|
Diliges proximum tuum sicut teipsum. Dilectio gratuita, cum
sit actio vel motus, causas habet et effectus. Causarum quatuor sunt
genera: efficiens, materialis, formalis et finalis. Efficiens causa
est unde principium motus, secundum Aristotelem: haec in motu
dilectionis duplex est. Motor primus qui movet non motus, scilicet
Deus. Boetius: stabilisque manens dat cuncta moveri. Hic est Deus
qui dat mandatum de diligendo, ut debeamus. Joan. 15: hoc est
praeceptum meum. 1 Joan. 1: hoc mandatum habemus a Deo, non ab
homine vel Angelo, sed a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et
cetera. Item addit exemplum ut sciamus. Joan. 13: mandatum novum
do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Item donat et
spiritum et caritatis habitum, ut possimus. Augustinus: in terra
datur spiritus sanctus ut diligatur proximus. Item promittit praemium
ut velimus: comminatur supplicium ne omittamus: operatur motum, ut
cooperantes agamus. Joan. 15: sine me nihil potestis facere.
Motor secundus qui movet motus, est anima rationalis in quantum
talis, quae a Deo grata per formam gratiae quae inest substantiae per
potentiam liberi arbitrii vel voluntatis dispositam habitu naturalis
amoris et caritatis, producit hunc actum. Cum ergo cognitiva
apprehendens objectum, vel materiam debitam conferendo, advertit
conditiones ejus ipsam disponentes respectu motivae, et motum
provocantes. Sunt enim decem moventia per modum efficientis: sex
proprie et quatuor improprie. Proprie movet Deus pater et filius et
spiritus sanctus, qui tres sicut unus Deus, unus creator: et ita
unus motor movens in hoc motu mirabiliter, insensibiliter, suaviter et
utiliter. Item substantia animae, forma gratiae, potentia
voluntatis. Voluntas enim est instrumentum seipsum movens, secundum
Damascenum. Habitus naturalis amoris, habitus gratuiti amoris,
scilicet caritas improprie et large movet objectum dispositum:
delectabile enim apprehensum movet: sic et amabile, in quantum tale
apprehensum intellectu, movet affectum: et fit intelligendo quasi
motus ad animam, in diligendo quasi motus ab anima. Item finis.
Aristoteles: finis factivus non est nisi secundum metaphoram:
principiat enim motum finis, prout est in intentione et spe; terminat
autem motum et quietat, prout est in adeptione et re. Item mandatum.
Item exemplum. Poeta: segnius irritant animum demissa per aures et
cetera. Utrumque ergo irritat, et ita movet, licet alterum magis
altero. Seneca: homines magis et cetera. Ad Hebr. 10:
considerantes invicem in provocatione caritatis. Circa materiam nota.
Dilectio cum sit accidens, non habet materiam ex qua, sed in qua; et
in quantum est accidens vel forma accidentalis, sic subjectum in quo
est, et quod informat, et est ejus materia. In quantum vero est
actio vel motus, sic materia ejus dicitur objectum proprium in quo
est. Objectum autem considerari potest dupliciter: scilicet secundum
substantiam, vel secundum rationem objecti; ut patet in colorato,
quod est objectum visus et materia visionis in quantum coloratum, non
in quantum substantia. Est autem duplex habitus amoris: scilicet
naturalis et gratuitus: et secundum hoc duplex actus, et duplex
materia vel objectum. Ex habitu naturalis amoris dilectione amicitiae
diligo me principaliter et summe, etiam plus quam Deum. Ex habitu
amoris gratuiti, e converso Deum principaliter, et summe, et Deum
plus quam me. Propria ergo materia amoris naturalis ego: gratuiti
Deus. Uterque amor intuetur proximum: habet enim proximus
convenientiam mecum, secundum hanc cedit in materiam amoris naturalis:
habet convenientiam cum Deo, secundum hanc in materiam gratuiti,
scilicet caritatis. Augustinus de vera religione: non sic homo ab
homine diligendus est, ut diliguntur carnales fratres, vel filii et
cetera. Nec hoc inhumanum videri debet. Magis enim inhumanum est non
amare in homine quod homo est, sed amare quod filius est: hoc enim est
non in eo amare quod ad Deum pertinet, sed amare illud quod ad se
pertinet. Similiter si meipsum apprehendero tamquam alium, possum ad
me vel ad Deum referre; et secundum haec pro materia amoris naturalis
vel gratuiti habere. Nota tamen, quod sicut diversi artifices ex una
eademque materia diversimode operantur, et sicut unam et eamdem lineam
aliter considerat physicus, aliter mathematicus: sic amor naturalis et
gratuitus conveniunt in substantia dilecti quasi in communi materia;
sed differunt in ratione diligendi et modo, quasi in operis forma.
