|
1. Quarto quaeritur, an fatum sit scibile: et videtur quod non.
Quia cum sit effectus caelestis circuli, et similitudo quaedam
ipsius, sicut forma alicujus similis; est ipsi causa ejusdem ordinis.
Sed in caelesti circulo quo ad nos sunt infinita consideranda, sicut
stellae numero et specie et virtutibus, et situs earum in circulo
declivi, et extra ipsum, et distantiae, et conjunctiones, et
quantitas anguli sub quo incidit radius, et pars formae, et gradus
lucidi et umbrosi in puteis et in turribus existentes, et hujusmodi
infinita quo ad nos. Ergo videtur quod effectus ejus a nullo sciri
possit.
2. Item. Circulus continet datorem formae et datorem sensus et
intellectus, qui yles et alchato dicitur a mathematicis: aliter enim
non esset mensura totius vitae, quia principium vitae non includeret.
Hora autem principii omnium est hora casus seminis in matrice. Sed
hanc quod ad nos non contingit scire. Ergo ignorabitur forma
dispositionis totius vitae, et sic ignorata est dispositio rerum.
3. Nec etiam videtur ex effectibus. Sunt enim quaedam quorum
videtur esse una periodus, et tamen accidentia eorum per se, sicut est
sexus masculinus et femininus, non sunt eadem: et causam hujus non
contingit sciri ex caelestis circuli effectu.
4. Similiter etiam natus octavo mense moritur ut frequentius, et in
septimo vivit.
5. Similiter in geminis, quorum unus est masculus, alter femina,
rarissime contingit masculum vivere, femina vero aliquando supervivit;
et causam impossibile aut difficile est assignare ex circulo caelesti.
6. Item. Luminaribus existentibus in capite algon, idest
Gorgonis, si ea Mars respectu inimicitiae radiaverit; natus, ut
dicit Ptolomaeus, truncabitur manibus et pedibus, et truncus
suspendetur in cruce.
7. Item. Dicit, quod luna existente in leone, vestimenta nova
induere malum est. Manifestum est autem quod haec omnia si essent
scibilia, esset deductio syllogistica ad ea. Sed hoc non est: non
enim sequitur: luna est in leone ergo malum est induere vestes novas:
aut, luminaria sunt in capite Gorgonis, et radiatio Martis a
quadrato, vel ab opposito diametro: ergo respicit ex inimicitia: ergo
natus tunc suspendetur in cruce.
Respondeo dicendum, quod duae partes sunt astronomiae, sicut dicit
Ptolomaeus: una est de sitibus et motibus superiorum, et
quantitatibus eorum, et passionibus propriis; et ad hanc per
demonstrationem pervenitur. Alia est de effectibus astrorum in
inferioribus, quae in rebus mutabiliter recipiuntur: et ideo ad hanc
oportet astronomum in ista parte secundum aliquem physicum habitum
inferioris certitudinis esse, et ex signis physicis conjecturari.
Conjecturatio autem cum sit ex signis mobilibus, generat habitum
minoris certitudinis quam sit scientia vel opinio. Cum enim haec
communia signa sint et mutabilia, non potest ex ipsis haberi via
syllogistica, eo quod ut in pluribus includunt signa tantum, et fiunt
judicia quaedam multis de causis mutabilia, sicut patet per ante
dicta. Et ideo saepe astronomus dicit verum, quia dictum suum est quo
ad dispositionem caelestium verissimum, si haec dispositio sit a
mutabilitate rerum exclusa.
Ad primum dicendum, quod multa taliter quo ad nos infinita
consideranda essent. Sed considerantur paucissima, ex quibus alia
praenoscuntur, de quibus habetur conjecturatio; propter quod dicitur
per Ptolomaeum, quod per caelorum motus non nisi communiter judicare
debemus, et potestates rerum consequentes, quas proprie rerum causae
frequenter excludunt.
Ad secundum, quod hora talis difficulter cognoscitur: et ideo
inventum est remedium ut accipiatur gradus ascendens circuli, hoc est
horae conjunctionum luminarium, cui adaequatur circulus, quia ille
habet influentiam ad communem necessitatem quae proximo sequitur; vel
accipiatur ascendens ad nativitatem ex utero.
