|
Secundo quaeritur quid sit fatum. Boetius enim 5 de Consol.,
dicit, quod fatum est dispositio inhaerens mobilibus, per quam
providentia suis quaecumque tribuit ordinibus. Hermes autem
Trismegistus dicit, quod fatum quod Graeci imarmenem dicunt, est
complexio causarum singulis temporaliter distribuens quae sacramento
deorum caelestium sunt praeordinata.
Respondeo, quod fatum multipliciter dicitur. Uno modo dicitur fatum
mors dispositione periodorum inducta: sic dicitur in Claudiano: livor
post fata quiescit: et hoc modo decursum vitae tribus deabus fatalibus
Platonici tribuebant, inceptionem scilicet Clotho, Lachesi
progressum, et conclusionem termini Atrope, sicut dicitur: Clotho
colum portat, Lachesis trahit, Atropos occat. Et hoc modo non
quaeritur hic de fato. Secundo modo dicitur fatum dispositio
providentiae divinae de futuro progressu esse et vitae inferioris; quae
dispositio cum sit aeterna, constat quod nihil ponit in rebus; et cum
explicatur in effectu, tunc effectus iste per res completur temporibus
et locis opportunis; sicut praeordinatio alicujus in mente de agendis
negotiis suis per nuntium, nihil ponit in nuntio, sed tamen per
nuntium expletur quando nuntium dirigit, et sibi injungit negotium: et
hoc modo loquitur Boetius de fato. Et hoc modo iterum non quaeritur
hic de fato. Sed natura tamen hujus praeordinationis et
praedestinationis in mente divina existens, simplex est et aeterna,
divina, immaterialis, incommutabilis, et cum per res temporales
explicatur, temporalis fit, et materialis et multiplicata, mobilis et
contingens. Tertio modo dicitur fatum forma ordinis esse et vitae
inferiorum, causata in ipsis ex periodo caelestis circuli, qui suis
radiationibus ambit nativitates eorum: et hoc modo Hermes loquitur de
fato, vocans stellas et sacramenta deorum immobilem dispositionem esse
et vitae inferioris. Est autem haec forma non forma dans esse, sed
potius forma cujusdam universalis ordinis esse et vitae, simplex et
aeterna, multiplex in virtute. Simplex est a simplicitate
circulationis; multiplicitatem autem virtutis habet a multiplicatione
eorum quae continentur a circulo. Fit enim a multis stellis, et
sitibus, et spatiis, et imaginibus, et radiationibus, et
multiplicibus angulis, qui scribuntur in intersecationibus radiorum
caelestium corporum, et radiorum productorum super rem. Per aspectum
enim solis, sicut dicit Proclus, omnes virtutes eorum qui sunt in
caelesti circulo, congregantur et adunantur. Haec autem talis forma
medium est inter necessarium et possibile. Necessarium enim est
quidquid est in motu caelestis circuli; possibile autem et mutabile
quicquid est in materia generabilium et corruptibilium. Forma autem
ista causata ex caelesti circulo, et inhaerens generabili et
corruptibili, media est inter utrumque. Omne enim quod procedit a
causa nobili in causatum ignobile, in aliquo tenet proprietatem suae
causae; tamen esse suum non est nisi quantum permittit possibilitas
ejus in quo est; quia omne quod recipitur in aliquo, ut dicit Boetius
et Aristoteles, est in eo in quo recipitur, secundum potestatem
recipientis, et non secundum potestatem causae a qua est. Hoc
possumus videre in his quae a Dionysio dicuntur. Processiones enim
divinae, sicut est vita, ratio, sapientia, et hujusmodi, secundum
quod procedunt longius a Deo secundum gradus entium, efficiuntur magis
temporalia et mutabilia et commixta, et potentiae materiali et
privationi admixta; cum tamen in Deo sint simplicia et aeterna et
immutabilia et immaterialia. Et similiter est de forma ordinis esse et
vitae: quae in caelesti circulo est necessaria, inevitabilis et
inalterabilis; in rebus autem generatis, propter mutabilitatem ipsarum
esse, est recepta mutabiliter et contingenter. Unde Boetius in 5 de
