|
Christus Jesus venit
in hunc mundum peccatores salvos facere: 1 ad Timoth. 1. In
verbis propositis apostolus describit divinae incarnationis, et humanae
redemptionis sacramentum. Primum ibi: Christus Jesus. Dicit enim
Damascenus, quod Jesus significat Deum humanatum; Christus vero e
contra hominem deificatum: quia duae naturae in una persona filii se
circumdederunt: quia divinitas potentiam exercet in actibus humanis,
dum leprosus tactu mundatur, mortuus tactu vivificatur, caecus tactu
illuminatur, et sic de aliis: et humana natura propria sua servans,
in potentia divinitatis se ostendit, dum solem obscurans moritur, dum
petram scindens crucifigitur, dum potestate propria animam ponens, et
iterum eam sumens sepelitur. Dicitur autem sacramentum juxta
etymologiam, quasi sacrum secretum. Revera hoc sacramentum, scilicet
dominicae incarnationis, est et sacratissimum et secretissimum.
Sacratissimum, Joan. 10: quem pater sanctificavit, et misit in
mundum: Luc. 1: quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius
Dei; unde vocatur sanctus sanctorum. Secretissimum quidem Matth.
11: nemo novit filium, nisi pater: unde apostolus dicit ad Ephes.
3: hoc sacramentum absconditum a saeculis in Deo, idest in sola Dei
notitia, ut dicit Glossa. Verumtamen sciendum est, quod hoc
sacramentum fuit a principio angelicis spiritibus manifestum,
Daemonibus vero occultatum, fidelibus etiam misericorditer revelatum.
De primo dicit apostolus 2 Timoth. 3, quod apparuit Angelis illud
magnum sacramentum pietatis: unde Augustinus: sicut fuit illud
mysterium absconditum a saeculis in Deo, ut tamen innotesceret
principatibus et potestatibus in caelestibus. Hujus autem ratio est,
quia omnes sunt administratorii spiritus ad Hebrae. 1, missi in
ministerium propter eos qui hereditatem capiunt salutis: quod quidem
fit per incarnationis mysterium. Unde oportuit ipsis omnibus hoc
mysterium manifestari a principio. Haec autem manifestatio fuit in
generali, non in speciali: unde Dionysius dicit, 7 cap. Cael.
Hier., quod Scriptura sacra inducit quasdam caelestes essentias ad
ipsum Jesum quaestionem facientes, perfectius scire cupientes ab ipso
hujus mysterii rationes, ut patet Isa. 53, ubi quaerentibus: quis
est iste rex gloriae? Respondit Jesus: ego qui loquor justitiam:
unde maximus: utrum Angeli cognoverunt futuram incarnationem,
ambigere non licet: latuit autem eos investigabilis domini conceptio,
atque modus qualiter totus in genitore, totus manebat in omnibus,
necnon in virginis cellula. Secundo fuit sacramentum incarnationis
Daemonibus occultatum; unde dicitur 1 Cor. 1: quem nemo principum
hujus saeculi cognovit, idest Daemonum, ut dicit Glossa. Unde
notandum, quod Daemones non cognoverunt Christum certitudinaliter
propter infirmitatem carnis quam in ipso videbant, sed conjecturaliter
propter opera quae divinitus faciebat. Unde super illud Luc. 4:
scio quod sis sanctus Dei, dicit Glossa, idest vehementer opinor.
Si enim cognovissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent, idest
crucifigi suggessissent, ut dicit Glossa 1 Cor. 2. Unde Rabanus
super illud Matth. 27, multa passa sum per visum propter eum: tunc
Diabolus demum intelligens per Christum se spolia sua amissurum,
sicut primum per mulierem mortem intulerat, ita modo per mulierem vult
Christum de manibus Judaeorum liberare, ne per ejus mortem mortis
amittat imperium. Tertio fuit sacramentum incarnationis fidelibus
misericorditer revelatum: unde Luc. 10: beati oculi qui vident
quae vos videtis: ubi dicit Glossa Bedae: non oculi Scribarum et
Pharisaeorum beati sunt, qui tantum corpus domini viderunt; sed illi
oculi beati, qui possunt ejus cognoscere sacramenta, de quibus
dicitur: et revelasti ea parvulis. Ad Ephes. 3: mysterium
Christi aliis generationibus et filiis hominum non est agnitum, sicut
nunc sanctis apostolis et prophetis. Glossa, ita plene sicut nunc.