Ad aliud dicendum, quod via syllogistica sciri non potest conclusio
conjecturalis; sed tamen imperfectio scientiae, ut dicit Ptolomaeus,
quin hoc sciatur non impedit; unde sciri potest, sicut est in
prognosticatione somniorum. Non enim beatitudo syllogistica est inter
somnium et prognosticatione somnii; et sic est in omnibus
aestimationibus conjecturalibus.
Ad aliud quod objicitur de disparitate sexus in geminis, dicendum,
quod sexus femineus fit semper propter occasionem defectus alicujus
principiorum. Cum enim semen masculinum factivum sit et formativum,
et incorporetur per virtutem formativam quam habet in semine ipso,
semper inducit formam masculini de intentione propria, nisi qualitate
materiae impediatur: et ideo sexus femineus accidit ex defectu naturae
particularis, quae nunquam intendit facere feminam; sed cum melius
fieri non possit ex natura universali, fit adjutorium generationis, et
non generatorum proprie; et haec est femina: et hoc est quod dominus
intendit dicere (Gen. 2, 18): non est bonum esse hominem
solum; faciamus ei adjutorium sibi simile. Unde dispar sexus in
geminis provenit ex defectu principiorum naturalium in altera parte
seminis, et non ex periodo caelesti. Quod autem in talibus mas
frequentius moritur, provenit ex hoc quod cum tales gemini ex uno
semine diviso generantur, fit materia male terminabilis a virtute
formativa: quia si fuisset bene terminabilis, utrumque formasset in
marem. Materia autem masculi majori et multiplici indiget terminatione
quam materia feminae; et ideo mas remanet aegrotus et debilis in
terminatione materiae, causam habens mortis: in femina autem parva
sufficit terminatio, et propter mollitiem corporis supervivit;
frequentissime tamen ambo moriuntur.
Ad id quod dicitur de octavo mense, dicendum non est quod quidam
dixerunt, quod ut frequentius octavo mense moritur, quia octavus
mensis Saturno attribuitur, cujus frigiditas et siccitas natum
interficiunt. Hoc enim falsum probatur: quia multi in astronomia
filii Saturni esse dicuntur, qui diu supervivunt. Causa ergo non est
in circulo, sed in principiis materiae. Luna enim est mensis
dominativa, ad cujus conversionem commensurantur conceptus et
impraegnationes, ut dicit Aristoteles. Luna enim est alter sol, eo
quod recipit lumen a sole; et quod sol facit in anno, luna facit in
mense. A prima enim intentione usque ad hoc quod et dimidia, est
calida et humida, sicut tempus veris; a mediatione usque ad
plenilunium est calida et sicca, sicut est aestas; a plenilunio usque
ad secundam mediationem est frigida et sicca, sicut est autumnus; a
secunda mediatione usque ad conjunctionem est frigida et humida; sicut
hiems. Quod autem nata sit movere humorem, patet prout est in accessu
et recessu maris, quod accessus et recessus maris in media lunatione,
quae est novem dierum, recedit ad circulum in ascendendo et
descendendo. Si enim minimus sit fluxus maris, ad idem punctum
parvitatis reverteretur decimoquarto die. Licet enim luna in media
lunatione non transeat nisi medietatem circuli sui, tamen motus augis
ex opposito occurrens sibi complet aliam circulationem mediam. Luna
enim in quolibet mense bis est in auge, scilicet in praeventione et
conjunctione. Luna enim cum in conjunctione vivificum lumen a sole
accipit, et cum Venus nunquam a sole distet longe, et Venus habeat
movere humorem seminalem; luna quando soli conjungitur, acquirit
Veneris virtutem; et sic ex virtute propria movet humores, et ex
virtute solis influit vitam humori moto, et ex virtute Veneris movet
seminis genituram ad formas geniturae convenientes. Et quia Mercurius
habet commiscibilem virtutem ex multis girationibus ejus, quas habet
super omnes alios planetas, luna hanc virtutem lucratur ex conjunctione
ad ipsum, et ex illa semen viri et feminae movet ad commixtionem. Sic
ergo luna conversionibus sui commixtiones, conceptus et impraegnationes
causat et regulat. Sunt autem in genitura septem mutationes
necessariae. Quarum prima est seminis conversio, et praecipue ad
formas cordis. Secunda est materiae distinctio ad formam membrorum
principalium, quae et causativas habent virtutes, sicut hepar causat
virtutes naturales, et vasa seminaria virtutes formativas conceptuum:
et ideo in secunda mutatione seminis adhaerent puncto cordis tres
vesiculae, quas facit spiritus ad locum cerebri, hepatis et vasorum
seminalium. Tertia mutatio est distinctio materiae, quando vesicula
cerebri ascendit sursum, et vesicula hepatis aliquando ad dextrum, et
ad ultimum descendit ad vesiculam vasorum seminalium: et hunc ascensum
et descensum facit spiritus exufflatione qui est in corde. Quarta
mutatio est totius materiae distinctio, ut distribuatur locis membrorum
secundariorum, qui causatrices virtutes non habent: et hanc
distinctionem iterum facit spiritus exufflatione cordis: quae
exufflatio perforat et distendit materiam, et perforando facit viam
venarum pulsatilium et quietarum et nervorum, extendendo autem
distribuit materiam uniuscujusque membrorum in locum proprium. Quinta
mutatio est transmutatio materiae in figuram membrorum: quam figuram
non reciperet, nisi humidum esset in ea: et hanc mutationem facit cum
vis formativa cordis in locum membrorum per spiritum exufflatur.
