus
angelicus et spiritus humanus specie differant, propior est homo homini
et anima animae quam Angelus animae: similiter si Angelorum aliqui ab
his specie differunt, si qui specie conveniunt, naturali convenientia
mutuo sibi propiores sunt. Alia specialis, qua ratione corporis cum
consanguineis convenis: quamvis enim omnes tecum ab eodem primo parente
descendendo quodammodo generaliter cognati sint; tamen quantum ad
specialem sanguinis propinquitatem, quidam tibi quasi procul sunt,
quidam prope, quidam propiores, quidam proximi: et proximi
tripliciter: vel in linea ascendente, sicut pater et mater, vel in
descendente, ut filius et filia, vel in transversali, ut frater et
soror. Ad hanc proximitatem reducitur legitima affinitas velut ad suam
originem. Sed haec magis et minus recipit: comparamus enim interdum
proximos lineae ascendentis ad proximos descendentis, scilicet parentes
nostros; et nonnunquam haesitamus quos praeponere in diligendo vel
postponere debeamus omnibus aliis circumstantiis paribus. Item in
linea transversali proximus est frater. Sed differenter prope est mihi
frater meus ex matre tantum, propior frater ex patre tantum, proximus
frater ex utroque. Item sicut homo es per naturam, ita indigens es
per necessitatem et carentiam. Unde sicut forma convenit materiae quam
perficit, et e converso; sic tibi convenit et proximus fit qui
beneficium impendit; prope enim cogitando, propior volendo, proximus
faciendo. Luc. 10: quis tibi videtur proximus fuisse illi qui
incidit in latrones? Et ait: ille qui fecit misericordiam: qui
fecit, inquit, non tantum cogitavit vel proposuit. Hac convenientia
proximus est Angelus homini quem custodit, magister discipulo quem
instruit, et generaliter quilibet alii cui beneficium impendit.
Appellatio autem proximi relativa est: non enim aliquis proximus nisi
proximo. Mutuo ergo proximi sunt et conveniunt, et qui impendit, et
qui recipit beneficium. Potenti enim beneficium impendere, quasi
prope est qui indiget, propior qui magis, proximus qui maxime.
Geminatur autem quodammodo haec propinquitas, cum mutua est
necessitas, et mutua benefaciendi facultas. Unde, cum uterque
proximorum alterius beneficio in aliquo indiget et recipit, in aliquo
abundat et indigenti impendit, secundum illud 2 Corinth. 8: vestra
abundantia illorum inopiam suppleat. Secundum hanc proximitatem omnem
contingit reducere societatem: beneficium enim mutuo impendit et
recipit vir uxori, et uxor viro, dominus servo, servus domino, et
sic de aliis omnibus aliqua societate convenientibus: de quibus
propheta Amos 3: numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit
eis? Sed nota; sicut secundum magis et minus diversificantur
beneficia, sic et ista proximitas. Sicut es homo per naturam, sic
gratus et bonus per gratiam; in qua qui tecum conveniunt, et boni
sunt, et proximi tui sunt: tibi enim actualiter bono quasi prope est
aliquis per potentiam nudam qua fieri potest bonus, propior per
dispositionem, proximus per necessitatem, quae conjuncta est actui.
Sed et hic sunt gradus: quoniam inter bonos alius minus, alius magis
bonus. Hoc modo proximi sunt comprehensores viatoribus bene justis,
quia una est in specie, licet statu differens gratia gratificans
utrosque. Item et Angeli hominibus: qui licet specie distent, et
differant quoad naturalia, eadem tamen in specie sunt eorum gratuita.
Large autem hoc modo tripliciter est tibi aliquis proximus: vel in
re, sic quilibet vere bonus: vel opinione, sic quilibet qui nescitur
malus, et ideo praesumitur bonus: vel spe; sic quilibet viator
malus, de quo cum non sit desperandum, et si modo sit malus, speratur
tamen futurus bonus; et ita spe conversionis est proximus. Secundum
hoc dicit Magister in sententiis, quia proximus dicitur quatuor
modis: conformitate naturae, propinquitate sanguinis, beneficiorum
exhibitione, spe conversionis. Prima proximitas et secunda ortum
habent a natura, quae est principium stabile, et ideo stabiles.
Tertia et quarta, a voluntate; et ideo mutabiles, quia voluntas est
principium mutabile. Cum enim sit potentia rationalis, habet se ad
opposita: et ideo qui nunc est proximus meus proximitate tertia in
beneficium impendendo, potest fieri non proximus voluntate mutata malum
mihi faciendo; et similiter in quarta proximitate contingit, cum bonus
a bonorum similitudine se elongans, malus fit, et postmodum in malo
finaliter perseverans, damnatione perpetua inconvertibilis factus, spe
conversionis proximus esse desistit.
|
|