|
Perfecti estote, sicut et pater
vester caelestis perfectus est. In sacra Scriptura nihil nobis
impossibile consulitur vel praecipitur. In hoc verbo domini Jesu non
sunt nobis praecepta facta divina vel mores divini, ad quos nemo
perfecte potest attingere: sed invitamur ut ad eos imitandos pro
possibilitate nostra accedere studeamus, quia haec possumus mediante
gratia, et debemus: et nihil dignius, ut dicit Joannes episcopus,
quam ut homo sui conditoris sit imitator, et secundum modum propriae
facultatis divini operis executor. Est igitur unus mos sive perfectio
in Deo, quod immutabilis est in sua natura, ipso testante in
propheta: ego sum Deus, et non mutor: et beatus Jacob. 1: apud
quem non est transmutatio. Et ideo immutabilia sunt opera ejus
secundum essentiam, scilicet Angelus, anima, caelum, et quatuor
elementa: etsi quandoque mittit Angelos, quandoque non mittat:
aliquando subtrahat gratiam hominibus, aliquando conferat: quandoque
peccata vindicet, quandoque dissimulet: mutabilitas est in creaturis,
nullatenus in creatore. Praecipue vero in novissimo die ordinatio sua
circa bonos et malos immutabilis permanebit, cum bonis mercedem supra
meritum, malis poenam citra merita mensurabit. Et sic et nobis
studendum esset ad mentis constantiam, ut nec adversis fracti, nec
prosperis illecti aliquatenus a via rectitudinis flecteremur, sicut
beatus Job 27: justificationem, inquit, quam coepi tenere, non
deseram. Sed et apostolus, Roman. 8: certus sum, quod neque mors
neque vita (...) poterunt nos separare a caritate Dei. Sed,
heu, nimis inconstantes sumus in sanctis meditationibus, ordinatis
affectionibus, in conscientiae securitate, in recta voluntate. Heu
quam subito mutamur de bono in malum, de spe in timorem injustum, et e
contrario: de gaudio in dolorem injustum, et e contrario: de
taciturnitate in loquacitatem, de maturitate in levitatem, de caritate
in rancorem vel invidiam, de fervore in accidiam, de humilitate in
vanam gloriam vel superbiam, de mansuetudine in iram, de spirituali
laetitia vel amore in carnalem, ita quod nunquam uno momento in eodem
statu stabiles permanemus, nisi quod, heu, constantes sumus in
inconstantia, in infidelitate, in ingratitudine, in spiritualibus
defectibus, in imperfectione, in temporis amissione, in levitatibus,
in cogitationibus et affectionibus impudicis. Instabilitas autem
exteriorum sensuum et membrorum, mutabilitatem indicat affectionum et
motuum interiorum. Ad haec tamen merito nitemur, ut nos frequenter
uno eodemque modo, idest mature et benigne in statu et in incessu, in
omni conversatione nostra aequaliter haberemus. Alius est mos in
Deo, sive perfectio, quod omne bonum sibi ex natura placet omni
tempore et omni loco, sive in Angelis sive in hominibus sive in aliis
creaturis, sive sit bonum naturale corporis, ut est pulchritudo,
fortitudo, suavitas, naturalis maturitas; aut animae, ut est ingenii
perspicacitas, tenax memoria, subtilis intelligentia, naturalis bona
voluntas, arbitrii libertas et similia; sive bonum gratis datum, ut
est bene legere, bene cantare, bene praedicare, facundum,
continentem, abstinentem esse, compositos mores habere, et similia;
sive bonum gratuitum, quod maxime Deo placet, ut est fides, spes,
caritas, humilitas, patientia, obedientia, misericordia, veritas,
temperantia, justitia, prudentia et scientia. Item omne malum sibi
displicet, semper et ubique in quolibet. Sicut enim justitia
injustitiae, immunditia munditiae inimica est, ita divinae bonitati
malitia contraria est, quia bonum gratiae privat vel diminuit quod
bonus Deus naturae contulit. Similiter nobis placere debet omne bonum
semper et ubique et in qualibet creatura, et deberemus bonum solicite
tueri et fovere, omnibusque bonum impugnantibus audacter resistere,
malum quoque semper et ubique ex corde detestari, et quantum possimus
quocumque consilio impedire propter injuriam Dei et damnum proximi, et
multo amplius propter contumeliam creatoris quam propter periculum
hominis: sed, heu, frequenter res vertitur in contrarium. Cum enim
laudatur quis vel diligitur ad gratiam humilitatis, religionis,
devotionis, praedicationis, vel alterius gratiae, et nos ex hoc
