Caput 5

Diliges proximum tuum et cetera. Dupliciter proximus: scilicet dilectione amicitiae et concupiscentiae. Primo ergo quantum ad dilectionem amicitiae, secundum considerationes supra positas de dilectione tui, nunc procede regulariter in dilectione proximi. Et cum diligere proximum per amicitiam, sit velle ei bonum; ad cognoscendam dilectionem, et bonum volitum, et volendi modum, et voluntatis radicem vel principium distingue. Sicut enim simpliciter vel secundum quid, semiplene vel plene, naturaliter, gratuite, vel libidinose contingit diligere seipsum, similiter et proximum. Item consideratio radicis, etsi difficilior, tamen principalior: si enim radix sancta, et rami. Secundum ergo tres radices volendi tripliciter distinguitur dilectio proximi, scilicet naturalis, gratuita et libidinosa. Quarum prima bona, sed nec meritoria nec demeritoria, et ideo indifferens quantum ad hoc; secunda bona, tertia mala. Sed cum radicum quaelibet sit gemina, sex inde pullulant generales motus dilectionis proximi logice convenientes, ethice differentes: quorum quatuor consequenter se habent: scilicet naturalis, deliberativus, gratuitus a gratia gratis data, et gratuitus a gratia gratum faciente: quorum posterior semper addit super priorem, et completior est ipso, cum fortassis motus unus et idem in substantia sic diversificatur, sicut eadem linea aliter a physico, aliter a mathematico consideratur. Primus ergo motus dilectionis in proximum est pure naturalis, surgens ex natura ut natura: quae etiam in deliberatione circumscripta, tres primas proximitates cognoscit, et super eas motum facit, unde ratione conformitatis non solum animal rationale, sed omne animal diligit sibi simile. Matth. 13. Ratione consanguinitatis non solum homo, sed etiam gallina congregat pullos suos sub alas potius quam alienos. Joan. 10. Ratione beneficii impensi ovis lupum fugiens sequitur pastorem. Catulus in extraneos latrans, domino suo cauda blanditur. Tob. 11. De quo Matth. 5: si diligitis eos qui vos diligunt et cetera. Si salutatis fratres vestros et cetera. Gregorius: sunt qui diligunt proximos, sed per affectum cognationis et carnis et cetera. Sed aliud est quod sponte impenditur naturae: aliud quod praeceptis dominicis ex caritate debetur obedientiae. Secundus est deliberativus vel rationalis, surgens ex natura in quantum collativa, quae per deliberationem haec eadem advertit, et plenius cognoscit: quicquid enim cognoscit virtus inferior, et superior, sed non e converso. Naturae vero in quantum rationalis, indita est lex naturalis, quam conferendo legit, et exinde commonefacta fortius proximum diligit, quia debitum, quia naturale praeceptum, quia non diligens omittit, odiens in legem committit, omittens et committens poenae reatum incurrunt. Sed quia potentiae rationales habent se ad opposita, radix haec una, sed non uno modo se habens, nunc motum dilectionis, nunc motum odii germinat, interdum etiam quasi prorsus a germine vacat, secundum illud Rom. 1: sine affectione. Isa. 49: numquid oblivisci poterit mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Glossa: duritia mentis vincens juri naturae. Tertius est imperfecte gratuitus, surgens ex natura mediante aliqua gratia gratis data, qualis est virtus informis, et similia; quae naturam disponit, ut praemissa intimius advertat, et insuper ad considerandam in proximo Dei imaginem, et similia deliberationis naturalis cognitionem transcendentia sublevat, eamdemque deliberationem adjuvat ad vestiendum motum dilectionis aliquibus circumstantiis bonis, ad quod per se deliberatione non sufficeret. Quartus est perfecte gratuitus et gratus, surgens a natura per gratiam gratum facientem perfecte, quam rationalis potentia, scilicet voluntas deliberativa, per habitum caritatis tres primas proximitates secundario, sed quartam principaliter considerantis adjuta, omnibus debitis circumstantiis vestit, et meritorium producit, septem autem generales circumstantias enumerat Aristoteles in Ethic.: quis, quid, circa quid, quo, cujus gratia, quantum, et quo modo. Haec per ordinem in actu dilectionis hujus invenies. Primo quis agens; quia anima gratificata in quantum talis: in quo tangitur et subjectum agens, scilicet rationalis animae natura, et forma cujus virtute agitur, scilicet caritas vel gratia, qua circumscripta non esset debitus agens: virtus enim est quae habentem perficit, et ejus opus bonum reddit. Aristoteles: non quia bonum facimus boni sumus, sed quia boni sumus bonum facimus. Secundo quid agat; quia diligit: haec est debita actio quam et natura docet, et lex jubet: lex naturalis, et lex scripta, et vetus et nova. Roman. 