Notandum vero, quod sacramentum dominicae incarnationis primo fuit ab
aeterno praeordinatum, in veteri lege praefiguratum, a prophetis
praeconizatum, a sanctis patribus desideratum, ab Angelo nuntiatum,
in beatissima virgine Maria consummatum. De primo dicitur Prov.
8: ab aeterno praeordinata sum: ad Rom. 5: qui praedestinatus est
filius Dei in virtute, Glossa: praedestinatio est gratiae
praeparatio, qua ab aeterno Deus homini Christo, et cunctis quos
praescivit conformes fieri imaginis filii sui, bona sine meritis
praeparavit. Praeclarissimum enim lumen praedestinationis et gratiae
est ipse mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Infra in
Glossa: apparet itaque nobis in nostro capite ipse fons gratiae, a
quo in cuncta ejus membra gratia diffunditur. Sciendum vero, quod
sacramentum istud congruentissime ordinatum fuit ad salutem hominis:
quia licet alius modus fuisset Deo possibilis, nullus tamen ita
congruus, ut dicit Augustinus. Congruebat enim ipsi reparatori, et
reparabili et reparationi: congruebat reparatori, quem decebat suam
sapientiam ostendere, potentiam et bonitatem. Quid autem potius,
quam conjungere extrema summe distantia? Magna enim potentia fuit in
conjunctione disparium elementorum, major in conjunctione illorum ad
spiritum creatum: maxima vero in unione ad spiritum increatum, ubi
maxima est disparitas. Quid vero sapientius, quam quod ad
completionem totius universi fieret conjunctio primi et ultimi, hoc est
verbi Dei, quod est omnium principium, et humanae naturae, quae in
operibus sex dierum fuit ultima omnium creaturarum? Quid enim
benevolius, quam quod creator rerum communicare se voluit rebus
creatis? Et haec benignitas magna fuit in conjunctione sui cum omnibus
rebus per praesentiam; major quia communicavit se bonis per gratiam;
maxima quia se communicavit Christo homini, et per consequens
generibus singulorum in unitate personae. Fuit etiam iste modus
congruentissimus ipsi reparabili: quia homo per peccatum corruit in
infirmitatem, ignorantiam, et malitiam, per quae ineptus factus est
ad virtutem divinam imitandam, ad veritatem cognoscendam, et ad
bonitatem diligendam; ideo Deus homo factus est, per quod se tradidit
homini imitabilem, cognoscibilem, et amabilem. Fuit similiter iste
modus congruentissimus nostrae reparationi, quod dominus in forma servi
procuraret salutem servi. Sciendum vero, quod licet opera Trinitatis
sint indivisa, tamen solus filius incarnatus est. Exemplum de tribus
domicellis induentibus tunicam: de quibus dici potest, quicquid facit
una, facit et alia, una tamen sola induit tunicam; ita in proposito,
quia incarnatio non solum dicit operationem, sed etiam terminum
operationis; sed licet operatio sit communis, non tamen terminus.
Fuit autem congruum filium incarnari: quae quidem congruitas
attenditur et secundum propria filii, et secundum appropriata:
secundum propria, quia filius est verbum, imago et filius: homo vero
per peccatum tria perdiderat, scilicet cognitionem sapientiae,
similitudinem gratiae; et hereditatem gloriae, ideo missum est
verbum, imago et filius. Secundum appropriata etiam magis convenit:
quia in opere creationis relucet praecipue potentia, in opere
recreationis sapientia et in opere retributionis bonitas. Secundo
sacramentum dominicae incarnationis fuit in veteri lege praefiguratum:
unde dicitur 1 Cor. 10: omnia in figura contingebant illis. Unde
Bernardus de diversis Christum figurantibus dicit sic: manna de
caelis descendit, gaudeant esurientes: de vinea caeli botrus erupit,
gaudeant sitientes: oleum effusum est, gaudeant aegrotantes:
inspiravit Deus spiraculum vitae, reviviscant morientes: lapis de
monte praecisus est, timeant superbientes: fons ad ablutionem patet,
redeant praevaricatores. A domino factum est istud, et est mirabile
in oculis nostris. Idem quod Moysi monstratum est in rubo et igne,
Aaron in virga et flore, Gedeoni in vellere et rore. Hoc aperte
vidit Salomon in forti muliere et ejus pretio; apertius precidit
Jeremias de femina et viro: apertissime Isaias in virgine et Deo.
