Caput 9

Diliges proximum tuum sicut teipsum. In terra, in caelo, in via, in patria: sed aliter hic ubi caritas multipliciter impeditur, aliter illic ubi penitus expedita: ibi enim semper pure et sinceriter, semper ferventer et uniformiter, semper actualiter, semper manifeste et efficaciter, semper mutuo et familiariter; hic autem multiformiter, quia nunc minus, nunc magis, nunc nihil, ubi minor est spiritus. Caritatis habitus gratia incipiente, et major crescente, et nullus deficiente. Hic habens caritatem, licet semper diligas habitu, saepius tamen impeditus non diligis actu. Est autem dilectio motus ab amante in amabile, a subjecto in objectum, sicut visio actus est visus super visibile. Sicut ergo visio, sic et dilectio impediri potest vel in subjecto, vel in objecto, vel in utroque; quod patet sic. Diligere gratuite in via est actus partis motivae humanae, scilicet voluntatis vel affectus, quam necessario praecedit actus cognitivae, scilicet rationis vel intellectus. Augustinus: invisa possumus diligere, incognita nequaquam. Quia igitur impedito priori, et posterius; regulariter omne quod impedit vel perpetuo vel ad tempus actualem cognitionem, impedit consequenter et dilectionem. Secundum hanc causam infantes, dormientes, dementes et occupati aliis actibus intendentes vel oppositis vel disparatis impediuntur, ne actualiter diligant aliquem proximum; et actu diligens unum, ne tunc actu diligat alium. Posita vero cognitione, aut apprehenditur proximus sub conditionibus affectum respicientibus, aut non. Et hoc aut quia fine, si fine; aut quia in ipso simpliciter non sunt, sicut in damnatis: aut quia secundum quid sunt mali, ut in praesenti, aut quia sunt boni, ratio tamen avertit nec deliberat: sic super proximum non fit dilectionis motus, sicut abstracto colore super corpus non fertur visus. Si autem sub convenientibus affectui caritate informato, ut sunt illae quae dictae sunt in causa materiali et consimiles, et sic actum cognitionis sequitur dilectio actualis. Aut sub oppositis et disconvenientibus, et tunc sequitur cognitionem motus oppositi, scilicet odire: diligere enim et odire sunt motus oppositi contrarie, qui causantur a contrariis, et causant effectus contrarios, et in eodem subjecto respectu ejusdem objecti mutuo se impediunt: inter haec est medium per abnegationem utriusque, scilicet nec diligere nec odire. Igitur quoties dicitur unum oppositorum, et reliquum. Sicut ergo contingit diligere diligendum et non diligendum, sic et odire odiendum, licet bonum: Luc. 14: si quis venit ad me, et non oderit et cetera. Gregorius: diligamus quod sunt, et odio habeamus quod in Dei nobis itinere obsistunt. Et odire non odiendum, licet malum. Aliquando veniale et sic cohibitum, et sic impedit fervorem dilectionis: aliquando mortale, et sic prohibitum, et sic impedit actum penitus, quia expellit habitum. Non diligere vero diligendum est dupliciter: negative: sic nec bonum nec malum: sic dormientis: privative: sic malum: sic omittentis. 1 Joan. 1: qui non diligit, manet in morte: 1 Joan. 4: qui non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Nota igitur ubicumque diligere est bonum, odire est malum: et e converso, ubicumque bonum diligere, non odire bonum, sed minus. Ubi odire malum, et non diligere privative similiter malum, sed minus. Regulariter igitur omne quod motum odii causat vel impedit, motum oppositum, scilicet dilectionis, impedit: et quicquid tollit odium, est hujus impedimenti remedium. Hic puritas et sinceritas plurimum impeditur, quia in dilectione proximi motui caritatis et gratiae semper vel saepissime motus naturae animalis et quandoque motus fomitis admiscetur, ut proximus carus mihi primo quidem et principaliter propter Deum, sed aliquantulum plus carus secundario propter aliquam meam utilitatem et commodum, et adhuc aliquantulum plus propter quemdam carnalem affectum. Talis dilectio pro prima parte est omnino bona et laudabilis, pro tertia vitiosa et venialiter culpabilis, pro media