|
Diliges proximum tuum sicut teipsum. Non dicit quantum.
Rom. 12: qui diligit proximum, legem implevit. In duobus enim
mandatis dilectionis universa lex pendet et prophetae. Naturalis,
scripta vetus, et nova; quorum unumquodque ad aliud naturali et
artificiali ordine refertur sicut exemplar ad exemplatum, inter quae
assimilatio est, non necessaria adaequatio. Quod patet sic: quia
sicut secundum exemplar domus aliquantae et aliqualis potest fieri domus
similis, major tamen vel minor vel aequalis; et sic in istis non
oportet, quod ista assimilatio sit per omnia adaequata. Item sicut
domus perficitur tecto, et sermo ultimo verbo, et vas decem pugillos
capiens impletur pugillo novissimo; sic tota lex in mandato secundo,
dilecto proximo. Lex autem universalis in parte ultima duo habet
generalia mandata, quae ex hoc uno nascuntur, et proximum diligendo
totaliter implentur. Unum affirmativum. Matth. 12: quaecumque
vultis ut faciant vobis homines et cetera. Quaecumque licita,
decentia, expedientia, vultis voluntate rationali, ratione
distinguente inter debita et indebita, debita necessitatis et
honestatis; indebita, bona quae consuluntur, et indifferentia quae in
lege non continentur, ut faciant vel dimittant, corde, ore vel
opere, vobis vel pro vobis homines non bruta: homines in quantum
homines: et vos facite illis in casu simili: facite, inquam,
voluntarie et pleno affectu; et, si potestis, opere et affectu. 1
Joan. 2: non diligamus verbo et cetera. Secundum hanc regulam
dilectio proximi causat et efficit imperando omnes motus virtutum
tendentes ad proximum, et interiores et exteriores: verbi gratia,
motus misericordiae: nam qui habuerit substantiam hujus mundi etc.,
quomodo caritas Dei manet in eo? Amans enim proximum apprehendens per
cognitivam miseriam ejus, secundum affectivam necessario movetur motu
compassionis, et est haec misericordia. Augustinus: cum ipsi patimur
miseriam, ex compassione discimus misericordiam. Ex hac compassione
si sit sufficiens, est velle relevare pro posse: et hoc est relevare.
Primi duo motus interiores sunt, tertius exterior; qui cum fiat per
corpus, secundum diversitatem et multitudinem organorum fit
multiplicatio motuum. Moventur enim oculi ad flendum. Job 30:
flebam quondam super eo qui affligit et cetera. Aures ad audiendum,
os et lingua ad consolandum et docendum; manus ad dandum vel ad
juvandum, pedes ad ambulandum et visitandum et cetera. Ecclesiast.
7: non te pigeat visitare infirmum et cetera. Sed hoc exemplum vide
etiam in humilitate, et aliis virtutibus. Caritatis imperium et
processum motuum. Ad Galat. 5: per caritatem spiritus servite
invicem. Causat similiter omnes affectiones ad proximum: nam ei quem
diligo bonum volo, et cui bonum volo illud ei cupio; et quasi doleo
dum ei abest, gaudeo dum adest. Timeo ne oppositum, scilicet malum,
ei eveniat, doleo si evenerit: et omnia haec proportionantur,
secundum tantum et quantum. Augustinus: quantum quisque diligit
alium, tantum ejus bono congaudeat. Distingue tamen in affectione
sicut in dilectione, inter ea quae procedunt ex affectu partis
sensitivae conjuncto phantasiae secundum se, et ea quae ex affectu
partis intellectivae conjuncto intellectui secundum se, et quae
praecedunt affectum partis intellectivae. Cognitio intellectiva
secundum se est et quae affectum naturalem et humanum praecedunt, est
cognitio humana, et rationis discernentis. Primum animale, et pene
brutale. Secundum spirituale et quasi angelicum, quod sequitur animam
separatam. Tertium humanum proprie: et ideo secundum Aristotelem
corrumpitur corrupto homine. Aristoteles in primo libro de anima:
intelligere et amare ac odire et cetera. Eccl. 9: viventes sciunt.
Interdum igitur sensibiliter minus gaudeo vel doleo de eo quod
intelligibiliter plus diligo. Aliud negativum. Quod ab alio
rationabiliter odis fieri corde, ore, opere tibi, vide tu alteri
facias voluntate, ore vel opere, affectu vel effectu, Tob. 4.
Secundum hanc regulam dilectio proximi causaliter reprimit et cohibet
omnes motus et actus vitiorum respectu ejus. Verbi gratia,
superbiae, qua proximum de primo ut praecellam. Quo contra. Caritas
non inflatur, non est ambitiosa. Avaritiae, non quaerit quae sua
sunt. Irae, non irritatur, omnia suffert, omnia sustinet. Ephes.
4. Supportantes invicem in caritate. Gregorius: quem minus
amamus, minus etiam toleramus. Gregorius: quia ab amore recedere
laesa caritas nescit. Invidiae, congaudet autem veritati.
Gregorius: semper invidia a bona voluntate discordat. Et sic de
aliis vitiis generalibus et specialibus respectu proximi
deordinantibus. Cohibet enim dilectio motus omnium virium tam
interiores quam exteriores, qui multiplicantur per genera secundum
multitudinem organorum: ligat enim universaliter omnia membra
officialia exteriora, ut oculos, aures, manus, linguam, pedes et
cetera. Et sic implet omnia praecepta negativa in exterioribus de
proximo data. Matth. 19: non occides, non adulterabis et cetera.
Et si quod aliud est mandatum, in hoc verbo instauratur, diliges
proximum tuum sicut teipsum. Ligat etiam interiores, quae
diversificantur secundum diversitatem potentiarum. Ligat igitur
potentiam motivam, scilicet voluntatem vel affectum, ne moveatur
volendo malum proximo, et sic implet non concupisces uxorem proximi tui
et similia: vel afficiendo, ne de bono proximi quem diligo, timorem
vel dolorem habeam, de malo spem vel laetitiam. 1 Cor. 13: non
gaudet super iniquitate. Ligat etiam aliquo modo cognitivam. 1
Corinth. 13: non cogitat malum poenae vel culpae. Hoc perfectum
est valde: si enim malum culpae vel poenae proximo non cogitat,
sequitur necessario quod non vult, nec facit, nec optat. Si malum
culpae proximi non cogitat, sequitur quod non judicat de malo dubio vel
occulto, non despicit de praeterito certo, non damnat de praesenti,
non praesumit temere de futuro. Distingue tamen in hac regula inter
prohibita quae facere de proximo est mortale, et cohibita quae
veniale, et dissuasa quae facere non culpatur, sed non facere
consulitur et laudatur, et indifferentia regulam non contingentia:
caritas enim incipiens, diligendo proximum sufficienter, cavet prima;
proficiens, diligenter laborat contra secunda; perfecta, etiam
solicita est circa sequentia. Et secundum hoc, quandoque unctione
docente, a licitis quibusdam quasi ab illicitis cohibet, ne proximum
quem diligit scandalizet. 1 Corinth. 8: si esca scandalizet
fratrem meum et cetera. Et infra: jam non secundum caritatem
ambulas. Secundum hoc sententiat apostolus generaliter. Rom. 13:
nemini quicquam debeatis et cetera. Glossa: cetera ita solvere
debitis, ut nihil teneamini: caritatem autem ita ut semper teneamini.
|
|