Sancti Alberti Magni OP (+ 1280)

SUPER DIONYSIUM DE DIVINIS NOMINIBUS

DE FATO

Fragmentum autographi S. Thomae


Articulus 1

1. Quaeritur de fato, an sit et quid sit, utrum necessitatem imponat rebus, an scibile sit et in quo genere causae incidat. Ad primum objicitur sic. Nihil definitur nisi quod habet esse. Fatum a Boetio definitur in 5 de consolatione philosophiae. Ergo habet esse.

2. Item. In 2 de generatione dicit Aristoteles, quod unumquodque mensuratur periodo: mensuratur enim per aliquid minimum, quod quantitatem mensurati certificat et numerat. Si ergo vita quae est esse inferiorum, mensura circuli, quae vocatur periodus, mensuratur, est accipere mensuram circuli perfectionem aliquam, quae aequale sibi esse et vitam inferiorum numerando manifestet. Per gradus ergo circuli distinctos secundum domos duodecim certificatur esse et vita inferiorum. Non autem accipitur periodus sine contentis in periodo planetis et stellis, et his quae accidunt eis ex stellis et radiatione. Ergo ex stellis circuli caelestis et radiatione et situ earum scitur et numeratur omne esse et vita inferiorum. Hoc autem fatum vocatur. Ergo fatum habet esse.

3. Item. Aristoteles in 4 Physic., dicit, quod esse in tempore, est a quadam parte temporis mensurari. Tempus autem cum sit unum numero et non multiplicetur per temporalium multitudinem, oportet quod per unum aliquid ad durationem omnium temporalium referatur. Hoc autem non est nisi motus caelestis. Ergo per motum circuli caelestis causatur et numeratur esse et vita omnium inferiorum; et hoc fatum vocatur. Ergo fatum est. Nam motus circuli, ut dicit Aristoteles, est tamquam vita existentibus omnibus.

4. Sed forte dices, quod ex motu circuli caelestis inhaeret dispositio quaedam inferioribus; sed homo vincit quamlibet dispositionem et non vincitur a qualitatibus materiae et sic fatum excluditur. Contra. Inferiores causae, quae sunt in materia, ordinatae sunt ad superiores sicut materialia ad sua formalia, et sicut locata ad sua loca, et sicut mota ad sua moventia. Ergo superiora informant, continent et movent inferiora. Informantia autem, continentia et moventia semper vincunt. Ergo omne esse et vita inferioris vincitur et trahitur ad dispositionem superioris.

5. Sed dices, quod hoc verum est quantum ad corpora, sicut videtur Augustinus dicere, 5 de Civit. Dei, quod afflatus sidereos possumus dicere valere usque ad corporum transmutationes, non autem animae. Contra. Vires animae vegetabilis et sensibilis non operantur extra sui organi harmoniam. Si ergo harmonia regatur afflatibus caelestibus sidereis, per consequens et operationes animae vegetabilis et sensibilis afflatibus sidereis regulabantur.

6. Ulterius. Etiam de anima rationali videtur. Quia dicit philosophus, quod intellectus noster est cum continuo et tempore. Temporalia autem et continua sensu et imaginatione percipiuntur: habitum autem est jam, quod talia subjacent afflatibus sidereis. Ergo et operationes intellectus, sive animae rationalis.

7. Item. Dicit philosophus, quod anima est instrumentum intelligentiae et quod intelligentia imprimit in eam et illuminat eam. Ergo intelligentia movendo causat formas illuminationis in anima intellectiva. Sed inter movens et motum non est medium, ut dicit philosophus 7 Physic. Ergo intelligentia sic movens erit immediata animae. Aut ergo per se ipsam, aut per aliquod medium deferens causalitatem suam ad animam. Non per se ipsam, quia physice loquendo, intelligentia est motor orbis. Oportet ergo quod sit medium deferens illuminationes ejus ad animam. Medium autem hic non potest accipi nisi motus caeli influens per motum inferioribus formas motoris. Ergo intelligentia per motum caeli regulat et causat operationes intellectuales animae: et hoc per simile videre possumus. Cor enim, quod secundum Aristotelem est principium vitae et vegetationis et sensus, membris a se distantibus virtutes has non influit nisi per vehiculum spiritus; et sic est in omnibus moventibus et motis quae distant invicem. Similiter est intelligentia et anima: quoniam intelligentia distat, et imprimit in animam rationalem secundum locum distans ab ea. Non enim physice dici potest quod intelligentia veniat inferius; quia secundum philosophum, intelligentia in orbe est, et numeratur ad numerum orbium, et ad numerum motuum orbis; et ipse orbis motus, secundum Aristotelem, componitur ex intelligentia movente et circulo caelesti.