Fuit autem conveniens Christum praefigurari. Primo quia connaturale
est homini, ut per sensibilia deveniat in cognitionem intelligibilium.
Ad Rom. 1: invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt
intellecta conspiciuntur et cetera. Dionysius 1 cap. caelesti
hierarchiae: neque possibile est aliter lucere divinum radium, nisi
varietate sacrorum velaminum anagogice circumvelatum, idest inclusum
diversis figuris sacrae Scripturae ipsum repraesentantibus. Secundo
ut mirabili mysterio fidem praeberent mirabiliora acta. Luc. 2: non
erit impossibile apud Deum omne verbum. Augustinus: dicat mihi
Judaeus incredulus, quemadmodum virga arida floruit et fronduit et
nuces protulit, et ego dicam illi quemadmodum virgo concepit et
peperit. Tertio ut infidelibus et indignis divina mysteria
occultarentur. Isa. 45: vere tu es Deus absconditus. Matth.
11: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea
parvulis, Glossa, idest humilibus. Et sequitur ibid.: ita pater,
quoniam sic fuit placitum ante te: ubi dicit Gregorius: his verbis
exempla humilitatis accipimus, ne temere discutere de aliorum vocatione
aliorumque repulsione praesumamus, quoniam injustum esse non potest
quod placuit justo. Tertio sacramentum dominicae incarnationis fuit a
prophetis praeconizatum: unde dicitur Lucae 1: benedictus dominus
etc.: et sequitur ibi: sicut locutus est per os sanctorum. Fuit
conveniens autem Christum a prophetis praeconizari. Primo propter
ipsius gloriae dilatationem. Isa. 44: a finibus terrae laudes
annuntiamus, Glossa, idest praedicari gloriam justi, idest gloriam
Christi omnes justificantis. Augustinus: gloria est clara cum laude
notitia. Per prophetas Christus laudabiliter claruit in notitia
hominum, ita ut omnes qui praeibant ejus adventum et sequebantur,
clamabant, hosanna in excelsis filio David, benedictus qui venit in
nomine domini. Secundo propter expectantium consolationem. Prov.
13: spes quae differtur, affligit animam: Glossa, tum propter
dilationem honorum, tum propter illationem malorum. Sancti vero
patres totam spem posuerunt in adventum domini, ideo ex ejus dilatione
affligebantur, propter quod conveniens fuit eos prophetas consolari.
Isa. 35: dicite pusillanimes confortamini: Glossa, in spe, et
nolite timere. Tertio propter condignam praeparationem. Amos 4:
praeparare in occursum domini tui, Glossa, ut veniente ad te per
mysterium incarnationis, avide suscipias liberatorem. Quarto
sacramentum dominicae incarnationis fuit a sanctis patribus
desideratum; unde dicitur Aggaei 2: venit desideratus cunctis
gentibus. Augustinus: sciebant antiqui sancti patres Christum esse
venturum, et omnes qui pie vivebant, dicebant: o si hic me inveniat
illa nativitas. O si quod credo in Scripturis sanctis, videam oculis
meis. Sunt autem tres causae propter quas intantum desiderabant.
Primo propter inundantiam terrenae miseriae quam sustinuerunt; unde in
Psal. 17: in tribulatione mea invocavi dominum, et exaudivit de
templo sancto vocem meam; Glossa, idest de venturo Christi corpore,
in cujus incarnatione effectum exauditionis consecuti sumus. Exod.
4: obsecro, domine, mitte quem missurus es. Vide afflictionem
populi tui, sicut locutus es veni et libera nos. Ubi notatur, quod
afflictio et liberatio populi Israelitici fuit figura afflictionis et
liberationis totius humani generis. Secundo propter abundantiam pacis
internae et externae, quae in ejus adventu superabundaverunt; unde in
Psal. 71: orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis.
Glossa 1: pax erit donec morte destructa jam non sit luna, idest
carnis mortalitas. Cant. 1: osculetur me osculo oris sui: osculum
enim est pacis signum. Petit ergo sponsa incarnationem filii Dei,
quae est quasi praelibatio conjunctionis nostrae ad Deum, ut dicit
Glossa: in qua quidem conjunctione pax cordis nostri consistit.