13. Qui diligit proximum, legem implevit. Haec est dilectio amicitiae, quae in duobus motibus intra consistit: movetur enim amans in dilectum et pro dilecto. Primus motus est complacentia, qua affectus amantis amico per recordationem intellectum actualiter venienti statim occurrit, et ut placenti se aperit, et ut convenienti conjunctus est, et quadam dilectione stringit. Proverb. 27: ne obliviscaris amici tui in animo tuo: Matth. 17: hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Hoc tamen sic non in Deo intelligas ut in homine secundus est a concupiscentia, qua moveor pro amico, cum ipsi bonum volo. Aristoteles: amicos justos esse volumus. Tertio circa quod agat, quia circa proximum; haec est debita materia. Sed nota, sicut visio habet unam materiam propriam, vel objectum super quod transit, scilicet colorem, et aliam communem, scilicet substantiam vel quantitatem colori substantem; sic dilectio ex caritatis habitu prodiens, habet proximum proximitate quarta pro materia principali et propria, aliis autem proximitatibus proximos habet pro materia communi secundaria. Sicut ergo non coloratum non videtur; sic omne illud in quo est proximitas deficit, si ex caritate non diligitur; sicut sunt damnati, qui quantumcumque consanguinei vel benefici fuerint, ex caritate non diliguntur, quia beati non sunt nec fieri possunt: et ideo cum caritatem habentibus, nec potentia nec actu conveniunt sed fortassis naturali amore amantur, ad quem et naturalis compassio sequitur, de qua dicitur Luc. 16: inter nos et vos et cetera. Et qui ad vos transire volunt et cetera. Actus ergo dilectionis initiatur a natura subjecti respectu conditionum naturae objecti; progreditur in gratiam in subjecto respectu conditionum gratiae in objecto; consummatur in gloria subjecti respectu conditionum gloriae objecti. Caritas ergo facit diligere proximum in quantum justificabilis vel justus per gratiam, beatificabilis vel beatus per gloriam: et in hoc forsitan tenet regula Aristotelis: si simpliciter simpliciter etc. quamvis ex dilectione naturali feratur instantia. Quarto quo, videlicet instrumento. Nota: potentiae animae sunt veluti instrumenta ejus ad agendum. Augustinus: anima instrumenta cogitandi et diligendi habet a natura. Duo autem sunt genera instrumentorum, secundum duas differentias potentiarum, scilicet animales et spirituales. Instrumentum igitur dilectionis est potentia voluntatis, sive affectus; signum autem dilectionis est operis effectus. Est autem affectus duplex, sicut voluntas: unus animalis sive sensibilis vel brutalis, qui conjungitur phantasiae, et communis est homini et brutis: ex hoc est dilectio sensibilis; alius rationalis sive spiritualis, qui conjungitur intellectui, qui communis est Angelo et homini. Ex hoc est dilectio intelligibilis. Sed non sufficit potentia ad actum, nisi disponatur per habitum. Potentiam ergo voluntatis ad eligendum actum dilectionis disponit habitus amoris: hic autem est duplex: unus naturalis, qui condividitur contra mentem et notitiam, secundum Augustinum: alius gratuitus, qui condividitur contra fidem et spem, secundum apostolum, haec est caritas. Quo ergo diligendum est materialiter potentia voluntatis, et formaliter habitu caritatis? Augustinus in Confess.: aliter non est vera amicitia, nisi tu, domine, eam agglutines inter haerentes tibi caritate diffusa in cordibus eorum. Quintus, cujus gratia: haec est causa finalis. Debito fine caritas motum nescit, quia proximum non fruens, sed ut utens diligit: hic non adhaeret amore homini propter seipsum, sed refert ulterius ad finem ultimum, scilicet Deum, qui est summum bonum quo solo fruendum est, quia propter se amandum. Nam etsi dicat apostolus homini, ego te fruar, addit