indifferens. Aristoteles: propter naturalia nec laudamur, nec vituperamur. Ac si in uno vase multo vino forti modicum vini debilis vel minimum aquae effundatur, et ad pastam magnam faciendam multo tritico pars siliginis et modicum hordei componatur, et ad denarios fabricandos cupri vel plumbi minimum misceatur. Inter haec quantum potest intente distingues, solicite cavens ne vel modica spernens, paulatim crescentibus ipsis, principale corrumpi negligenter permittas; vel rursus nimis appetens purum, et abhorrens omne mistum, sic modicum imperfectionis immoderate restringas, ut totum extinguas. Qui enim nimis emungit, elicit sanguinem, Prov. 30. Hic tepide proximus diligitur, quia fervor multipliciter impeditur. Fervet autem animus in diligendo proximum cum devotus est circa ipsum, et promptus et suo modo agilis propter ipsum, sicut in naturalibus calidum et fervidum naturaliter, et leve est consequenter. Hugo: devotio est fervor bonae voluntatis, quem mens occultare non valens, certis manifestat indiciis. Sed nota, fervor qualificans diligentis animum et dilectionis actum in patria est sicut fervor ignis existens in materia et sphaera propria, qui magnus purus et perpetuus. Sed fervor in via sicut calor ignis in materia aerea, quem quaedam faciunt et generant vel per se, ut carbo incensus alium incendit: vel per accidens, ut collisio vel confricatio: quaedam nutriunt, ut ligna et alia materialia; quae sicut diversa sunt, sic differenter nutriunt, ut patet, si in ignem mittas ligna, stipulam et oleum, et sic de aliis, haec consequenter augent ignem: quaedam excitant, ut flatus et motus: quaedam conservant, ut cinis carbones. Haec omnia circa fervorem dilectionis in via spiritualiter contingunt. Quandoque per sensibilia, ut sunt beneficia. Ad Rom. 12: si esurierit inimicus tuus, ciba illum etc., usque carbones ignis. Item per mutua obsequia, ad Rom. 12: honore invicem praevenientes: Glossa: aliter non est fraternus amor, nisi mutuis se praeveniant obsequiis, et sic de aliis. Quandoque per intelligibilia. Impeditur ergo fervor primum quidem ex absentia horum, deinde de praesentia oppositorum. Sed nota, sicut cognitiva partis sensitivae ordinatur ad cognitivam partis intellectivae, ita et affectiva ad affectivam, et utrobique cognitiva ad affectivam. Unde sicut ratio per sensum quandoque procurat intellectui splendorem in cognoscendo, Rom. 1: invisibilia Dei a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur; ita et per affectum inferiorem quandoque superiorem fervorem in diligendo. Gregorius: regnum caelorum idcirco terrenis rebus (...) quasi confricatus incalescat et cetera. Sic Eliseus psaltem canere fecit, et ad harmoniam secutus est prophetia. Et sicut hi duo affectus quia coordinati sunt mutuo fervescunt, ita quandoque vicissim tepescunt: sicut de utroque simile potes videre in duabus candelis, quarum una ardens, aliam si adjungatur accendit, quae ipsam si extincta fuerit, reincendit. Hic dato etiam quod actualiter proximum diligam sinceriter et ferventer, impedior tamen ne evidenter. Homo enim solum videt in facie: Deus autem intuetur cor; et ideo hic an diligam aliquem et quantum et quomodo, praesumptibile quidem est homini, sed evidens soli Deo. Sed in caelo, secundum Augustinum, uniuscujusque mentem ab alterius oculis corpulentia non abscondet; et ideo ibi ubi nuda sunt omnia, nec simulatio nec praesumptio locum habent. Impedior autem etiam ne efficaciter; quia multoties vel non possum vel nescio bonum facere proximo in effectu, quod tamen ei volo et vehementer desidero in affectu. Postremo impedior hic multipliciter ne diligam mutuo et familiariter: quandoque enim diligo me non diligentes; ut bonos aliquos non cognoscentes me, et ideo non diligentes, ego ex fama vel aliter cognosco et diligo: vel malos aliquos etiam odientes me, quos tamen propter Deum diligo. Matth. 