8. Item. Somnia, ex quibus prognosticantur futura, ut dicit Macrobius, sive sint oracula, sive intelligentiae, sive prophetiae, fiunt in nobis et causantur, ut dicit philosophus in 1 de somno et vigilia, per signum, vel per causam, vel per accidens: quod, inquam, accidens est per se, et non communiter. Est autem somnium passio sensus communis. Ergo per aliquid dormitionis accidit somnium dormienti. Accidens autem dormitionis, quod est prognosticum futuri, non potest causari a calido, humido, frigido et sicco, quae sunt in materia. Ergo oportet quod causetur a forma aliqua quae est forma ordinis, et regula vitae interioris; et haec forma non potest esse nisi a circulo caelesti. Ergo per circulum caelestem aliquid inhaeret inferioribus, per quod regulatur tota vitae dispositio: et hoc fatum vocatur. Ergo fatum est.

9. Item. Ptolomaeus dicit, quod conjector mensium prognosticatur per signa futurorum accepta a stellis secundis, stellas secundas vocans effectus stellarum, quae apparent in inferioribus elementis, sicut in nubibus, vel in aliquo hujusmodi: et ex hoc habetur quod effectus stellarum in inferioribus sunt ex quibus futura vitae dispositio et causatur et noscitur. Hoc autem fatum vocant mathematici. Ergo fatum est.

10. Item. Boetius, 5 de Consol. philosophiae loquitur de casu et fortuna, quae causantur ex duabus causis per se concurrentibus; sicut quando aliquis intendit fodere thesaurum, et alius in eodem loco intendens fodere sepulcrum, consequitur quasi in fortuna inventionem thesauri; et sic causatur ex duabus causis per se concurrentibus, ut dicit Boetius. Has autem causas occurrere fecit ordo iste inevitabili connexione causarum, qui de fonte scientiae Dei procedit. Connexio autem hujusmodi causarum a Boetio fatum vocatur. Ergo fatum est.

11. Item. Boetius ibid.: qui summa providit providentia, simpliciter fatum, dirigit singula in motum, locis, formis, temporibus distributa. Ergo fatum est.

12. Si dicatur, quod fatum est ordo praescientiae divinae: hoc non repugnat his quae dicta sunt: quoniam praescientia divina ea quae ordinavit, exequitur et administrat ministerio causarum naturalium, ut explicitus ordo esse et vitae ab hujusmodi causis fatum vocetur.

13. Contra. Dicit Gregorius in Hom. de Epiph. domini: absit a fidelium cordibus ut fatum aliquid esse credatur: et tradit rationem: quoniam stellae factae sunt propter hominem, non homo propter stellas. Si ergo stellarum motus non esset in hominis ministerium, stella quae magis apparuit, non moveretur ad nutum domini: quod est inconveniens.

14. Item. Augustinus, in libro de doctrina Christiana fatum dicit nihil esse: et si mathematici aliquando vera de futuris praenuntiare videntur, dicit hoc fieri arte Daemonum ad deceptionem fidelium.

15. Item. Si est fatum; aut est causa, aut causatum. Non causatum, quia hoc regulatur fato, ut dicunt mathematici. Si causa; aut inferior, aut superior. Non inferior, quia illa sunt calidum, frigidum, humidum et siccum: quorum nullum est fatum. Non superior, quia causa superior est caelestis circulus cum suo motu, quod mathematici non dicunt esse fatum, sed esse fati factivum. Fatum ergo nihil est.

16. Item. Res non habent nisi duplex esse, ut dicit Augustinus: scilicet in causa prima, in qua sunt vita et lux, quorum neutrum est fatum; et in se ipsis. Sed esse rei in se ipsa non est fatum, ut dicunt mathematici, sed potius regulatur a fatu. Ergo fatum nihil est.

17. Item. Augustinus dicit, quod inferiorum causam sufficit dicere voluntatem Dei, quia omnia fiunt Dei voluntate, vel permittuntur. Voluntas autem Dei non est fatum. Ergo fatum nihil est.

18. Item. Si fatum habet esse, tenet ordinem. Cum ergo fatum non teneat ordinem, quia videmus indignos exaltari, et dignos dejici, quod inordinatum est; et fatum circa talia sit: fatum nihil esse videtur.

19. Item. Si fatum est effectus circuli caelestis, ea quae sunt unius circuli, videntur esse unius fati. Sed Jacob et Esau ex uno concubitu Isaac concepti sunt, et sic videntur esse unius circuli; et tamen non fuerunt unius fati, sicut consequens probavit eventus. Ergo fatum nihil videtur esse.