tamen in domino. Augustinus: qui homine in Deo fruitur, Deo potius quam homine fruitur. Sexto, quantum. Nota: duplex est quantitas in dilectione: una mensurans quasi extra, scilicet duratio: alia mensurans intra, scilicet magnitudo: et haec duplex: intensionis et extensionis. Facit ergo caritas proximum diligi quantum debet. Quantum duratione, quia semper, idest finaliter. Prov. 17: omni tempore diligit qui amicus est. Amplius quantum intensione, quia magis quam corpus proprium. Ubi quidam distinguunt inter corpus passibile et impassibile, dicentes proximum amandum corpore proprio passibili, sed minus impassibili: sed indistincte dicit Augustinus: amplius autem homo diligendus est quam corpus nostrum, quia propter Deum omnia diligenda sunt: potest nobiscum Deo perfrui, quod non potest corpus et cetera. De hoc Joan. 15: majorem hac dilectionem nemo habet et cetera. Item quantum: quia multo magis quam res nostras. Gregorius: praedicatores sancti, ut possent proximos perfecte diligere, studuerunt in hoc saeculo nihil amare, nihil vel affectu possidere. Gregorius: dum rem diligimus temporalem, veram amittimus caritatem: dum pro terrena re pax a corde cum proximo scinditur, apparet quod plus res quam proximus amatur. Amplius quantum, minus quam nos. Augustinus de doctrina Christiana: quatuor diligenda sunt ex caritate: quod supra nos, scilicet Deus: alterum, quod nos sumus: tertium quod juxta nos est, scilicet proximus: quartum quod infra nos, scilicet corpus. Sicut igitur Deum nobis, sic nos et proximo praeponimus in amando, ad minus in via secundum omnes, quamvis secundum aliquos non sic forsitan in patria. Unde Anselmus: in illa perfecta caritate innumerabilium Angelorum et hominum, ubi nullus minus diligat alium quam seipsum, non aliter quisque gaudebit pro singulis, quam pro seipso. Ex hac positione plura sequuntur forsitan vera, sed valde inopinata, et ideo pertranseo. Amplius quantum, in infinitum minus quam Deum: cum non sit diligendus nisi propter Deum; et propter quod unumquodque tale, et ipsum magis. Augustinus: Deus propter se omni homini amplius diligendus est. Amplius quantum in comparatione unius ad alterum. Ex diversis causis alium alii aeque, vel minus vel magis, et hoc tripliciter; vel secundum intensionem; et sic magis diligo illum cui magis volo bonum, et minus cui minus, et aeque cui aeque: vel secundum intensionem; sic magis diligo illum cui magis volo bonum, vel plura, vel secundum utrumque. Super hoc quantum fundatur ordo caritatis ad proximum, quae secundum diversas causas alios alius magis, vel minus diligit, et secundum hoc praeponit vel postponit. Augustinus: ille est qui ordinat et cetera. De hoc tamen ordine proximorum diligendorum, tam in via quam in patria, quaedam superficialiter adversa a sanctis dicta inveniuntur, quae secundum diversas opiniones diversimode determinantur. Septimo, quomodo. Nota: modus aliquando significat mensuram, et sic dicit quantitatem. Augustinus: modius modo nomen imposuit. Aliquando dicit quodammodo formam, et sic dicit qualitatem: ita hic sumitur, unde contra quantum dividitur. Debito ergo modo caritas diligit proximum, secundum illud Joan. 12: mandatum novum do vobis et cetera. Christo ergo in amando proximum conformari debemus, ut eo modo quo ipse dilexit, diligamus. Hic autem modus in multis est. Quomodo igitur diligendus est? Primo discrete, non fatue: quae discretio in tribus est: scilicet, ut discernas in amando inter substantiam et substantiam, inter substantiam et accidens, inter accidens et accidens. Primo inter substantiam et substantiam. Duplex enim est in homine proximo substantia, scilicet corpus et anima: anima propter Deum, corpus propter animam est amandum; et ideo magis anima quam ipsum corpus. Aristoteles: propter quod unumquodque et cetera. Augustinus: si placent corpora, Deum et cetera. Si sic discrete diligis, et corpus non propter se, sed propter animam, indifferenter amas masculum et feminam, cum in anima conveniant, licet in sexu corporis differant. Iterum inter substantiam et accidens: substantia enim et natura semper bona, quia a Deo, et ideo semper amanda; accidens aliquando malum et contra Deum, et