Tertio propter affluentiam laetitiae internae, quam praegustaverunt.
Baruch 4: circumspice, Jerusalem, ad orientem, et vide
jucunditatem quae veniet tibi a Deo tuo. Hanc jucunditatem sancti
patres videndo praegustaverunt. Joan. 8: Abraham pater vester
exultavit ut videret diem meum: vidit et gavisus est: Glossa,
intellexit diem incarnationis meae. Augustinus: quale autem gaudium
fuit cordis videntis verbum manens, splendorem patris piis mentibus
refulgentem, apud patrem manentem Deum, et aliquando in carne
venturum, non de patris gremio recessurum? Bernardus: cui namque
nostrum ingerat tantum gaudium hujus gratiae exhibitio, quantum in
veteribus accenderat sola ejus promissio? Quinto dominicae
incarnationis sacramentum fuit ab Angelo nuntiatum: unde dicitur
Lucae 1: missus est Gabriel Angelus. Circa hanc vero
Annuntiationem tria per ordinem sunt notanda: videlicet actus
missionis, modus apparitionis, et ordo executionis. Primum tangitur
ibi, missus est Gabriel: ubi tria notare debemus: videlicet tanti
nuntii dignitatem, tanti mysterii profunditatem, et tanti mysterii
congruitatem. Primum ibi: Angelus est missus: est enim Angelus
dignissima creaturarum, eo quod inter creaturas creatori suo similior
invenitur: unde dicitur de primo Angelo Ezech. 28: tu signaculum
similitudinis: ubi dicit Glossa: quanto in eis natura est subtilior,
tanto invenitur imago Dei in eis magis expressa. Gabriel autem fuit
de numero Archangelorum, ideo magnae dignitatis fuit. Gregorius: ad
Mariam virginem non quilibet Angelus, sed Gabriel Archangelus
mittitur. Ad hoc quippe mysterium summum Angelum venire dignum fuit,
qui summum omnium nuntiavit. Secundum vero innuitur in verbo
Gabrielis, quod interpretatur fortitudo Dei. Gregorius: ad Mariam
Gabriel mittitur, qui fortitudo Dei nominatur. Illum quippe
nuntiare veniebat, qui ad debellandum aereas potestates humilis
apparere dignatus est; de quo per Psalmistam dicitur Ps. 23:
tollite portas etc.: et infra: quis est iste rex gloriae? Revera
profundum mysterium, in quo, ut dicit Damascenus, monstratur simul
bonitas et justitia et sapientia et potentia. Bonitas quidem, quoniam
non despexit proprii psalmatis infirmitatem, sed ejus viscera commota
sunt in ipso cadente, et manum porrexit: justitia, quia homine victo
non alium fecit vincere tyrannum; sed quem quondam per peccatum in
servitutem redegit, hunc rursus victorem fecit: sapientia, quoniam
invenit difficillimi solutionem decentissimam: potentia sive virtus
infinita, quia nihil majus quam Deum hominem fieri. Tertium ibi, a
Deo: quae enim a Deo sunt, ordinata sunt. Ad Rom. 13:
attingit enim a fine usque ad finem fortiter, Sap. 8, et disponit
omnia suaviter, Glossa: ab aeterno usque in aeternum ubique perfecte
operatur: finis enim perfectionem significat. Revera hujus mysterii
magna congruitas: congruit enim divinae ordinationi, secundum quam
divina mediantibus Angelis ad hominem perveniunt. Dionysius c. 4
Cael. Hierarch. dicit, quod caelestes essentiae primo in seipsas
redeunt, idest recipiunt illuminationem, et in nos per se deferunt,
quae super nos manifestationes: et postea subdit, quod divinum
Christi humanitatis mysterium primum Angeli docuere, deinde per ipsos
in nos scientiae gratia descendit. Sic ergo Gabriel Zachariam
prophetam edocuit, ex quo Joannem contra spem divina gratia nasciturum
praedixit: Mariam quoque quomodo futurum foret ineffabile divinae
formationis mysterium: et alius Angelorum Joseph erudiebat, alius
pastoribus evangelizavit, et cum eo multitudo caelestis exercitus illam
valde laudabiliter canebant his qui in terra sunt doxologiam, idest
