Articulus 3

1. Tertio quaeritur, utrum fatum rebus necessitatem imponat; et videtur quod sic. Cujus enim causa est necessaria, ipsum est necessarium. Causa fati est caelestis circulus, qui est necessarius. Ergo fatum est necessarium, et necessitatem rebus imponit.

2. Item. Fatum est regula et mensura totius vitae et esse: regulatum autem necessario refertur ad regulam. Sed regula est necessaria. Ergo et cetera.

3. Item. Fortiora sunt superiora quam inferiora. Ergo superiora trahunt inferiora ad sui dispositionem necessariam. Cum autem fatum sit vinculum per quod inferiora trahuntur ad superiora, videtur fatum necessitatem rebus imponere.

4. Item. Aristoteles dicit, quod inter moventia superiora et inferiora concors est harmonia sicut in chordis citharae. Sed harmonia necessaria est quod inferiora per omnia consequantur dispositionem superioris. Ergo dispositio superioris adhaerens inferioribus necessitatem imponit eis. Contra. Fatum est adhaerens rebus mobilibus. Sed motis mobilibus moventur ea quae sunt in ipsis. Ergo fatum est dispositio diversa, mutabilis, contingens; ergo contingenter se habet ad res et non imponit necessitatem.

Respondeo dicendum, quod fatum multipliciter dicitur esse causa, ut supra diximus; ideo nullam necessitatem imponit rebus, sed inclinat ad effectus caelestium, si non sit dispositio fortior in materia ad contrarium movens; et ideo hujusmodi moventia assimilat philosophus in Lib. de somno et vigilia; duplicibus consiliariis. Sapientes enim consiliarii ex rationibus certis persuadent aliquid utiliter esse faciendum, quod tamen inferiores propter adversos casus obviantes dissuadent. Tunc solvitur lex consilii sapienter: et est verbum suum tale, quod supervenientibus consiliis aliis, consilia mutantur sapienter. Regula enim, ut dicit Aristoteles, Lesbiae aedificationis mutatur ad aedificatum. Est enim Lesbia insula in qua lapides non ad rectam lineam sunt dolabiles; et ideo oportet quod regula secundum quam dolantur, aliquantulum curvetur ad ipsas aedificationes. Et ita est de dispositione esse et vitae inferioris, in qua propter causas quae sunt in materia saepe mutatur dispositio sapiens circuli caelestis, et dispositio adhaerens mobilibus, quae fatum vocatur, extra rectitudinem caelestium declinans exorbitat propter multas oppositas inferiorum transmutationes.

Ad primum, ergo dicendum, quod fati causa necessaria est; sed ex hoc non sequitur aliud nisi quod sit necessarium ipsum esse, sed non sequitur quod necessitatem rebus imponat: quia non inhaeret eis secundum potestatem caelestium, quae necessaria sunt, sed secundum potestatem inferiorum, quae omnino mutabilia et contingentia sunt.

Ad secundum dicendum, quod relatio quae est inter regulans et regulatum, necessaria est sicut ratio quae est inter patrem et filium. Sed quia mutatio causat relationem et causat relationis destructionem; ideo mutatio quae est in rebus mobilibus, causa est quod regulatum non sequitur regulam et non sequitur ad ipsam, et quo ad hoc etiam non regulatur.

Ad tertium dicendum, quod licet fortiora sint superiora quam inferiora, tamen ex impotentia inferioris contingit quod non omnino possunt in superiorum effectus; et quo ad hoc ex parte ipsorum solvitur vinculum.

Ad quartum dicendum, quod solutio temperantiae chordarum dissonantiam inducit in cithara; et similiter mutatio et alteratio inferioris dissonantiam facit ad effectum superioris: unde dicit Damascenus quod superiora sunt inferiorum quaedam signa, nostrorum actuum nullo modo causa.