ideo odiendum. Augustinus: sic diligendi sunt homines, ut eorum non diligantur errores. Gregorius: et diligamus in proximis quod sunt, et odio habeamus quod in itinere Dei nobis obsistunt. Psal. 138: nonne qui oderunt te domine oderam et cetera. Cum igitur in eodem subjecto sint natura et culpa, opus Dei et opus hominis; cavendum est discrete, ne vel propter malum bonum odias, vel propter bonum substantiae malum diligas, sed discrete singula singulis reddas amorem naturae, et odium culpae. Luc. 14: si quis venit ad me, et non odit patrem et matrem et cetera. Gregorius: constat quia amando debet odisse proximum, qui sic eum odit sicut semetipsum. Item inter accidens et accidens: accidentium enim quaedam sunt bona et ideo amanda, ut virtutes et gratia: quaedam his contraria, et ideo mala, et non amanda, ut vitia: quaedam indifferentia, ut naturalia, sicut pulchritudo, facundia et similia: vel advenientia, ut opulentia, scientia et similia. Haec omnia quae in uno subjecto unum sunt, facile incautum decipiunt, ut nonnunquam aliquis credat se ex caritate diligere Susannam quia timet Deum, et diligit forsan ex carnalitate, propter id quod praemittitur, pulchram nimis. Sed si inter accidentia discernis hominem bonum, in quantum hujusmodi ex caritate diligis, non curans utrum senex, juvenis, pulcher vel deformis, pauper vel dives, et sic de aliis. 1 Joan. 5: omnis qui diligit eum qui genuit diligit et eum qui natus est ex eo. Hieronymus: illa necessitudo et cetera. Et hominem in quantum peccator non diligis, sed misericorditer odis. Boetius: dilige jure bonos, et miserere malis. Augustinus: omnis peccator in quantum peccator, non est diligendus. Sic Christus dilexit, qui Petrum amicissimum suum propter aliud et aliud accidens, nunc beatum dixit, nunc Satanam appellavit. Amplius, quomodo? Spiritualiter, non carnaliter. Sic Christus dilexit, qui Petrum Joanni praeposuit, et ad matrem vocatus respondit: quae est mater mea et cetera. Quicumque fecerit voluntatem patris mei et cetera. Sed et omnes amicos suos tribulationibus transitoriis exposuit, magis volens eis bonum spiritui utile, quam bonum carni delectabile. Apoc. 3: ego quos amo, arguo et cetera. Proverb. 3: quem diligit dominus, corripit et cetera. Quomodo contra: Gregorius: sunt qui diligunt proximos et cetera. Hi nimirum et proximos diligunt, et tamen illa supernae dilectionis praemia non assequuntur, quia amorem suum non spiritualiter, sed carnaliter impendunt. Amplius, quomodo? Veraciter, non fictive vel simulate. Roman. 8: dilectio sine simulatione: 2 Corinth. 6: in caritate non ficta: 1 Joan. 4: non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate: Proverb. 11: simulator ore decipit et cetera. Joan.: senior Gajo, quem ego diligo in veritate. Est autem veritas adaequatio signi ad signatum. Nota igitur, sicut intellectus habet signa, sic affectus sua. Notae et signa intellectuum sunt voces. Aristoteles: sunt ea quae sunt in voce, earum quae sunt in anima passionum notae. In hoc signo veritas est, cum significat esse quod est, vel non esse quod non est. Aristoteles: contingit enuntiare quod est et cetera. Et quia, ut dicit lex, in majore minus, et in toto pars intelligitur; et verum signum est quod esse partem significat, cum totum est. Unde si quatuor currentibus dicam quatuor currere: verum significo: similiter si dicam tres currere, verum significo, et adaequatur signum signato. Falsitas autem est in signo, cum deficit adaequatio: quod fit tripliciter. Vel cum significatur plus esse quam est, ut si tantum quatuor currentibus, dicam, sex currunt. Vel cum significatur esse quod non est, ut si non album, dicam album. Vel significatur id cui contrarium est, ut si album dicam nigrum esse. Sic omnino est in signis affectuum et amoris. In his enim est veritas, cum signum adaequatur signato, vel totum significat, vel partem in toto. Veraciter ergo diligit, qui vel tantum interius diligit quantum se diligere per familiaritatis signa exterius ostendit; vel plus diligit quam ostendat, quia totum affectum significare vel non potest vel nescit, vel ob aliquam causam non vult. Unde nec fallaciter Christus dilexit, qui quaedam signa dilectionis