Nota etiam, quod sicut ignis aquam alterans naturaliter frigidam,
actualiter contra naturam suam calidam facit, et tamen humidam
dimittit, licet ipse sicut calidus, ita etiam siccus sit: et gratia
caritatis naturam alterans in amore ejus quaedam tollit, et ad
contrarium actum ipsam elevat supra se et quasi contra se quaedam secum
compatitur, quae etsi sint cum ea, non tamen ab ea: sicut ab igne
est, quod aquam calefacit, calefacta autem humectat; hoc tamen non
est ab igne, sed a se. Cum igitur amor gratuitus primo et
principaliter et summe diligat Deum pura caritate, nec in me ipso nec
in proximo aliquid diligo nisi Deum; quamvis naturalis amor quaedam
non quidem mala, sed imperfecta bona admisceat in statu viae, quae
caritas non causat, sed tolerat et evacuat forsitan in statu patriae.
1 Cor. 13: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur et
cetera. Conditiones igitur proximi per relationem ad Deum sunt ratio
gratuite diligendi ipsum. Hae diversificantur secundum triplex esse,
naturae, gratiae et gloriae. Quoad esse naturae, quatuor in proximo
considero. Primum est, quod ille quem ex caritate summe diligo, eum
fecit, et utique diligit quem fecit. Sap. 11. Diligitur autem
effectus necessario ab eo qui causam efficientem diligit, ut liber vel
Scriptura ob amorem scriptoris, pictura ob amorem pictoris, et
generaliter omne opus ob amorem amati opificis diligitur. Quamvis
autem Deus omnia fecerit et omnia diligat; ideo qui gratuite et intime
diligit ipsum, omnia generaliter diligat propter ipsum; hominem tamen
specialiter et Angelum, idest rationalem creaturam ex arte generali
quasi specialius factam, juxta illud Gen. 1: faciamus hominem ad
imaginem et cetera. Secundum quod amicissimi mei imago est ipsum mihi
in multis repraesentans, ut patet supra in decimo gradu amoris, magis
debeo amare. Cara igitur sunt mihi generaliter omnia etiam
irrationabilia, quia dicuntur et sunt carissimi mei quasi vestigia,
cum quodlibet ipsorum sit ens, sit unum, verum et bonum: et ideo
ducit ad illum qui summa et prima essentia est, unitas, et veritas et
bonitas. Sed haec differenter mihi sunt cara, sicut differenter,
secundum magis et minus impressa sunt eis cari mei vestigia.
Specialiter tamen carus Angelus et homo in quo carissimi mei imago
est: sicut enim honor imaginis ad prototypum pertinet secundum
Damascenum, ita et amor. Diligitur imago Christi per hominem picta
in tabula vel panno debili, et hominem solum, non Deum, imo corpus
hominis tantum, non animam, exiliter repraesentans. Similiter imago
matris Mariae cum puero incisa in ebore, vel fusa metallo. Quantum
ergo diligenda est ab amatore Dei haec indelebilis et incorruptibilis
imago Dei facta secundum Deum et a Deo, repraesentans non puerum cum
matre, sed filium cum patre, et spiritum sanctum cum utroque. Quam
clarum speculum esset, quod amanti cernere semper amati speciem
repraesentaret. Tertium, quod amicissimus meus in ipso est non tantum
ut causa in effectu, quae ingreditur aliquando secundum virtutem, non
secundum substantiam, scilicet efficiens et finalis; non ut rex in
regno, qui est secundum potentiam solum, et non semper secundum
personalem praesentiam; non ut accidens in subjecto, quod separabile
est et continetur et continet, indigetur et indiget; non ut sigilli
forma in cera quae deleri potest, non ut facies in speculo, non
species rei cognitae in cognoscente, sed verissime, plenissime et
intime in substantia virtute et operatione intimius quam anima in
corpore. Quod si in omnibus sit, et ob hoc omnia mihi cara sunt;
quia tamen receptum est in recipiente per modum recipientis, in
rationabilibus firmius inest, quia perpetua; plenius, quia magis
capacia, et ideo magis amabilia. Et licet omnino e converso in ipso
sint, et ideo amabilia; specialius et durabilius et plenius tamen
rationabilia: et ideo magis amanda, quia in amicissimo meo, ad Rom.