gloriam: doxa enim gloria dicitur. Congruit etiam humanae
reparationi: unde Beda: aptum profecto humanae reparationis
principium fuit, ut Angelus a Deo mitteretur ad virginem divino
partui consecrandam: quia prima humanae perditionis fuit causa, cum
serpens a Diabolo mitteretur ad mulierem spiritu superbiae
decipiendam. Congruit virginali perfectioni; unde Hieronymus: bene
Angelus ad virginem mittitur, quia semper cognita est Angelis
virginitas: quia in carne praeter carnem vivere, non est terrena
vita, sed caelestis. Modus angelicae apparitionis est triplex
secundum triplicem visionem: scilicet intellectualem, imaginariam et
corporalem. Primo videtur in propria substantia; et iste modus erit
in patria. Secundo modo videtur sub quibusdam figuris et
similitudinibus rerum corporalium: et sic apparuit Joseph in somnis
Matth. 2. Tertio modo apparet in assumpto corpore; et sic apparuit
beatae virgini. Augustinus in persona beatae virginis: venit ad me
Gabriel Archangelus facie rutilans, veste coruscans, incessu
mirabilis. Ambrosius super illud Lucae 1: turbata est in sermone
Angeli: trepidare virginum est, et ad omnes viri ingressus pavere,
et omnes viri affatus vereri. Ex his apparet Gabrielem Archangelum
apparuisse in visu corporali. Fuit autem talis apparitio conveniens,
tum ut ostenderetur incarnatio invisibilis Dei; unde et omnes
apparitiones veteris legis ad hanc ordinantur, qua filius Dei in carne
apparuit: tum etiam quia beata virgo non solum in mente, sed etiam in
ventre Deum erat conceptura. Congruum etiam fuit, ut ejus sensus
corporei angelica visione foverentur: tum etiam propter certitudinem
ejus quod annuntiabatur, quia certius comprehendimus ea quae sunt
oculis subjecta, quam illa quae imaginantur: unde Chrysostomus dicit
quod Angelus non in somnis, sed visibiliter beatae Mariae virgini
apparuit. Unde, quia magnam valde ab Angelo accepit revelationem,
exigebat tantae rei eventus visionem solemnem. Quod autem dicit
Augustinus, quod visio intellectualis sit nobilior quam corporalis,
intelligendum est si fuerit sola. Virgo beata non solum percepit
visionem corporalem, sed etiam intellectualem illuminationem; unde
talis apparitio nobilior fuit. Fuisset tamen nobilissima, si Angelum
in sua substantia vidisset: sed hoc non patiebatur status vitae hujus.
Ordo executionis fit congruus: nam primo aggressus est ipsam virginem
salutando, secundo turbatam consolando, tertio conceptum et modum
conceptus insinuando. In primo ostenditur virginis excellentia: in
secundo ejus desiderii vehementia, scilicet quam habuit pro salute
humani generis: in tertio divinae pietatis magnificentia. Primum
ibi, ave gratia plena. Hieronymus: vere plena: quia caeteris per
partes praestatur, Mariae vero simul se totam infudit gratiae
plenitudo: vere gratia plena, per quam velut largo spiritus sancti
imbre superfusa est omnis creatura. Bernardus: de plenitudine ejus
recipiunt universi, aeger curationem, captivus redemptionem, tristis
consolationem, peccator veniam, justus gratiam, Angeli laetitiam,
tota Trinitas gloriam, filius hominis humanae carnis substantiam.
Idem: in ventre gratia divinitatis, in corde gratia caritatis, in
ore gratia affabilitatis, in manibus gratia misericordiae et
largitatis. Sequitur: dominus tecum. Hieronymus: jam erat in
virgine qui ad virginem mittebat Angelum, et praecessit nuntium suum
dominus. Augustinus: dominus tecum, magis quam mecum. Ipse enim
est in tuo corde, sit in tuo utero, adimpleat mentem, impleat
ventrem. Bernardus: non tantum dominus filius tecum quem carne
induis, sed et dominus spiritus sanctus tecum de quo concipis.