Membra autem figurata non sunt apta recipere virtutem operativam et
motivam nisi per confoederationem et colligationem. Sexta mutatio est
quae completur per calorem cordis cum spiritu diffuso in membris, qui
exsiccans superfluum humidum, consolidat et confortat juncturas et
connexiones. Septima mutatio est motus, scilicet per virtutes
motivas, qui omnibus membris a corde influit. Et cum omnis motus
geniturae fit a luna, sicut jam dictum est, oportet quod septem
conversionibus lunae in homine, quod est perfectissimum seminis,
compleatur. Et licet istae mutationes seminis non sint successivae
secundum numerum mensium, tamen perfectio earum non completur nisi
completo numero conversionum secundum septem menses: et in animalibus
aliis ab homine non haec ita regulariter observantur propter
ignobilitatem suarum complexionum; sed aliqua diutius, ut elephas,
alia breviori tempore impraegnantur. Perfectis etiam conversionibus
habet embrio ea quae exiguntur ad necessitatem, et, sicut dicit
Galenus, virtus formativa tripliciter se habet ad semen, seu ad
materiam. Aliquando enim materia est diminuta, et virtus abundans:
aliquando virtus est deficiens, et materia superabundans: aliquando
sunt secundum qualitatem proportionata. Et quando quidem virtus est
abundans, et materia diminuta, terminata est complexio septimo mense;
et tunc virtus abundans fortem facit motum ad exitum, et nascitur
puer, et convalescit, et efficitur parvus corpore, et agilis valde in
operationibus. Quando autem adaequata sunt virtus et materia, et
quando est superabundans materia, tunc non est completa complexio
septimo mense, sed quiescit per unam lunae conversionem in octavo
mense, et facit motum ad exitum, et nascitur nono mense, et
convalescit: et hoc est ut in pluribus fere omnium nativitas. Sed
quando virtus est deficiens, et inobediens materiae, ex angustia facit
motum in septimo mense, quando virtus motiva data est, et ex
dispositione non comprobat ipsum nisi octavo mense, et tunc nascitur et
moritur ut in pluribus: et hoc non convenit ex periodo, sed ex
dispositione et corruptione principiorum naturalium. Haec autem quae
dicta sunt, ut in pluribus sunt vera. Multum enim variationis faciunt
complexiones feminarum, et complexiones climatum: propter quod ego
vidi unam quae peperit in undecimo mense puerum maximae quantitatis: et
Aristoteles dicit se vidisse unam quae peperit in decimoquarto mense
similiter.
Ad illud quod objicitur de capite Gorgonis, dicendum, quod illae
stellae funereae sunt, et monstruosam indicant vitae terminationem:
propter quod ipse etiam Perseus caput averso vultu abscissum tenet.
Sed hoc, sicut diximus, non imponit rebus necessitatem; sed facilem
et mutabilem inclinationem habet.
Ad illud quod objicitur de nova veste induta, luna existente in
leone, eodem modo dicendum est. Sicut enim radiatio periodi
dispositionem ordinis esse et durationis imprimit rebus naturalibus,
ita etiam imprimit artificiatis: propter quod figurae imaginum
magicarum ad aspectum stellarum imprimuntur, et fieri percipiuntur.
|
|