tristitiam concipimus, vel illius gratiam diminuimus; quid aliud quam
quod bonum nobis non placeat demonstramus? Aut cum quis otiosa
loquitur, detrahit, ridet, et alias levitates seu peccata committit,
et nos conridemus, colloquimur, aut cum delectatione cordis talia mala
videmus et audimus; quid aliud facimus, nisi quod mala nobis non
displicent testes sumus? Alius mos sive perfectio est in Deo, quod
omnia futura bona et mala prudenter praevidet, et antequam omnia fiant
cognoscit, et quid boni et quid mali possit ex eis oriri discernit:
sicut casum Angeli et primi hominis praescivit, et tentari permisit,
et quid sequi potuit praecognovit, scilicet generis humani; et quid
boni, scilicet filii de incarnatione, et ex hoc major ex unione quam
ante est hominis glorificatio. Similiter praevidenda nobis essent
omnia verba et opera nostra, nutus et incessus nostri, et quid boni,
quid mali nobis, quid scandali, quid emendationis ex ipsis aliis
possit evenire. Item praecogitandum esset, si tentationes fortassis
in futurum insurgerent, sive a Daemonibus sive ab hominibus amicis
carnalibus sive spiritualibus, qualiter resistendum, qualiter
tolerandum, qualiter evadendum, quia minus feriunt jacula quae
praevidentur. Item praevidendum quid futurum in separatione corporis
et animae: quantus dolor imminet corpori, quantus timor animae,
quantum periculum. Item ubi manendum, cum Deo vel cum Diabolo, in
caelo vel in Inferno: quanta jucunditas cum Deo manentibus, quanta
infelicitas ab ipso recedentibus, utile esset omnibus in mente jugiter
hoc versari: ideo Moyses optavit Deuter. 32: utinam saperent et
intelligerent, et novissima providerent. Alius modus sive perfectio
est in Deo, quantumcumque a creatura sua offenditur et contemnitur,
nunquam tamen ipsam naturam odit, sed vere eam diligit, et bonum ejus
ferventer Deus desiderat, licet malum ejus detestetur, et providet ei
temporalia absque suo desiderio, et spiritualia si ea concupiscit:
facit enim solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos
et injustos. Ad hanc perfectionem similiter tendere deberemus, ut
quantumcumque nos homo laederet, nunquam tamen naturam suam odiremus,
sed omne bonum ei optaremus, et quantumcumque corporale vel spirituale
auxilium a nobis expectaret, subsidium a nobis protinus inveniret.
Perfectum enim odium habet Deus, et nobis licitum est, ut non
propter hominis dilectionem, vitia diligamus, nec propter
detestationem vitiorum naturam hominis detestemur, sed naturam
diligamus, vitia detestantes. Alius mos in Deo, quod nunquam ex
parte ipsius unus de alterius malitia recipit detrimentum. Nihil enim
nocet sancto Michaeli casus Luciferi, nec Judae malitia beato Petro
caritatem diminuit. Sed, heu, nos miseri unius religiosae personae
excessum in totum claustrum refundimus, immo in totum ordinem; sed et
omnes religiosos pro peccato unius penitus condemnamus; et si ab uno
inimico nostro laedimur, totam progeniem et multos pauperes innocentes
persequimur, et amicos et familiares ipsius quantum possumus indebite
molestamus, quod dominus in lege prohibuit dicens: non portabit filius
iniquitatem filii, sed unusquisque onus suum portabit, dicit apostolus
Galat. 6. Heu, quoties contingit cum aliquis turbatus est, quod
etiam ipse Deus, licet immerito, de hoc frequenter recipit
detrimentum, ex eo quod tunc non vult cantare vel studere, nec legere
nec orare. Alius mos est in Deo, quod nunquam propter misericordiam
justitiam deserit, nec propter justitiam misericordiam derelinquit:
nunquam enim aliquem judicat vel condemnat sine misericordia, nec
alicujus miseretur sine justitia: sed nos miseri cum justitiam servare
contendimus, misericordia extinguitur; et cum alicui misericordiam
exhibemus, justitia penitus sepelitur, licet Scriptura utrumque simul
commendet, Proverb. 3: misericordia et veritas non te deserant, et
Psal. 100: misericordia et judicium et cetera. Alius mos est in
Deo, cum omnes sancti et omnes creaturae aliquando clament vindictam
Dei contra peccatorem, sicut in Apoc. 6 legitur quod omnes
clamabant, usquequo, domine, verus et sanctus, non judicas, et
vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? Deus tamen