Consol., figurat multos circulos, in quorum centro ordo et causa est
fati et fatalium; et in circulo distante, in quo continentur
generabilia et corruptibilia ejusdem fati, est contingentia et
mutabilitas per esse generatorum et corruptorum; et sic est dispositio
esse et vitae in mente motoris primi, quem explet circulus juxta
causatum propinquior; et eodem ordine forma dispositionis, prout est
in periodo caelesti, explet dispositionem quae est in mente primi
motoris; et circulus a centro distans designat eamdem formam
dispositionis prout mutabiliter adhaeret generatis et corruptis. Forma
autem cum sit imago periodi, potentialiter et virtualiter praehabet
totum esse et compositionem et durationem generatorum et corruptorum;
et sic licet sit necessaria, est tamen mutabilis et contingens. Hujus
autem causam optime assignat Ptolomaeus in quadripartito, dicens,
quod secundum virtutem stellarum per aliud, et per accidens fiunt
inferioribus. Per aliud quidem, quia per sphaeram activorum et
passivorum; per quorum qualitates activas et passivas inhaeret
inferioribus; per accidens autem, quia haec forma etsi effluat a causa
necessaria et immutabili, accipit tamen esse in rebus contingentibus et
mutabilibus accidentaliter. Ex duobus autem habet mutabilitatem:
scilicet ex qualitatibus elementorum, per quae defertur ad generata,
et ex esse generatorum, in quibus est sicut in subjecto. Hoc ergo est
fatum.
Et sic primae rationi consentimus. Concedimus enim quod hoc modo
habet esse.
Secundam etiam in hoc modo concedimus, quod quae sunt, mensurantur
periodo.
Ad tertiam et quartam dicendum, quod inferiora quidem nata sunt
obedire superioribus; sed inferius et superius dupliciter referuntur ad
invicem. Si enim relatio fiat per unam simplicem formam, quam dat
superior motor, verum est quod superiori movente, de necessitate
movetur inferius; et talis forte relatio est inter motores superiores
orbium caelestium. Si autem inferior motor sit forma una, quam non
accipit a superiori, sed refertur ad ipsum sicut directus ab ipso et
instrumentum ejus; nihil prohibet quin per contrarium suae formae vel
aliam dispositionem impediatur, ita quod a superiore motum non
suscipiat; et sic est de calido et frigido relatis ad virtutes
caelestium: calidum enim per propriam formam, non per caelestem
virtutem est congregativum homogeneorum et disgregativum
heterogeneorum; et frigidum e contrario et ideo istae qualitates per
contrarietatem inventam in materia et diversitatem dispositionum
materiae, saepe excludunt dispositionem et effectum motus caelestis.
Propterea Ptolomaeus dicit, quod sapiens homo dominatur astris.
Unde dicit Commentator, quod si effectus circuli caelestis in curando
humores corpus disponat ad quartanam, sapiens medicus hoc praevidens,
per calida et humida corpora disponit ad sanitatem; et tunc excluso
effectu caelesti quartana non inducitur.
Ad id quod ulterius objicitur, dicendum est, quod hoc modo ad caelum
referuntur virtutes operationum vegetabilium, ut sint etiam impedibiles
ab oppositis dispositionibus inventis in anima sensibili. Hoc enim
faciunt apprehensa in virtutibus animae sensibilis quod faciunt
dispositiones activarum qualitatum in corporibus: unde imaginatione
mulieris concepta, corpus totum transmutatur ad venerea. Propter quod
etiam Avicenna dicit, quod quidam ex imaginatione leprae, leprosus
factus est: et patientibus fluxum sanguinis prohibet Galenus aspectum
rubicundorum. Si ergo hujusmodi apprehensa sint contraria motui
caelesti, excludunt effectum caeli, sicut per contrarias dispositiones
et apprehensiones animales juvatur caelestis effectus. Et hoc est quod
dicit Mesalon, quod caelestis effectus, qui vocatur alatre juvatur a
sapiente astronomo, sicut in producendis terrae nascentibus juvatur per
seminationem et artem.