exterius majora Joanni, quem minus, quam Petro, quem magis dilexit, ostendit, quia Joannem non minus dilexit quam ostenderet, licet Petrum plus dilexit quam foris significaret. Nec signavit magis se diligere Joannem quam Petrum, sed magis signavit in quibusdam se magis diligere Joannem, quam significaret se diligere Petrum. Est autem falsitas in signo dilectionis tripliciter. Magna, cum significatur plus esse quam est, ut cum diligens significet se magis diligere quam diligat. Major, cum significatur quod non est, ut cum diligens se diligere significat. Psal. 77: dilexerunt Deum in ore suo. Maxima, cum ostenditur id cujus contrarium est, ut cum odiens amorem praetendit. Proverb. 27: meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis. Habac. 2: vae qui potum dat amico miscens fel. O quam veraciter Christus nos secundum utramque naturam amat, qui essentialem, et ideo infinitam dilectionem ostendit, qua ut Deus nos diligit beneficiorum effectibus magnis quidem valde et pene innumeris, sed tamen finitis, et ideo infinitum non plene significantibus ostendit: quinimo hanc dilectionem totam, et tantam quanta est, plene significare creaturae per effectum aliquem, etiam ipse omnipotens potenter non potest, quia causae immensae effectus ex necessitate mensuram habens aequari non potest. Sed et humanae dilectionis affectum, quamvis magnum esse erga nos plurima et maxima in nobis et pro nobis ut homo faciendo et patiendo significaverit, tota tamen et praecisa quantitas affectus ostensa non est, quia effectibus signantibus adhuc major est. Eccl. 25: beatus qui invenit amicum verum. Si beatus qui invenit, qualis est qui perdit? Amplius quomodo? Efficaciter, non tepide. Gregorius: probatio dilectionis exhibitio est operis. 2 Reg. 15: ostendisti amicitiam et fidem. O quam efficaciter Christus nos dilexit et diligit, qui humanae dilectionis affectum tantis effectibus ostendit. Joan. 15: majorem hac dilectionem nemo habet etc. 1 Joan. 4: si Christus nos dilexit, et nos debemus invicem diligere. Si Christus pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. 1 Joan. 3: qui habuerit substantiam et cetera. Amplius, quomodo? Gratis, non mercenarie, ut non hominem propter res vel dona, sed potius e converso. Aristoteles: amicos justos esse volumus et cetera. Quo contra, Prov. 19: multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis; et ideo dicitur Eccl. 12: non agnoscetur in bonis amicus. Poeta: cum fueris felix, multos numerabis amicos: tempora si fuerint nubila, solus eris. Non ita Christus. Psal. 25: bonorum meorum non indiges. Amplius quomodo? Stabiliter, non mutabiliter vel transitorie. Sic Christus Joan. 13: cum dilexisset suos, in finem dilexit eos: Proverb. 17: omni tempore diligit qui amicus est. Si omni, ergo tempore prosperitatis propriae, et tempore adversitatis alienae. Quo contra, Eccl. 6: est amicus qui convertitur ad inimicitiam. Vides igitur quemadmodum motus dilectionis amicitiae in proximum producitur a natura: in quantum talis bonus bonitate naturae. A natura deliberativa bonus in genere: a natura adjuta per gratiam gratis datam, bonus ex aliqua circumstantia: a natura elevata per gratiam gratum facientem, bonus meritorie. Verum ex natura vitio libidinis depravata, quasi ex radice corrupta oritur dilectio inordinata, qua proximum diligendo peccamus: et si citra Deum, venialiter: si aeque vel supra, mortaliter. Matth. 10: qui amat patrem aut matrem supra me et cetera. Cum autem dilectio et amicitia in duratione sua habeat principium, medium et finem; quandoque in principio, quandoque in medio, et quandoque in fine vitiatur. Unde aliquando dilectio ex vitio libidinis nascitur. Nonnunquam etiam amicitia quae sine vitio naturaliter vel spiritualiter inchoatur, subintrante vitio carnaliter terminatur. Galat. 3: sic stulti facti estis, ut cum spiritu coeperitis, carne consummemini? Poeta: coepisti melius quam desinis: ultima primis cedunt: dissimiles hic vir et ille puer. Quandoque etiam, licet vix et raro, contingit e converso. Sic David Bersabee primum illicite in adulterio, postmodum debite dilexit in matrimonio. Sed vix bono peraguntur exitu, quae malo sunt inchoata principio.