5: diligite inimicos vestros: Psal. 34: retribuebant mihi mala pro bonis et cetera. Quosdam negative, non privative, non diligo actu me forsitan diligentes, cum non cognoscam: et tunc est dilectio tantum, sed non mutua; et ideo proprie loquendo, non amicitia. Dilectio enim est motus ab amante in amatum, ab uno in alium: amicitia vero est copula, vinculum vel colligatio duorum vel plurium mutuo amantium secundum motum reciprocum. Unde videtur relationem dicere, et si superpositionis vel suppositionis, seu aequiparantiae sicut societas, licet quandoque non aequiparetur dilectio hinc inde, secundum illud apostoli 2 Cor. 1: licet vos plus diligens, minus diligar et cetera. Sicut similitudo est relatio aequiparantiae inter duos albos, licet alter magis, alter minus sit albus. Cum igitur super duos mutuo amantes fundetur amicitia, secundum illud Gregorii minus quam inter duos caritas haberi non potest: destructo uno relativorum, cessat relatio, scilicet amicitia, non autem dilectio; sicut si duorum alborum similium unus desinit album esse, cessat similitudo, licet maneat alterius albedo. Quandoque etiam est mutua dilectio, sed quodammodo variatur mutuati solutio. Nam inter plures me amantes, et dilectionem quasi mutuo mihi dantes, quandoque plus amo eum qui minus amat me, quam alium qui magis, et e converso. Multos igitur hic diligo cum quibus proprie loquendo amicitiam non habeo, quamvis large omnis qui vel diligit vel diligitur, amicus vocetur. Quorumdam autem proprie amicus sum, cum quibus diversis causis impedientibus hic familiaritatem habere non possum: plus enim est familiaritas quam amicitia, sicut amicitia plusquam dilectio: dilectio enim transformat amantem in amatum. Hugo: scio, anima mea et cetera. Quod si sit amicus, fit dupla conformitas et mutua: si autem familiaritas, fit multa conformitas: familiares enim amici conformantur pro posse et interius et exterius. Interius, quoad intellectum, quia idem sciunt, communicant enim secreta. Seneca: cum amico tuo omnes curas, omnes cogitationes tuas misce; tam secure cum illo loquere quam tecum. Joan. 15: jam non dicam vos servos (...). Vos autem dixi amicos et cetera. Hoc impedit diffidentia. Eccl. 11: non omnem hominem inducas in domum tuam: secretum extraneo non reveles. Quo contra, Seneca: ante amicitiam judicandum, post amicitiam credendum: tu quidem nihil tibi committe, quod non committere etiam inimico possis. Item idem sentiunt, quia conformant judicia. Matth. 18: si duo ex vobis consenserint etc. 1 Cor. 1: sitis perfecti in eodem sensu etc.: hoc impedit proprii sensus pertinacia. Quo contra Jac. 3: suadibilis, bonis consentiens. Item quoad affectum idem volunt et nolunt. Act. 4: multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Haec est concordia non respectu finis ultimi, sed respectu eorum quae ad finem. Hoc impedit voluntas propria, quam oportet flectere, et interdum amicitiae causa frangere, salva semper voluntate Dei et summi amici. Item idem sperant et timent respectu futuri boni et mali. 1 ad Cor. 6: sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Item idem dolent et gaudent respectu praesentis vel praeteriti. Ad Philipp. 1: socios gaudii mei omnes vos esse. Thren. 1: audite, obsecro, omnes populi: Glossa: talis est humanae naturae affectus, ut doloris nostri et gaudii consortes quaeramus, quorum participatione levius feramus. Multa in his utilitas est: et ideo consulit apostolus Ephes. 4: soliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Conformantur etiam exterius pro posse, quia in eodem loco manent vel manere desiderant qui familiariter se amant. Joan. 18: pater, quos dedisti mihi, volo et cetera. Psal. 132: ecce quam bonum et cetera. Ruth 1: quae te moriente terra susceperit, in ea moriar. Commansio autem haec multis causis impeditur: quandoque spiritualibus, ut cum disjunctae sunt localiter amantes familiariter pro malo cavendo. Zach. 12: familiae seorsum, et mulieres seorsum. Vel pro majori bono faciendo, ut dicitur Tob. 2: confitemini domino filii Israel (...) ideo dispersit vos inter gentes: quandoque pro temporalibus, ut cum disjungitur prae magna temporalium copia, ut Abrahae et Loth: vel nimia inopia, et sic de aliis. Item idem dicunt. 