Articulus 5

1. Quinto quaeritur in quo genere causae incidat: et hoc solutum est per antecedentia: quia in veritate causa non est, sed est aliquid causae. Est enim forma ordinis et vitae imaginem habens, et virtutem caelestis circuli; et sicut dicimus aliquando, quod aliqua non sunt vere entia, sed sunt aliquid entis, sicut ea quae sunt in anima, et secundum aliquos motus et tempus, ut dicit Avicenna. Quidam tamen nituntur probare quod sit causa, eo quod Plato ponit compares stellas his quae nascuntur, in quibus sunt formae, quae sunt causa rerum generatarum, et regula esse et vitae earum. Inducit enim Deum deorum dicentem ad deos corporales, quae sunt stellae, et dicit: horum generatorum in inferioribus sementem ego faciam, ut vobis contradam: vestrum erit parare ea. Et praecipit eis quos similes sibi videt, justitiam et pietatem colere: et haec vivent post terreni dissolutionem intellectus. Hoc de hominibus dictum est, quorum immortalis est intellectus, et post mortem sidereas sedes accipient, sicut a semente siderum in generationem descendit. Propterea dicit, quod descendens per circulos planetarum vires animae accipit, memoriam, intelligentiam et voluntatem, sicut exponit Macrobius super somnium Scipionis.

2. Hoc etiam videtur tangere Ovidius loquens de lacteo circulo, et dicens: hac iter est superis ad magni tecta tonantis.

3. Hoc etiam videtur per rationem: quia quorum unus est essentialis actus, illorum videtur esse una natura. Intelligentiae autem caelestis et intelligentiae hominis ex conceptione viri, videtur esse unus essentialis actus. Ergo una natura.

4. Inde ulterius. Quarumcumque formarum una natura est, illarum una relatio est ad corpus unius naturae, si in aliquo corpore esse dicuntur. Sed intelligentiae caelestis relatio est ad stellam, vel ad orbem secundum comparem stellam. Ergo et intellectualis naturae in homine erit relatio ad stellam comparem.

5. Hoc etiam videtur per dictum Commentatoris super 11 Metaph., ubi dicit, quod finis prosperitatis intellectus hominis est, si post mortem continuetur motori caelesti.

Solutio. Dicendum, quod falsum et haereticum est dicere, quod animae intellectuales descendant a compare stella. Aegyptiorum enim philosophorum fuit opinio, quod intellectuales animae in stellis a Deo deorum factae, terreno affectu, quo aliquando afficiuntur, gravantur; quae gravatae deprimuntur ad corpora generabilia et corruptibilia, et ibidem deputatae per cultum pietatis et justitiae recipiuntur ad compares stellas. Affectum autem terrenum ad intellectuales animas pervenire dixerunt eo modo quo afficitur anima secundum certam dulcedinem nutrimenti corporis. Posuerunt enim quod subtilissimo vapore paludum Maeotidarum inter duo solstitia positarum, super quas maximus planetarum est discursus, nutriuntur corpora planetarum, ita quod quando illum attrahunt, ex gravitate deprimuntur et retrogradantur, et quando eumdem digerunt, elevantur, et cursu diriguntur. Hanc autem subtilitatem in sphaera ignis et aeris nectar deorum vocabant. Et hoc modo affectum terrenorum ad animas in stellis positas positas pervenire dixerunt. Haeretici autem ab hac opinione occasionem erroris sumentes, dixerunt animas esse in caelo cum Angelis factas, et propter peccatum quod commiserunt, in corpora esse detrusas, ut hic purificatae ad caelestes sedes recipiantur: et hoc est quod dicit David (Psalm. 141, 8): educ de carcere animam meam et cetera. His ergo refutatis, dicendum est cum philosopho, 2 de causis proprietatum elementorum et planetarum, quod cum cadit semen viri in matricem mulieris decoquitur in ea decoctione forti, et fit frustum carnis, et creatur in ea anima jussu Dei.

Ad primum ergo dicendum, quod Plato cum dicit sementes animarum esse in stellis, hoc dicit ratione similitudinis proportionis intellectus humani ad intellectum intelligentiae caelestis; nec stellae hoc assequuntur nisi per ministerium, sicut ipse Deus deorum dicit, quod ipse horum sementem facit. Sementis enim hoc non est in potentia quae sit ante actum, sed est ipsa factio naturae intellectualis.

Dictum autem Ovidii in Lib. Metamorph. est: non nisi per viam candidam candore innocentiae et justitiae pervenitur ad magni tecta tonantis.

Ad id quod objicitur per rationem, dicendum, quod quorum unus est essentialis actus, illorum est una natura. Intelligere autem, et contemplari intellecta, non ex aequo est intelligentiae caelestis et animae rationalis, sed per prius et posterius: quia intellectus intelligentiae est sine continuo et tempore, et sine collatione, et in ista prima rerum veritate; intellectus autem noster est cum continuo et tempore, habens se ad primas veritates rerum sicut oculus vespertilionis ad lucem solis. Sic autem intelligere per prius et posterius convenit superiori et inferiori, quae specifice differunt.

Ad dictum Commentatoris dicendum, quod continuatio non est secundum unam naturam communem, sed secundum unum commune objectum speculationis ad beatitudinem post mortem pertinentis, sicut dicit philosophus Lib. caeli et mundi, quod extra caelum non est tempus nec locus, sed vita beata: intelligens extra caelum esse quod est super cursum siderum in loco quietae contemplationis bonorum.