patienter et misericorditer expectat peccatorem usque ad mortem, ut
misereatur sui, si converti velit a via sua mala, quia non delectatur
misericors Deus in perditione vivorum. Sed nos impatientes in momento
antequam ad plenum fodiatur peccatori fovea, maledicentes, et
vindictam clamantes, eum proponimus sepelire, improperantes Deo,
quare tamdiu sustineat peccatorum malitiam, contra bonos, non
considerantes quanta bona sapiens Deus ordinavit de malitia impiorum:
quia tantum laudandus est Deus, et tantae misericordiae est sustinere
malum in malitia, ac si mundum conservaret a peccato, vel eriperet a
peccatis: hoc enim commendat omnipotentiam suam: non enim est magnae
potentiae iniquum in foveam Inferni demergere, sed misericordiam suam
parcendo maxime et miserando manifestare. Alius est mos Dei sive
perfectio, quod creaturis communicat quicquid communicabile et ab eis
receptibile est, etiam singulis momentis communicat, cum habilitatem
invenit, licet videat in eis non proficere: humanam naturam univit cum
filio suo in una persona, quod maximum est, et animam creavit capacem
Trinitatis praeter alia dona spiritualia reficiens eam carne et
sanguine dilecti filii sui. Item nihil incommunicatum reliquit. Hoc
est proprium divinae bonitatis: nam quod sibi naturale est,
communicavit Deus per gratiam creaturis; Angelis communicavit
beatitudinem, nunquam expertis miseriam, choro apostolorum
potestatem, ut quicquid solvant vel ligent in terra, solutum et
ligatum sit in caelo: choro prophetarum sapientiam praenoscendi futura
omnia quaecumque facere disposuit: choro martyrum fortitudinem contra
adversa: choro confessorum inter prospera et adversa constantiam:
choro virginum continentiam inter carnis illecebras. Item quibusdam
spiritualiter communicavit aliquod quod habet ex natura, ut Abrahae
largitatem, Moysi mansuetudinem, qui mitissimus hominum fuit;
Joseph providentiam super Aegyptum, Samsoni fortitudinem, Eliae
zelum justitiae, patientiam Job et Tobiae, Eliseo mortuorum
suscitationem, Danieli judicii discretionem, Samueli fidelitatem,
David contra persequentes misericordiam, Salomoni prudentiam,
Joanni Baptistae sanctitatis et veritatis amorem, beatae virgini
humilitatem, Petro caritatem, Joanni Evangelistae castitatem,
beato Paulo zelum animarum et cognitionem supernorum: singuli in istis
aliis excellebant, licet omnes eamdem habuissent. Sic nos invicem
communicare debemus, non solum oculos videre pro aliis, aures ad
audiendum confessiones, os ad praedicandum, ad dandum consilia, pedes
ad ambulandum, cor ad meditandum pro aliorum salute: verum etiam
quicquid habemus in spiritualibus sive in temporalibus, quicquid
possumus exterius per opera, intus per desideria, et quicquid sumus in
corpore et in anima, singulis in Purgatorio et qui nunc vivunt et
postmodum non erunt, ut secundum voluntatem Dei vivant in praesenti et
in futuro. Alius est mos Dei, quod graves et multas injurias suas
statim paratus est remittere, cum quis firmiter cessare et veraciter
emendare proponit: immo propter unicum gemitum cordis contriti
obliviscitur, sicut dicit Scriptura, quod postea nunquam damnat
ulciscendo, si sic permanserit, nec improperat confundendo, nec minus
diligit imputando, nec alienatur eidem familiaritatem subtrahendo.
Nos vero miseri, cum vestigia Dei sequi merito deberemus, vix etiam
unquam petenti veniam, ut pro posse satisfacienti volumus ex corde
modicam injuriam semel nobis illatam dimittere, aut si dimittimus, vix
unquam tamen obliviscimur, quoniam de suo incommodo gaudemus: et si
contingit adversitas, minime dolemus, aut minus quam ante diligimus:
aut si non improperamus illatam injuriam vel non conquerimur, quae duo
rara sunt, familiaritatem tamen nostram sibi subtrahimus, et consilium
aut auxilium necessitatis tempore denegamus, cum etiam veniam non
petenti nec emendam exhibenti merito parceremus exemplo Jesu Christi,
qui pro crucifixoribus suis veniam non petentibus sed irridentibus
exoravit: cum nihil faciat Deo sic similem, sicut dicit
Chrysostomus, quemadmodum malignis et laedentibus esse placabilem; et
cum sit cumulus perfectionis inimicos diligere et pro ipsis orare,
sicut dominus Jesus fecit, sicut dicit Glossa super Matthaeum.