10: ex ipso, per ipsum, et in ipso sunt omnia. Act. 17: in
ipso enim vivimus, movemur et sumus. Quoad esse gratiae sunt
quatuor, quae super praemissa quatuor fundantur. Primum, quod
amicissimus meus ipsum perfecit informando, et reformando per gratiam,
qui ipsum fecerat formando per naturam. Ex quo sequitur quod sit
amicissimi mei famulus, et filius; et ideo necessario amandus. 1
Joan. 5: omnis qui diligit eum qui genuit et cetera. Item amicus
amans et amatus. Joan. 16: jam non dicam vos servos et cetera.
Item sponsa. Oseae 2: sponsabo te mihi in fide etc. 1 ad
Corinth. 6: qui adhaeret Deo, unus spiritus est. Secundum, quod
amicissimo meo cujus imago est per naturalia, similis etiam est per
gratuita; per justitiam justo, per benignitatem benigno, et sic de
aliis. 1 Cor. 11: imitatores Dei estote sicut filii carissimi.
Luc. 6: estote misericordes et cetera. Matth. 5: estote
perfecti. Tertium, quod amicissimus meus in ipso est secundum
effectus gratiae multipliciter: ut hospes in domo: cara mihi domus,
cujus hospes carissimus: ut hortulanus in horto evellens et destruens:
ut pontifex in templo consecrans aspergendo, scribendo et ungendo
etc.: ut magister in schola docens: ut sponsus in thalamo quiescens:
ut gemma in annulo ornans, et similia. Quartum est, quod ipse est in
amicissimo meo speciali modo. 1 Joan. 4: Deus caritas est et
cetera. Manet, inquam, mirabiliter, quia multo conjunctius multoque
utilius sibi quam membrum in corpore, palmes in vite, planta in
terra, piscis in aqua, animal spirans in aere, carbo in igne, liquor
in vase, Scriptura in libro, locatum in loco conveniente et proprio.
Et tamen in his omnibus non possum non diligere quod manet, si illum
diligerem intime in quo manet. Augustinus: si placent animae, in
Deo amentur et cetera. Ex praemissis collige quatuor conditiones in
proximo quoad esse gloriae, quae sunt materia et ratio diligendi
gratuite. Est enim gloria gratia consummata. Secundum haec igitur
video, quod amicissimus meus ipsum perfecit ultima perfectione, et
ipse amicissimo meo similis est ultima assimilatione, et amicissimus
meus in ipso, et ipse in amicissimo meo, ultima, completissima, et
inseparabili unione. His omnibus quoad amorem gratuitum tenet regula,
si simplex ad simplex et cetera. Praeter haec omnia ratio gratuite
diligendi proximum est voluntas amicissimi mei hoc volentis et hoc
jubentis, qui etsi catulum vel lapidem vel minus aliquid propter ipsum
diligi non quidem mandasset, sed voluntatem suam tantummodo, vel nutu
minimo insinuasset, caritati pure perfectae et non impeditae satis
praeceptum esset. 1 Petr. 3: castificantes corda vestra in
obedientia caritatis: non tantum necessitatis. Unde etiam ob hoc
caritas damnatos simpliciter non amat, quia amicissimi sui aeternae
voluntati omnino concordat. Cantic. 1: recti diligunt te.
