|
Diligitur etiam proximus dilectione concupiscentiae. Nota:
propinquitas secundum convenientiam realem duplex est: una logica,
quae est inter similia substantiali vel accidentali forma conformia:
hanc operatur dilectio amicitiae. Alia physica, qualis est inter
materiam et formam, quae mutuo appetitu ad invicem inclinantur, donec
naturaliter in termino convenientiae uniantur: haec est inter masculum
et feminam. Genes. 2: erunt duo in carne una. Super hanc fundatur
dilectio concupiscentiae: sicut enim naturaliter concupiscit homo
conveniens nutrimentum nutritivae ad conservationem individui, sic et
generativae ordinatae ad conservationem speciei. Haec dilectio est
appetitus vel desiderium, quod semper bonum est bonitate naturae, sed
in genere moris aliquando est bonum in genere ex circumstantia, vel
meritorie; aliquando malum venialiter vel mortaliter. Quando vero
bonum vel malum, et quando magis vel minus bonum vel malum,
cognoscitur distinguendo principium a quo est, finem vel terminum ad
quem est, materiam in quam, et modum vel formam secundum quam est.
Principium a quo est motus iste, est natura. Haec autem duplex est:
scilicet sensualitas et ratio. Sensualitas dupliciter consideratur:
ut brutalis et ut humana. Humana tripliciter consideratur: ut
instituta et innocens, ut vitiata fomite et corrupta, ut reparata per
gratiam et exercitium boni. Et consideratur dupliciter in motu: quia
movet aut per se, aut imperio superioris virtutis, scilicet rationis.
Ratio dupliciter consideratur: ut natura, et ut deliberativa. Haec
triplex in statu: ut instituta, vel vitiata fomite vel luxuria, vel
ut reparata: hoc dupliciter: vel per gratiam gratis datam, scilicet
per virtutem castitatis informis et politicae, de qua agit Aristoteles
in Ethic. Vel per gratiam gratum facientem, scilicet castitatem
caritate formatam. Quoad terminum vel quoad finem distinguitur; quia
desiderium multiplex, secundum Aristotelem. Hujus ut finis, hujus
ut ad finem. Finis duplex est: primus quid intendis facere, secundus
quid consequi vel acquirere. Intentio faciendi terminari videtur in
commixtione: intentio consequendi in prole, voluptate vel simili.
Potest ergo esse appetitus et desiderium, vel ipsius finis, ut
coeundi et generandi, vel similium: vel ejus quod ad finem, ut
videndi, et alloquendi: versus: visus, alloquium, contactus et
oscula, factum. Regulariter, cujus finis malus et illicitus, et
ipsum. Ubi ergo coitus illicitus, et igitur ipsum malum, et ad hunc
finem relata; sed secus est si ad hunc finem non referantur, sed
sistatur in ipsis: tunc enim judicabuntur secundum se; secus si ad
finem alium fortasse bonum referantur, cum de se indifferentia sint.
Unde dicitur. Qui viderit mulierem; non absolute, sed ad
concupiscendam eam, moechatur. Augustinus: feminas videre non
prohibemini, sed appetere et cetera. Non solum affectu, sed aspectu
appetitur et appetit concupiscentia feminarum et cetera. Regula
Aristotelis: quod fini bono propius est, melius est in quantum tale;
quod malo pejus. Bonum est igitur homini mulierem non tangere, sed et
non sine causa audire vel videre: vox enim blanda, et nequam digitos
habet. Job 31: pepigi foedus cum oculis meis et cetera.
Gregorius: non licet intueri quod non licet concupisci. Quoad
materiam, supposita unitate naturae, diversitate personae, una specie
duobus individuis, distinguitur inter masculum et feminam sexu, inter
suam et non suam lege; et sic de aliis materiae circumstantiis, ex
quibus fit actio licita vel illicita. Ephes. 5: viri diligite
uxores. Prov. 5: serva carissimam tibi, in amore illius delectare
jugiter. Quo ad modum vel ad formam distinguitur inter voluntatem
semiplenam et plenam, inter appetitum moderatum et immoderatum, et hoc
vel parum vel multum, ut secundum hoc vel majus vel minus malum,
veniale vel mortale. Regulariter idem est judicium generale plenae
voluntatis et actus. Unde prohibiti actus prohibita est voluntas, et
cohibiti cohibita, liciti licita, debiti debita. Sed nota: hunc
motum dilectionis proprie loquendo non elicit habitus caritatis, cum
ipsum secundum diversitatem personarum et statuum imperat, tentat vel
tolerat vel amputat vel fugiens declinat.
|
|