Alius est mos in Deo, quod a nemine quicquam exigit supra posse in
jejuniis, orationibus, vigiliis et eleemosynis, castigationibus
corporalibus, disciplina regulari et similibus: et si deficit in
magnis operibus ad diluenda peccata, sufficit Deo in minimis,
scilicet in lacrymis ex corde procedentibus, ut de Ezechia legitur,
cujus lacrymas respexit dominus, et quindecim annos sibi adjecit,
mutans sententiam mortis quam protulerat per prophetam. Similiter
lacrymas beati Petri pro peccato gravissimo misericorditer exaudivit,
cum ex audito gallo flevit amare pro peccato negationis. Si vero
lacrymas quis habere non posset, sufficit Deo in verbo ex corde
contrito venienti, sicut legitur de latrone; qui cum diceret domino,
memento mei etc. respondit: hodie mecum eris et cetera. Si vero usum
linguae amitteret, gemitum cordis contriti pro pleno Deus reciperet,
sicut dictum est: quacumque hora peccator ingemuerit, omnium
iniquitatum ejus non recordabor. Sed si infirmitas omnium membrorum
usum abstulisset, quod nec membrum movere posset, nec gemere prae
debilitate; adhuc sufficeret Deo in bona et sincera hominis voluntate
pro offensa gravissima. Item et nos a nullo amplius desiderare
quicquam debemus, sive saeculari sive religioso, quantumcumque sit
astrictus voto, si fideliter fecerit pro suo posse. Alius est mos
Dei, quod nulli imputat defectus corporis naturales, sicut est
caecitas, surditas, membrorum deformitas qualiscumque, vel defectus
naturales in anima, sicut est stoliditas, defectus intelligentiae,
ingenii, memoriae, rationis, aut timor naturalis: propter hujusmodi
defectus Deus neminem abjicit aut contemnit; sed defectus
spirituales, quos auxilio Dei ex facili quilibet posset evincere,
graviter imputat; scilicet magnitudinem quorumlibet donorum, appetitum
superfluorum, tristitiam de profectu bonorum, gaudium de afflictione
justorum, bonorum operum perversionem seu detestationem, bonae famae
aliorum denigrationem vel diminutionem, privatum amorem firmiter
tenere, singularem sensum nullatenus relinquere ad placentiam hominum,
frequenter studere, odire correctionem, amare adulationem, quaerere
extraneas consolationes, fovere carnales affectiones et similia. Ita
et nos neminem debemus despicere, si non est in eo sanitas, membrorum
integritas, corporis fortitudo, formae pulchritudo, eloquentia
vocis, habilitas ad cantandum et legendum; quae nullus per se habere
potest, sed pro habentibus Deo gratias agere, pro non habentibus
patientiam habere, et quantum possumus, defectus eorum supplere.
Alius mos est in Deo, quod unicuique gratiam praestat secundum suam
capacitatem, sicut legitur in Evangelio: quod uni dedit quinque
talenta, alii duo, alii unum, unicuique secundum propriam virtutem.
Unde quanto magis cor hominis per caritatem Dei et proximi dilatatur,
et quanto amplius per bonas meditationes, per ferventes orationes, per
justa desideria, per opera humilitatis et supererogationis
habilitatur, tanto majorem gratiam Deus omnipotens elargitur; et
quanto diligentius collata gratia conservatur, et ea quisque utitur ad
laudem Dei et universitatis utilitatem, tanto ad ulteriorem gratiam
praeparatur in praesenti, et gloriam in futuro. Dilatandum est igitur
cor nostrum, et frequenti desiderio praeparandum, ut Deus dives in
omnes qui invocant illum secundum suam magnificentiam, abundanter super
nos possit effundere gratiam suam. Quemcumque etiam contingit
dispensare bona spiritualia in praedicatione et in consiliis, advertat
diligentissime ne sanctum det canibus, et margaritas projiciat ante
porcos; sed dies diei eructet verbum, et nox nocti indicet scientiam,
hoc est perfectis perfectiora, imperfectis minus perfecta, tamquam
prudens dispensator provideat, sicut apostolus 1 Cor. 2:
sapientiam loquatur inter perfectos, sed simplicibus nisi Jesum
Christum, et hunc crucifixum. Temporalia vero unicuique indigenti
secundum capacitatem, idest secundum puram necessitatem, et non
amplius, subministret. Alius mos est Dei, quod ab eo plus exigit
cui plus committit, sicut dicitur in Evangelio Luc. 12. Cui enim
abundantius providet in temporalibus, ab eo exigit ut abundanter
procuret eleemosynas pauperibus; et cui majorem confert sanitatem et
corporalem fortitudinem, ab eo jejuniorum, vigiliarum, orationum,
peregrinationum et bonorum operum magis expedit exercitium. Item cui
plurima et gravia peccata dimittit, seu a peccatis custodit, majorem
dilectionem et digniores poenitentiae fructus ab eo requirit. Item cui
excellentiora dona gratuita, scilicet virtutes, et meliora naturalia,
scilicet ingenium, intellectus, memoria, voluntas, arbitrii libertas
et membrorum integritas, et spiritualia plura et digniora, scilicet
devotio, securitas conscientiae, frequentior confidentia, spirituale
gaudium, maturitas sermonis, ad perfectionem fidelitas, diligentia ad