Ad hoc quod objicitur de causa somniorum, de plano videtur mihi esse
concedendum, maxime de somniis quae fiunt per imaginarias visiones.
Ad hoc quod objicitur de illuminatione intellectus animae rationalis,
secundum philosophiam respondendum est dupliciter. Uno modo secundum
Stoicos, qui ponunt quod cum substantia nobilior per imperium habeat
movere inferiorem, et inferior obedit ei; sic in phantasmatibus anima
unius videndo alterum impedit et ligat operationes ejus: dicunt enim,
quod virtute alicujus naturae superioris, sive intelligentiae, sive
stellae, anima unius ponitur in gradu superiori et alterius in
inferiori: et tunc inferior nata est moveri ab apprehensione
superioris, et sic fieri fascinationem. Et cum dicit Aristoteles,
quod inter movens et motum non fit medium, non intelligit semper de
immediatione loci sive spatii, sed de immediatione gradus superioris et
inferioris, ponens exemplum quod post inductum est: quia organum
imaginationis non est immediatum vasis seminariis, et tamen ad imaginem
mulieris extenduntur vasa seminaria et affluit semen propter
immediationem superioritatis et inferioritatis, quae est inter
praecipiens et id cui praecipitur. Hoc autem, secundum sententiam
Peripateticorum non bene congruit: quia sine dubio inter agens et
actum, inter movens et motum, immediatio debet esse et conjunctio
secundum contactum. Propterea dicimus, quod sicut calor digestivus
duplicis est virtutis; et unam virtutem habet inquantum est calor ignis
secundum se consideratus, quae est alterare et separare ea quae sunt
diversi generis et decoquere; alteram habet inquantum est instrumentum
animae, quae est principium vitae, secundum quam terminat digerendo ad
formam vitae: ita etiam caelestis motus duplicis est virtutis: uno
modo prout est motus corporis orbicularis, et sic movet corpora; alio
modo prout est instrumentum intelligentiae moventis, et hoc modo
effectus ejus efficitur in anima sensibili per formas corporum et in
anima intellectuali per formas illuminationis: quia, sicut
praediximus, formae quae fiunt in aliquo, fiunt secundum potestatem
recipientis et non secundum potestatem agentis.
Quaecumque alia ad hanc partem objecta sunt, plana sunt.
Ad dictum Gregorii dicendum est, quod ipse loquitur de fato secundum
quod a quibusdam philosophis et haereticis necessitatem rebus imponere
dicebatur, secundum quod dicit poeta: te tua fata trahunt, ne incepta
relinquere possis.
Ad hoc quod quaeritur, utrum fatum sit causa vel causatum, dicendum,
quod est similitudo causae universi ordinis esse et vitae; et sic est
aliquid causae, licet non vera causa; et secundum quod adhaeret rebus
generatis, est dispositio causati, licet similitudinem causae
exprimat; est enim forma continens concursum esse et vitae mobiliter et
contingenter.
Ad hoc quod objicitur de gemellis, dicendum, quod licet possemus
dicere quod in uno conceptu semen per vices projicitur et per vices a
matrice glutiatur, et sic non est una hora conceptorum geminorum,
tamen si diceremus esse unam horam conceptorum, centrum tamen cordis
eorum, a quo incipit conceptus formatio, non est unum; et mutato
centro, necesse est mutari totum circulum, et sic horizon eorum non
est unus, nec anguli; ideo nec eadem domorum dispositio; et sic tota
periodus efficitur diversa, et per consequens adhaerens rebus natis
dispositio fatalis necessario variatur. Et per hoc patet solutio de
his quae quaesita sunt de hoc articulo.
|
|