Augustinus: recti sunt qui voluntatem suam dirigunt secundum
voluntatem Dei, quae regula est; et voluntatem melioris praeponunt
voluntati suae. De qua forma nota: sicut substantiarum duplex est
forma, una quae est extra, scilicet forma exemplaris secundum quam
facta est: exemplar enim et idea cujuslibet rei factae, sive
artificialis sive naturalis, formaliter est in mente factoris,
secundum quod distinguit Augustinus arcam in mente, et arcam in
opere. Alia quae est intra, est duplex: substantialis, dans esse
primum et simplex, ut in homine anima vel humanitas: et accidentalis,
dans esse secundum et secundum quid, ut quantitas, qualitas et
similia. Sic et actionum. Dilectio igitur, cum sit actio, ad
substantiam relata, cujus accidens est, est forma ejus: sed secundum
se considerata, quasi triplicem formam habet: exemplarem in mente
divina: videt enim Deus cum proximum diligo, et videt non solum
intellectu speculativo, sed etiam practico: ipse enim facit me
diligere, et scit utique quod facit, cum volens faciat, et ideo non
ignorans. Scit autem per ideam non quae sit in ipso ab actione
creata, sed quae sit actionis causa substantialem; haec est bonitas
gratuita inseparabilis. Quod sic patet. Actionum alia bona, alia
mala in genere moris, quamvis omnis bona in genere naturae. Malarum
alia mala in se, ut occidere hominem: alia secundum se, et haec est
mala formaliter, ut mendacium, furtum, et similia, quae non solum
dicunt actionem, sed concernunt deformitatem: et ideo haec ita sunt
mala ut non possint fieri bona, vel saltem non mala; licet aliqua
magis, aliqua minus mala. Ita ex opposito in bonis. Cum igitur
caritas sit forma omnium virtutum, actus ejus tantummodo bonus est
formaliter in se et secundum se, et ideo non potest non esse bonus
bonitate gratuita, quae in viatore non est meritoria. Omnium autem
aliarum virtutum actus informes esse possunt, nec necessario meritorii
sunt. Augustinus: dilectio Dei et proximi, propria et specialis
virtus est bonorum, cum ceterae virtutes bonis et malis possint esse
communes. Accidentalem formam habet; hic est fervor: et hic duplex,
scilicet fervor in actu et in affectu. Fervor autem alius sensualis,
alius intellectualis vel rationalis. Cant. ultim. lampades ejus
lampades ignis atque flammae. Et videtur primus esse quasi accidens
separabile, sed secundus quasi inseparabile. Stante ergo bonitate
gratuita in actu dilectionis quasi substantiali forma, fervor secundum
diversas causas ad modum accidentis nunc intenditur nunc remittitur,
nunc adesse nunc abesse videtur. De fine loquitur Aristoteles in 7
Metaph., dicens, quod omne agens habens intellectum, non agit illud
quod agit nisi propter rem aliquam, quae est ultimum actionis: ultimum
enim est finis ad quem intenditur. Dicitur autem finis dupliciter:
respective, scilicet respectu praecedentis, hoc est secundum quid:
absolute, hoc est simpliciter, et hoc est vere ultimum, quia non
refertur nec ordinatur ulterius. Primo modo sic ipsum diligere est
finis; nam ad ipsum ordinari habent omnes actus cognitivae et
inferiorum potentiarum, sicut potentia ad potentiam, et habitus ad
habitum: volo enim proximum noscere, ut agnitum diligam; quia,
secundum Augustinum, invisa possumus diligere, incognita nequaquam.
Sicut igitur secundum Aristotelem, somni finis est vigilia, sentire
vero et sapere vigiliae finis; omnibus quidem inest alterum horum.
Bona enim haec, finis autem optimum. Sic diligere quod his melius,
finis est horum. Ipsum autem diligere ulterius ordinatur, donec ad
finem finium veniatur. Habet autem actio diligendi duplicem finem:
primus est id quod intendo facere diligendo proximum. Intendo autem
diligendo implere Dei mandata. Jacob. 2: si tamen legem perfeceris
legalem; ad Rom. 13: qui diligit proximum, implevit legem.
Imitari Christi exemplum. 1 Corinth. 11: estote imitatores
Dei, sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione. Exercitare
in actum habitum donatum. 2 Corinth. 6: videte ne in vacuum
gratiam Dei recipiatis. Dare exemplum, et provocare proximum ad
bonum. 1 Timoth. 4: exemplum esto fidelium in caritate: ad
Hebr. 10: considerantes invicem provocantes in caritate: Lucae
10: vade et tu fac similiter. Et horum finis honorare Deum et
dominum meum carissimum. Honorate carissimi, Deum meum: ad cujus
gratiam si referre debeo quod manduco et bibo, multo potius quod
diligo. Ad hoc ultimum caritate ordinante tendunt omnia praecedentia,
et uniuntur in ipso. Nec ista ita in numerum ponuntur cum actu
diligendi, sicut connumerantur in supposito genus cum specie, ut
animal cum homine: nec sicut intentio vel intellectus cum re, ut homo
cum Socrate: nam ubi unum propter alterum, in utroque unum.