bona opera, pura intentio, zelus animarum, fervor orationis, a Deo
frequentius conceduntur, ab eo frequentius gratiarum actiones merito
exquiruntur. Item quem plus benignus Deus ad cognitionem bonitatis,
aeternitatis, immensitatis, omnipotentiae, largitatis, caritatis,
sapientiae, misericordiae, justitiae, veritatis, fidelitatis,
patientiae, humilitatis, suavitatis et nobilitatis suae plenius et
frequentius admittit, ab ipso abundantiorem laudem et frequentiorem et
ferventiorem requirit. Item quem ad quaerendam et cognoscendam majorem
perfectionem illuminat, ut eam opere compleat, et in cognitam magis et
magis proficiat, ab ipso magis expostulat: nihilominus necesse est,
ut ipse ad eamdem cognoscendam et imitandam verbis et exemplis,
orationibus, et desideriis, quoscumque habiles cognoscit quantum
potest inducat. Providendum igitur nobis est, ut singula praedicta
dona nobis commissa, cum usura domino referamus, ne in ratione
reddenda quod nobis commiserat auferri jubeat, et cum servo pigro
recondente domini talentum in sudario, in tenebras nos miserabiliter
mitti jubeat exteriores. Alius est mos Dei, quod facta hominum non
judicat sicut apparent exterius, sed secundum intentiones cordium
interius omnia discernit in sua immensa et ineffabili sapientia,
ideoque opera secundum intentionem punit graviter, vel remunerat
excellenter. Similiter secundum visionem oculorum aut secundum auditum
aurium judicare non convenit opera hominum; sed sive benignum vultum,
sive seriosum nobis ostendant, sive blande, sive aspere nobis
loquantur, sive dent munuscula, sive non dent; in omnibus quantum
possumus, non tantum quod fiat, sed etiam qua intentione fiat
studeamus advertere, et secundum talem intentionem regere nos debemus.
Potius autem sustinenda sunt ab amicis veris qui bona intentione
emendandi gratia, dura verba loquuntur, quam blanda verba et dulcia ab
eis qui non vere diligunt, nec aliquem fructum intendunt, sed tantum
placere contendunt: quia meliora sunt vulnera diligentis, dicit
Salomon, quam fraudulenta oscula odientis. Alius mos est in Deo,
sive perfectio, quod verax est in promissis. Facilius est enim, ipso
teste, caelum et terram transire, quam unicum verbum suum falsificari
vel mutari: non enim accepit dominus Jesus verba in vento, sicut nos
facimus; sed singula verba quae loquebatur in tempore, dicta sunt ab
aeterno in sua sapientia. Sicut autem verificavit verba prophetarum
ardua de ipso praedicentium, scilicet incarnationem, nativitatem,
passionem, resurrectionem, ascensionem, spiritus sancti missionem;
ita complebit resurrectionem generalem promissam, et judicium futurum;
et solvet promissum pauperum, cum eos ad judicandum duodecim tribus
Israel in judicio super sedes duodecim sublimabit; et promissum
lugentium, cum ipsos sicut mater filios personaliter consolabitur: et
promissum humilium et superborum, cum eos secundum quod humiliati et
despecti sunt, exaltabit, et superbos quantum se glorificaverunt
humiliabit, et promissum oppressorum, cum de mandato Dei colla
opprimentium conculcabit: nam fidelis deos in omnibus verbis suis, et
quaecumque promisit, potens est facere. Sic et nos veraces esse
decet, ut promissum quo nos in Baptismo patrini nostri obligaverunt,
fideliter servemus, scilicet tenere totam fidem Catholicam, et
renuntiare Diabolo et pompis ejus, implere decem praecepta. Insuper
quae postea sponte promisimus, sive obedientiam, sive continentiam,
sive abstinentiam, sive religionem et similia. Item veraces esse
debemus ad proximum, ut sit sermo noster, est, non est; idest omne
quod loquimur corde intendamus; ut si quicquam alicui promisimus, aut
si alicui mortuo aut vivo in aliquo obligati sumus, solvere non
tardemus, quia veritatem requiret Deus, et retribuet abundanter
veritatem contemnentibus. Heu heu quam odiosa est veritas, quae
optima est, per quam est omnis salus: qui autem odit veritatem, odit
Christum; immo etiam sunt veritatis proditores; unde Joannes
Chrysostomus: non solum ille proditor est veritatis qui palam pro
veritate mendacium loquitur; sed etiam ille qui veritatem libere non
pronuntiat, quam libere pronuntiari oportet: aut non libere veritatem
defendit, quam libere defendi convenit, proditor veritatis. Alius
mos est in Deo, quod non est personarum acceptor, sicut dicitur
Act. 10. Neque enim in veteri lege potentes et nobiles, sed
humiles constituit judices super populum suum, sicut Moysen et
Josue, Gedeon, et similes: neque postea elegit ad regnum potentes
et nobiles, sed de humili stirpe gemini Saul filium Cis; et David
minimum inter fratres de pascuis ovium in regem sublimavit. In
primitiva etiam Ecclesia non potentes, sapientes et nobiles, sed
piscatores ignobiles constituit principes super omnem terram, ipsis
regimen Ecclesiae committendo, et quae stulta sunt mundo, elegit,
scilicet idiotas, ut confundat sapientes, sicut dicit apostolus Cor.