Sequitur, benedicta tu in mulieribus, una prae cunctis mulieribus,
ut dicit Graecus. Hieronymus: quicquid maledictionis infusum est per
Evam, totum abstulit benedictio Mariae. Notandum, quod triplici
maledicto subjectae erant mulieres: scilicet maledicto opprobrii,
quoad non concipientes; unde Rachel dicit Genes. 30: abstulit
Deus opprobrium meum; maledicto peccati quoad concipientes, ut in
Psalm. 50: ecce enim in iniquitatibus conceptus sum: maledicto
poenae quo ad parturientes. Genes. 2: in dolore paries filios.
Sola autem benedicta est inter mulieres, cujus virginitati additur
fecunditas, fecunditati in conceptu sanctitas, et sanctitati in partu
jucunditas. Patet ergo in his virginis excellentia, tum propter
gratiarum abundantiam, tum propter divinam praesentiam, tum etiam
propter benedictionis excellentiam. Secundum ibi, ne timeas Maria,
invenisti gratiam et cetera. Haec enim sunt verba angelicae
consolationis. Fuerat autem beata virgo turbata in sermone, sed non
in visione Angeli. Graecus: cum assueta his visionibus foret,
angelicae non visioni, sed sermoni attribuit turbationem. Petrus
Ravennas: venit Gabriel Archangelus blandus in specie, sed
terribilis in sermone, et leviter solicitavit visus, nimium turbavit
auditus, cui Angelus. Ne timeas et cetera. Bernardus: constat eam
pro totius generis humani salute fuisse solicitam, cui dictum est,
invenisti gratiam apud dominum. Invenit enim gratiam quam quaerebat:
sed quam gratiam? Apud Deum. Bernardus: Dei et hominum pacem,
mortis destructionem, vitae reparationem apud Deum invenit. Ex his
patet vehemens virginis desiderium circa salutem hominis: tum quia
salutis humanae gratiam quaerebat, tum quia quaesitam inveniebat, tum
etiam quia inventam omnibus refundebat. Bernardus: vehementia
desiderii Mariae favore dilectionis, puritate orationis fontem
attingit tam sublimem, cujus plenitudinem tamquam aquae ductum de corde
patris excipiens, nobis edidit illum, non prout est, sed prout capere
poteramus. Notandum autem quod Gabriel dixit similiter Zachariae,
ne timeas, Lucae 1. Et alius Angelus pastoribus, nolite timere,
Lucae 2, quia hoc est proprium boni Angeli, ut legitur in vita
beati Antonii. Non difficilis est bonorum malorumque spirituum
discretio. Si enim post timorem successerit gaudium, a Deo sciamus
venisse Angelum, quia securitas animae praesentis majestatis est
indicium. Si autem incussa formido permanet, hostis est qui videtur.
Tertium ibi, ecce concipiet et cetera. Ecce adverbium demonstrantis
est: quia mira et inaudita beatae virginis non ad sensum, sed ad
intellectum, et sub lumine fidei demonstrantur: unde Hieronymus:
quod natura non habuit, visus nescivit, ignoravit ratio, mens non
capit humana, pavet caelum, stupet terra, creatura omnis etiam
caelestis miratur, hoc totum per Gabrielem Mariae divinitus
nuntiatur, et per Christum adimpletur. Revera hoc magnae pietatis et
potestatis indicium esse creditur: unde Lucae 2, beata virgo dicit:
quia fecit mihi magna qui potens est. Bernardus: hoc ipsum quod me
beatificant omnes generationes, non mihi attribuo, non meis meritis
ascribo, sed potius qui fecit mihi magna. Magnum est plane quod virgo
sum, magnum quod mater sum, magnum quod utrumque simul et mater et
virgo sum. De seipsa fatetur dicens, quia fecit mihi magna: revera
magna, quia mater et virgo, et mater domini: unde nec primam similem
visa est nec habere sequentem. Mystice circa angelicam visionem duo
sunt notanda; divini scilicet luminis emanatio, et humanae mentis in
Deum reductio. Primum ibi, missus est Angelus Gabriel a Deo. Ad
cujus evidentiam sciendum, quod per Angelum significatur divinum
lumen: est enim Angelus signaculum similitudinis Dei, Ezech.