Secundus finis est id quod intendo consequi vel acquirere. Hoc est
autem vitare supplicium, ut finis a quo: assequi praemium, ut finis
ad quem. Vitatur autem per dilectionem supplicium vel poena duplex:
praesens, quae est in odio et invidia: concomitans et annexa, ut
accidens inseparabile. Versus: justius invidia nihil est, quia
protinus ipsum auctorem rodit, cor cruciatque suum. Futura, quae
infligetur pro dilectionis omissione et oppositi commissione: utraque
multiplex valde. Praemium similiter duplex: praesens et futurum. In
praesenti quidem multiplex est utilitas: primum quidem quoniam si
gratuite diligatur proximus, habetur ex hoc certitudo vitae aeternae:
sicut enim vita naturalis quam habet corpus ab anima, cognoscitur et
definitur sensu et motu; sic et vita gratiae, quam habet a Deo
substantia animae. 1 Joan. 3: nos scimus quoniam translati sumus
de morte ad vitam. Nota: scitur effectus per causam demonstratione
propter quid: sic scio quod luna eclipsatur, quoniam terra
interponitur. Causa per effectum demonstratione quia: terram
interponi scio, quoniam luna eclipsatur. Ita hic per motum gratuitae
dilectionis quasi per proprium effectum vitae nos vivere cognoscimus.
Dicitur ergo, scimus quoniam translati sumus etc.: quasi diceret:
non opinamur tantum: opinio enim est acceptio unius partis
contradictionis cum formidine alterius: scientia vero sine formidine.
Quoniam translati sumus, haec ergo mutatio non liberi arbitrii, sed
dexterae excelsi. De morte ad vitam, cum a privatione ad habitum non
sit regressus per naturam. Quoniam diligimus fratres, dilectione
gratuita. 1 Joan. 3: qui non diligit, manet in morte. Amplius,
operimentum culpae. 1 Petr. 4: ante omnia mutuam in vobismetipsis
caritatem continuam habentes, quia caritas operit multitudinem
peccatorum. Quod patet. Peccavimus in proximum ex eo quod non
diligentes ipsum, omisimus facienda, et ex eo quod odientes,
commisimus cavenda; sed dilectio superveniens haec omnia operit non
solum ut non appareant, sicut hypocrysis operit et abscondit peccata,
sed etiam ut non existant: forma enim superveniens deformitatem
operit, ut nec appareat nec existat. Prover. 10: odium suscitat
rixas, et universa delicta operit caritas. Amplius, illuminatio
intellectus. 1 Joan. 2: qui odit fratrem suum, in tenebris
ambulat etc.: et e converso, qui diligit fratrem, in lumine est. O
quam utile est in hoc lumine esse. Non solum enim clarum, sed dulce
lumen et delectabile et cetera. In hoc lumine multa necessaria videt
homo de faciendis et cavendis pro proximo: quid fieri vel non fieri
conveniat ex debita necessitate, quid ex congrua aequitate, quid ex
mera et libera voluntate. Videt quomodo diligendo sic prosit uni ut
non obsit alteri, secundum illud. Noli fieri pro amico inimicus
proximi. 2 Cor. 8: non ut aliis sit remissio, vobis autem
tribulatio. Videt quomodo erga eumdem proximum non mutans caritatis
affectum, pro loco, tempore et causa mutet vultum et exhibitionis
effectum. Videt et plura his similia, in quibus virtus certior est
omni arte, et unctio divina docens de omnibus, efficacior eruditione
humana, quae deficit in pluribus. Sed nota, quod differunt lumen
videre, et in lumine esse. Lumen quasi videt qui aliqua de dilectione
cognoscit per litterarum scientiam, vel exempla dilectionis aspicit per
diligentium praesentiam: in lumine vero est, qui diligit effectu, vel
saltem affectu. Nota ergo quatuor differentias. Quidam enim vident
lumen, sed non sunt in lumine: de quibus Isa. 42: qui vides
multa, nonne custodies? Quidam e converso. Psal. 70: quoniam
non cognovi litteraturam, introibo in potentias domini. Augustinus:
surgunt indocti et caelum rapiunt, et nos cum litteris nostris sine
corde sumus. Quidam neutrum, qui dicere possunt: in tenebris sedeo,
et lumen caeli non video Tob. 5. Quidam utrumque. Psal. 15:
in lumine tuo videbimus lumen. Amplius delectatio affectus: motui
enim dilectionis quasi inseparabiliter adnexa est delectatio, sicut
oppositum opposito, scilicet poena odio. Galat. 5: fructus autem
spiritus sunt caritas, gaudium et cetera. Amplius verum testimonium
est, quod simus filii nobilissimi patris. 1 Joan. 5: qui diligit
fratrem suum, ex Deo natus est. Matth. 5: diligite inimicos
vestros, ut sitis filii patris vestri: filii non servi. Servus non
manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum. Filii, non
nepotes vel pronepotes, quasi attinentes gradu remoto, sed proximo.