1. Item hodie nulli confert gratiam gratuitam propter potentiam,
nobilitatem, fortitudinem, aut pulchritudinem corporalem: sed in omni
gente qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi, sicut
dicit Petrus Act. 10. Nec solum divites, potentes et formosos
vocat ad caelum, sed etiam pauperes, coecos et claudos, debiles,
infirmos et ignobiles compellit intrare, et humiles personae maxime
proficiunt in Ecclesia Dei, et in gratiis spiritualibus abundant.
In postremo etiam judicio personas regum et principum non accipiet,
sed magnum et parvum aequaliter judicabit; nec secundum potentiam,
nobilitatem aut pulchritudinem, sed secundum humilitatem, caritatem,
unumquemque in gloria sublimabit. Similiter nec nos personam cujusque
debemus accipere: quia, ut dicit Gregorius, hominem ad hoc quod homo
est, idest quia ad imaginem Dei factus est, debemus honorare, non ob
aliquid quod circa ipsum est, idest propter divitias, vestes
pretiosas, potentiam, nobilitatem, amicorum et cognatorum
multitudinem: nam acceptio personarum in sacra Scriptura pro magna
imperfectione reputatur. Absit etiam ut praedicator vitam divitum,
nobilium et potentium habentium hic consolationem suam in praedicatione
commendet: vitam vero pauperum et afflictorum hic gementium
irrationabiliter repraehendat. Absit etiam ut confessor propter
juventutem, pulchritudinem, potentiam, divitias et nobilitatem, et
propter suum lucrum et commodum potius audiat quam alium, vel ad ipsum
eat cum labore, aut plus temporis expendat cum ipso, quam cum sene,
paupere, infirmo, ignobili, qui forte amplius indigeret; sed talibus
hac intentione amplius est insistendum, quia possunt magis quam alii
peccare, et plures ad peccandum inducere. Absit etiam ut dantes
eleemosynas pauperum personas accipiant; sed ubi major est indigentia,
major et frequentius detur eleemosyna: et qui ad majorem perfectionem
proficere cognoscuntur, majori subsidio adjuventur. In omnibus
tamen, secundum doctrinam apostoli, Rom. 13: cui debemus
timorem, timorem, et cui honorem honorem, et cui amorem amorem et cui
familiaritatem familiaritatem, ratione majoris sanctitatis, vel
praelationis, vel ratione ordinis clericalis. Alius est mos Dei,
quod ipsi cura est de omnibus creaturis tam de minimis quam de maximis,
animalibus natatilibus, volatilibus, etiam de passeribus, quorum duo
veneunt dipondio, nec unus est in oblivione coram Deo. Item de
magnis et parvis vermibus. Haec enim omnia in esse conservat, eisque
vitae necessaria continue subministrat. Item de quatuor elementis
curam habet, et omnium quae ab eis nascuntur vel nutriuntur, sive
vegetantur, ut herbae et arbores, sive vivant, ut cetera animalia.
Praecipue vero gerit curam hominum, quos ad imaginem et similitudinem
suam fecit, quos membra dilecti filii sui constituit, et templum
spiritus sancti ordinavit, singulis singulos ad custodiam deputans, in
carne et sanguine pretioso unigeniti sui reficiens; quodque
praestantius est, peccatoribus inimicis suis vitae necessaria providet
abundantius quam amicis. Item curam gerit animarum, quibus oblationes
sacerdotum proficiunt ad poenarum remedium, licet ipsis sacerdotibus ex
ejusdem oblationibus indigne offerentibus damnatio generetur.
Similiter per desideria triumphantis, et per suffragia militantis
Ecclesiae adjuvantur. Et licet homines orationibus, eleemosynis,
jejuniis, peregrinationibus extra caritatem factis propria peccata
delere non sufficiant, pie tamen credi potest quod ex eisdem
mitigationem et absolutionem poenarum ex benignitate Dei suscipiunt,
cum pro eis fiunt, si viventes in hoc saeculo meruerunt. Angelorum
curam etiam magnam habet, quos in tanta beatitudine creans, absque
omnis mali experientia conservavit immunes et conservat. Similiter et
nos curam gerere debemus quarumlibet creaturarum, ut singulis secundum
Dei ordinationem utamur, ne in die judicii ipsas in malitiae nostrae
testimonium habeamus. Item curam omnium hominum, ut commodum et
incommodum singulorum nobis medullitus sumamus, ipsosque ab iniustitia
retrahentes desideriis, orationibus et bonis exemplis in domino
confortemus. Item curam animarum in Purgatorio, ut ipsarum poenas
operibus misericordiae frequenter mitigare curemus. Item curam
Angelorum, ut praemium quod ipsis ex eorum obsequio et custodia de
nostro profectu debetur, ex culpa nostra ipsis nullatenus subtrahatur.