28: sic et lumen divinum signaculum est quo fideles signantur, et ab
infidelibus distinguuntur: unde in Psal. 88: signatum est super
nos lumen vultus etc.: ubi dicit Augustinus: hoc lumen est totum et
verum bonum hominis quo signatur, ut denarius, regis imagine; quod
autem Angelus Gabriel nuncupatus est, quod interpretatur fortitudo
Dei, hoc signat quod divino lumine intellectus humanus divinitus
roboratur, et elevatur supra facultatem naturae suae, ut ipsum fontem
luminis in suo lumine contempletur: unde in Psalm. 35: in lumine
tuo videbimus lumen. Augustinus: sicut solem non videt oculus nisi in
lumine solis, sic verum et divinum lumen non potest videre
intelligentia, nisi in ipsius lumine. Quod autem missus a Deo
legitur, hoc signat emanationem divini luminis esse a Deo, qui est
fontale principium totius luminis: unde Jac. 1, dicitur, pater
luminum, quia ab ipso procedunt quasi radios a sole, ut dicit Glossa
Eccle. 24: ego feci in caelis, idest in Angelis et animabus, ut
oriatur lumen indeficiens, Glossa: rationis et intelligentiae.
Isaiae 45: ego dominus, et non est alter, Glossa, scilicet
Deus, formans lucem, scilicet per praesentiam gratiae, et creans
tenebras, per ejus absentiam. Secundum ibi, in civitatem Galileae
cui nomen Nazareth; ubi circa reductionem humanae mentis in Deum tria
describuntur juxta sensum mysticum; videlicet terminus, motus et
fructus. Terminus reductionis est principium emanationis, et innuitur
in nomine civitatis: dicitur enim civitas quasi civium unitas, unde
significat unitatem fidelium in Deo, de qua dicitur Act. 1: erat
illis cor unum et anima una in Deo; et hoc est terminus reductionis,
ut ipsi Deo uniamur, a quo per creationem exivimus. Apoc. 1: ego
sum alpha et cetera. Dionysius 1 cap. Cael. Hier.: omnis
manifestationis luminis processio in nos large proveniens, convertit
nos ad congregantis patris unitatem: quia in ipso congregamur et
secundum intellectum, et secundum affectum. Recedendo enim ab ipso
dispergimur prima principia cognoscendo, et varias in singulis rebus
rationes diligendo. Redeundo vero in ipsum, in unum principium et
rationem unam diligendi reducimur. Modus reductionis notatur in nomine
Galilaeae, quod interpretatur transmigratio, quia transmigrando de
bono in melius et proficiendo de virtute in virtutem, in Deum
reducimur: nemo enim repente fit summus, ut ait Bernardus. Sicut
enim divinum lumen gradatim decrescendo in nos descendit gradatim, quia
lux divinitatis est per prima media, et per media ultima reducere
decrescendo, quia non recipitur aequaliter in natura inferiori ut est
in superiori, et pro tanto dicuntur dona tam naturalia quam spiritualia
descendere. Jac. 1: omne datum optimum et cetera. Ita quod
contrario modo per ipsum lumen in Deum reducimur gradatim et
crescendo; unde Psal. 83: ibunt de virtute in virtutem, videbitur
Deus deorum in Sion: Glossa, in plenitudine contemplationis.
Prov. 4: justorum semita sicut lux splendens procedit, et crescit
usque ad perfectum diem: Glossa, aeternam vitam quae est perfecta
dies. Fructus reductionis innuitur in nomine Nazareth, quod
interpretatur flos, vel germen; sumitur autem metaphorice in
spiritualibus: fructus enim florentis arboris est bonum ultimum quod
expectatur et percipitur cum suavitate, unde significat beatissimam
fruitionem Dei. Prover. 11: fructus justi lignum vitae.
Glossa: hunc fructum vitae justi expectant, dum quasi virens folium
germinant. Bernardus: da mihi domine fructum dulcem, fructum vitae:
altus est, attolle desiderium: benedictus, sanctifica obsequium:
imputribilis, purifica affectum: suavis est, laetifica animum.
Hujus fructus dulcedinem devotae animae quandoque praegustant. Cant.