O vere appetenda nobilitas, cujus tam mira dignitas, tam multa
utilitas. Nam si filii, et heredes. Amplius, proprium indicium,
quod simus discipuli magistri sapientissimi. Joan. 13: in hoc
cognoscent omnes quia mei estis discipuli etc.: quasi diceret: in
aliis bonis operibus opinabuntur et praesument, sed in hoc cognoscent,
quia mei estis discipuli, non mundi, non carnis vel Diaboli, sed nec
hominis vel Angeli, nec ipsius Cherubin, qui dicitur plenitudo
scientiae, sed mei qui sum fons sapientiae. Sed nota, cognoscitur
quandoque res per communia, et haec cognitio est imperfecta: interdum
per propria, haec perfecta. Licet enim ignoratis communibus res
ignoretur, non tamen scitis scitur, sed solis propriis. In hoc
igitur quasi in proprio indicio cognoscent omnes quia mei estis
discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Non in hoc si multum
jejunaveritis, quia etiam Pharisaei et discipuli Joannis jejunaverunt
frequenter. Non in hoc si multas caeremonias servaveritis, ut
discipuli Moysi. Joan. 9: nos Moysi discipuli sumus. Nec etiam
in hoc saltem si omnia reliqueritis. Hieronymus: hoc etiam Socrates
philosophus fecit, et sui discipuli; tamen Christus dicit: nisi quis
renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest esse meus discipulus et
cetera. Igitur renuntiare omnibus, ad minus affectu, superius est,
et quasi commune ad discipulum esse. Posito autem superiori, non
ponitur inferius, quamvis destructo destruatur; nec cognito illo
cognoscitur, licet ignorato ignoretur. Diligere autem gratuite
proximum, est proprie proprium discipulorum Christi, sicut risibile
hominis convenit omni, et soli, et semper, quia nunc et in futuro.
Amplius est efficax meritum, ut augeatur mihi gratia et influentia
datoris liberalissimi: sicut enim peccatum est poena peccati
praecedentis, sic et meritum causa sequentis meriti. De primo
Apocal. 22: qui in sordibus est, sordescat adhuc. De secundo
Joan. 1, plenitudine omnes accepimus gratiam pro gratia. Ratio
autem merendi primo et principaliter consistit in actu dilectionis.
Gregorius: non habet aliquid viriditatis ramus boni operis et cetera.
Quia vero secundum Ecclesiasticum, amor proximorum probatus est non
solum coram Deo, sed etiam coram hominibus; etiam ipsi qui diliguntur
intercedendo ad augmentum meriti adjuvant. Ad Ephes. 1: ego
audiens fidem vestram quae est in Christo Jesu, et dilectionem in
omnes sanctos, non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri
faciens in orationibus meis, ut Deus domini Jesu Christi pater
gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione
ejus, illuminatos oculos cordis vestri. Sub his septem generalibus
utilitatibus dilectionis proximi, innumeras speciales invenies, si a
genere ad species dividendo descendas, et ex adjunctis adjuncta, ex
antecedentibus consequentia meditando perpendas. Hoc quidem in
praesenti. Quis autem in futuro finis assequendus, quod praemium
dilectionis proximi, quis aestimare potest? Magnum quidem et
multiplex bonum creatum tibi, et in teipso pro amato etiam non electo,
et in ipso si electus proinde datur. Augustinus: si quis alius esset
quem omnino sicut te diligeres, eamdem beatitudinem haberet,
duplicaretur gaudium tuum, quia minus pro eo quam pro te gauderes. Si
vero duo, triplicaretur et cetera. Sed de bono simpliciter increato
maximum erit gaudium omnibus. Aristoteles: summum et ultimum bonum
finis est omnium finium: quod secundum Augustinum, verius cogitatur
quam dicitur, et verius est quam cogitatur et dicitur.
|
|