Item curam Dei prae omnibus gerere debemus sollicite, ut semper et
ubique quicquid ei de nobis maxime placeat, et ad quae nos maxime
ordinaverit, exequamur. Alius est mos Dei, quod nunquam turbatur:
et licet Scriptura saepe referat de ira et furore Dei, nequaquam
credendum tamen est ipsum posse turbari; sed cum peccata vindicat, vel
ex justitia gratiam subtrahat, irasci et turbari. Ipse vero
impassibilis non habens contrarium, et tantae simplicitatis, et tanta
sibi jucunditas et felicitas est in natura, quod in ipso nulla turbatio
locum habet. Similiter et nos quantumcumque possumus, turbationem
nostram vitare debemus, quia modica vel potius nulla gratia quiescere
potest in anima turbata. Ad vitandum ergo turbationem, necessaria est
vehemens circa Deum occupatio, et dilectio fortis ut mors, quae
virtutem mortis operetur in nobis, ut nulla opera proximorum videntes
non videamus, et verba noxia, vel nobis contraria audientes, non
audiamus: nec corda nostra in talibus occupemus, sed simus quasi caeci
et surdi, et quasi muti, et quasi non habentes corda, sicut David de
se dicit Psal. 37: ego tamquam surdus, et sicut mutus et cetera.
Instantes tantum fideliter et ferventer his quae Dei sunt, et alios
in omnibus propriae conscientiae relinquentes, sive judicio
praelatorum, sive extremae vindictae Dei dicentis: mihi vindictam,
et ego retribuam eis in tempore. Similiter et aliorum turbationem
quantumcumque possumus, vitare debemus, ne ipsi nos e contrario
perturbent, ut saepe fieri solet, ut ex hoc remordentem conscientiam
ipsi habeamus. Quicquid in sanctis meditationibus, justis
desideriis, orationibus, aliisque bonis operibus subtrahatur
universitati, sive in caelo sive in terra, bonis et malis, sive in
Purgatorio nobis turbationem ex justa causa promoventibus, omnipotens
Deus amator justitiae inultum in novissimo die non relinquet. Alius
est mos Dei, quod in omnibus operibus suis et ordinatione nihil
commodi sui respicit, sed pure et principaliter aeternae et immensae
bonitatis suae abundantiam, et hoc ad humanae et angelicae creaturae
utilitatem. In creatione quippe et conservatione caelorum, quatuor
elementorum, et omnium quae in eis sunt, non considerat suum
commodum, sed hominum et Angelorum fructum. Similiter quicquid
ordinat in creaturis quibuscumque, sive sit temperies sive
intemperies, sive penuria fructuum sive abundantia, sive sanitas sive
pestilentia: quicquid etiam facit circa homines conferendo gratiam sive
subtrahendo, sive permittit eos sanos esse, fortes, debiles vel
infirmos pauperes sive divites, vivere sive mori, sive permittit
regnare bonos sive malos, intueri, sive affligere pauperes, sive
juste judicare, sive judicium pervertere; omnia ordinat, omnia
facit, omnia permittit propter suam inaestimabilem bonitatem, et
hominum communem utilitatem. Similiter in omnibus desideriis,
orationibus, jejuniis, eleemosynis, verbis nostris, et in aliis
omnibus quae facimus, dimittimus, sustinemus a Deo, pura debet esse
intentio nostra, ut nec placentiam nec displicentiam hominum aut
nostrum commodum attendamus, aut gratiam in praesenti, aut gloriam in
futuro; sed tantummodo pure et principaliter propter Dei admirabilem
bonitatem, et secundario proximorum salutem. Sed quanto magis et
purius partem Dei respicimus, et quanto minus nostram et aliorum
utilitatem attendimus, tanto acceptabilius est Deo, et tanto
universitati fructuosius opus nostrum. Heu quantum Deo deperit, et
universitati, quod in factis nostris aliquid respicimus, nisi pure
Dei bonitatem. Cum enim ventilabro suo separabit paleam a tritico,
sicut dicitur Matth. 13, per sapientiam suam purum dividet ab
impuro, tunc solum triticum in horreum assumet, palea comburente,
idest solum id quod propter Deum factum est pure vel dimissum vel
passum, in caelo remunerabitur, et universitati utile redditur,
dicente propheta, 17: retribuet mihi dominus secundum justitiam
meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.