1 Cor. 1: idipsum dicatis omnes et cetera. Hoc impedit contentio: quo contra ad Tim. 2: servum Dei non oportet litigare. Gregorius: ego melius credo salva fide alieno intellectui cedere, quam contentionibus deservire. Item idem faciunt. Psal. 67: qui habitare facit unius moris in domo: 4 Reg. 3: ut ego et tu, populus meus, populus tuus. Hoc impedit singularitas. Item idem patiuntur. 2 ad Cor. 7: si fueritis socii passionum etc. 1 Reg. 22: qui quaesierit animam meam, quaeret et tuam. 1 Mach. 10: quae nostra sunt sentias nobiscum: 1 Mach. 8: si institerit bellum Romanis et cetera. Hoc impedit pusillanimitas. Item idem habent. Jo. 17: omnia mea tua sunt: Act. 4: erant illis omnia communia. Seneca: nullius boni sine socio jucunda est possessio. Utile est multipliciter talem familiaritatem habere, damnosum carere. Eccl. 4: vae soli, si ceciderit et cetera. Gen. 2: non est bonum esse hominem solum. Poeta: tristis eris, si solus eris etc.: sed vide cui conjungaris. Seneca: prius vide an tibi in amicitia aliquis recipiendus sit: cum placuerit fieri, toto illum pectore admitte. Vide ergo ante contractum amicitiae, qualis sit in se cui adhibes te: ne stultus, quia cum sapientibus gradieris: Prov. 13: amicus stultorum efficitur similis: ne impius quoad Deum: 2 Paral.: impio praebes auxilium et cetera. Item ne turpis quoad seipsum. Seneca: conciliari nisi turpi ratione amor turpium non potest. Item ne iracundus quoad proximum. Eccl. 4: noli esse amicus hominis iracundi. Vide quid in te diligat qui tecum foederari desiderat: ne sit amicus temporalis felicitatis, ut multi sunt. Poeta: cum fueris felix, multos numerabis amicos. Vel corporaliter convivantis. Eccl. 6: est amicus solius mensae etc.: vel potentis. 2 Mach.: audivimus de te, quod vir potens (...) aptus es ut sis amicus. Item vel donantis. Prov. 19: multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. Quem igitur pulsabis amando, ut aperiat redamando? Bonum, virtuosum, Dei amicum, cui aperies pulsanti. Taliter amanti, ut consiliatrix amicitiae sit virtus, medium uniens Deus: nihil enim diligitur nisi bonum; et ideo verum bonum verae amicitiae nodus est et fundamentum. Verum autem bonum creatum, gratia vel virtus; increatum Deus. Augustinus: aliter non est vera amicitia, nisi cum tu eam agglutines inter haerentes tibi caritate diffusa in cordibus eorum. Hieronymus: illa vera necessitudo et Christi glutino copulata, quam non praesentia tantum corporum, non subdola et palpans adulatio, sed Dei timor, et divinarum Scripturarum studia conciliant. 1 Joan. 1: et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum patre et filio. Eccl. 28: quemcumque cognoveris observare timorem Dei, cum illo assiduus esto. Cujus animus est secundum animum tuum. Ezech. 27: accesserunt ossa ad ossa et cetera. Seneca: pares cum paribus facillime congregantur. Hoc Christus, in cujus persona una familiarissime sunt unita, petivit simplicissime. Joan. 17: pater sancte, serva eos in nomine tuo (...) ut sint unum, sicut etc., et infra: non pro his rogo tantum etc., ut omnes unum sint et cetera. Et ego claritatem et cetera. Ut unum sint: et infra: ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum. Nota, quod quinquies repetit unum. Item meruit poenalissime. Joan. 11: Jesus moriturus erat ut filios Dei qui dispersi fuerant, congregaret in unum: sicut lineae juxta circumferentiam sparsae congregantur in centricum punctum. Sic igitur amicitia initiatur in dilectione, completur in familiaritate. Familiaritas vero incipit et proficit in via, perficit in patria: haec enim mutabilis virtus, et per consequens amissibilis. Laelius: cum conciliatrix amicitiae virtutis opinio fuerit, difficile est amicitiam manere, si a virtute defeceris. Ibi immutabilis ubi non distringitur fibula constringens mentes, non antiquatur caementum compaginans voluntates, non solvitur bitumen affectus conglutinans, non dividitur punctus animos continuans.