Alius est mos Dei, quod omnia opera sua in summo bene fecit: opus
quippe caeli et terrae, Angelorum et hominum et aliarum creaturarum
adeo bene fecit, ut melius excogitari non posset. Similiter opus
redemptionis, quod nemo alius in caelo nec in terra facere potuit,
sicut legitur in Apoc. In summo bene fecit, prudenter vincendo
Diabolum in ligno quo vicerat, sub humana fragilitate semper celans
divinam potentiam: quia si Daemones cognovissent, ut dicit apostolus
1 Corinth. 2, nunquam dominum gloriae crucifixissent, idest
crucifigi persuasissent. Similiter quicquid hodie facit, sive peccata
vindicet, sive dissimulet propter poenitentiam, sive gratiam subtrahat
electis, sive conferat, sive fideli animae quandoque se familiarem,
quandoque alienum exhibeat, sive sit ventus, sive pluvia, sive aura
frigida, sive calida, sive sicca sit via, sive madida, sive fructus
terrae abundet, sive pereat, pro illo tempore melius fieri non
posset; quia ex nimia caritate et benignitate immensa sua sapientia
singula debito tempore operatur. Opus vero remunerationis in summo
benefaciet, cum singulis peccatis, et singulis membris quae fuerunt
arma iniquitatis, reddet justam poenam pro quantitate et qualitate
commissionis, et tamen singulis bonis voluntatibus, verbis, factis,
et exemplis justam mercedem restituet pro quantitate caritatis.
Similiter et nos diligentiam apponere debemus ut singula opera nostra
quantum unquam melius possumus, faciamus ex omni virtute domini nostri
Jesu Christi, et cum omni desiderio triumphantis et militantis
Ecclesiae, et sub nomine creatoris, quasi tota salus nostra et omnis
laus Dei et universitatis utilitas ex uno opere dependeat, quasi
nunquam ad id opus reversuri, neque opus aliud postmodum incepturi.
Quoties enim aliquod opus facimus, aut ad aliud opus ferventer
properantes ex solo desiderio alterius operis, statim flacescit animus
in opere in quo sumus; verbi gratia, cum sumus in oratione vel in alio
opere, et proponimus scribere vel aliud opus facere, statim orationem
minuit noster affectus, et citius absolvimur ab incoepto. Alius est
mos Dei, quod nullum judicat secundum praeteritam vel futuram malitiam
vel bonitatem quam ipse cognoscit in homine, sed secundum praeteritam
justitiam: sicut Paulum non damnavit propter praeteritam malitiam,
nec Judam salvavit propter praeteritam justitiam. Sed nos miseri,
quantumcumque aliquis proficiat in virtutibus vel sanctitate,
frequenter tamen praeteritae recordamur injustitiae: si autem justus
cadens a via justitiae in aliquo semel excidit, et si resipiscat,
nequaquam tamen sanctitatis praeteritae recordamur. Alius est mos
Dei, quod nunquam bis punit in idipsum, si una poena sufficiat, et
si sequitur correctio inter flagella. Nos autem miserrimi pro una
nobis illata injuria, centum si esset possibile, graviores molestias
inferremus. Fidelis anima toto nisu conformare se debet praedictis
divinis moribus pro posse suo: quanto enim conformior erit in istis
anima creatori suo in saeculo, tanto conformior erit in futuro: et
quanto conformior, tanto beatior, et tanto laudabilius Deo, et
universitati utilius. Jam gaudendum est fideli animae, quia
praedictos mores Dei habebit in aeterna vita, cum ei similes erimus,
et videbimus eum sicuti est. Eja piissime Deus, qui animae nostrae
tuam imaginem absque nostro desiderio impressisti, petimus per omne
quod tu es, cum omni quod tu es, praedictos mores misericorditer
imprimere nobis digneris, ne in vanum circa nos laboraveris, ne in
vacuum, immo periculose vivamus, si non tuum servitium circa nos ad
finem debitum perducamus. Sunt et alii mores in Deo, in quibus non
est imitandus, sed potius admirandus: scilicet quod ipse solus occulta
cordium scrutatur, solus seipsum perfecte cognoscit et amat, et
fruitur ac laudat, ipse sibi solus sufficit, et non indiget
extrinseco: ab ipso solo omne bonum procedit, omnium beatitudo in ipso
solo consistit, ipse solus habet immortalitatem et inhabitat lucem
inaccessibilem, ipse solus de nihilo aliquid fecit, ipse solus omnia
in esse conservat, ipse solus peccata condonat, ipse solus scit horam
judicii, ipse solus scit numerum electorum; benedictus Deus, amen.
|
|