2: sub umbra illius quem desiderabam sedi. Glossa: ab aestu
desideriorum carnalium quievi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
Glossa: postquam me protexit umbra fructus illius, idest caelesti
dulcedine saturata sum. Notandum vero, quod per reductionem
creaturarum in Deum, nihil Deo accrescit. Eccles. 1: omnia
flumina intrant mare, idest immensitatem Dei, et mare non redundat:
quia sicut Deus non deficit amando, ita per refluxum non
superabundat, quia dicit Augustinus: non habet quo accrescat illa
perfectio. Possumus adhuc tria circa hunc Angelum juxta sensum
mysticum notare: videlicet divinae gratiae effluentiam, influentiam et
refluentiam. Primum ibi, missus est Angelus Gabriel a Deo. Ad
cujus evidentiam est sciendum, quod Angelus iste qui nuntiando
praevenit virginis conceptum, significat gratiam quae praevenit in
nobis omnem conceptum bonae voluntatis. Augustinus: gratia Dei
praevenit nos ut bonum velimus, et sequitur ne frustra velimus. Hac
gratia se dicit apostolus praeventum. 1 Corinth. 15: gratia Dei
sum id quod sum. Quod autem Angelus iste missus a Deo legitur, hoc
significat effluentiam gratiae esse a solo Deo. Jac. 1: omne datum
et cetera. Notandum autem quod procedit gratia a Deo tamquam imago ab
artifice: ideo per ipsam reformamur: unde dicit Glossa super illud
Psal. 4, signatum est super nos etc., quod imago recreationis per
quam reformatur imago creata, scilicet mens nostra, est Dei gratia,
quae menti reparandae infunditur. Item quasi radius a sole, ut dicit
Glossa Jac. 1: ideo per ipsam ad Deum cognoscendum et amandum
elevamur. Augustinus: spiritus rationalis ex dono creationis habilis
est ad cognoscendum verum et amandum bonum: tamen nisi radio interioris
lucis fuerit perfusus et calore succensus, nunquam consequetur
sapientiae sive caritatis effectum. Item sicut rivulus a fonte, ideo
per ipsam in bonis operibus fecundamur; unde in Psalm. 2: erit
tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, Glossa idest
gratiarum. Secundo notatur divinae gratiae influentia ibi, et
ingressus Angelus ad eam ait, ave. Per hunc ingressum gratiae
influentia designatur. Sapient. 4: gratia Dei et misericordia in
sanctis ejus. Notandum autem quod gratia est in essentia animae,
virtutes in potentiis. Sicut enim per potentiam intellectivam homo
participat cognitionem divinam per virtutem fidei: et secundum
potentiam voluntatis amorem divinum per virtutem caritatis; ita etiam
per naturam animae participat secundum quamdam similitudinem naturam
divinam per quamdam recreationem sive regenerationem: et sicut ab
essentia animae fluunt potentiae ejus, quae sunt operativa principia;
ita etiam ab ipsa gratia effluunt virtutes in potentias animae, per
quas potentiae moventur ad actus. Quod autem ingressus dixit, ave,
quod sonat sine vae, hoc significat quod per fluxum gratiae liberatur
anima ab omni vae. Est enim triplex vae quod per peccatum incurrit
homo: videlicet vae culpae, poenae et miseriae. Apocal. 8: vidi
alterum Angelum volantem per medium caeli, voce magna clamantem et
dicentem, vae, vae, vae habitantibus in terra. Vae propter culpam
quam commiserunt; vae propter poenam quam meruerunt: vae propter
miseriam quam incurrerunt. Ab hoc triplici vae liberamur per gratiam.
Ad Ephes. 2: gratia Christi salvati estis, et conresuscitavit,
et consedere fecit nos. Glossa: spe certa quod futurum est tenemus.
Tertium ibi, et recessit ab ea Angelus. Beda: accepto virginis
consensu Angelus rediit ad caelestia: per quod mystice designatur
gratiae refluentia, quae fit per devotam gratiarum actionem. Eccle.
1: ad mare unde flumina exeunt, revertuntur, ut iterum fluant.
Bernardus: origo fontium et fluminum omnium mare est; virtutum et
scientiarum dominus Christus est: siquidem fluminis aqua si stare
coeperit, computrescit: sic plane cessat gratiarum cursus, ubi non
fuerit recursus. Refunde igitur in eum qui supra te est quicquid
devotionis in te, quicquid dilectionis, quicquid affectionis; ut si
qua in te est gratia, referatur ad ipsum, nec tuam quaeres gloriam,
sed ipsius. Idem: ingratitudo est ventus urens, siccans fontem
pietatis, rorem misericordiae, fluenta gratiae. De sexto dicitur in
Psalm. 73: Deus autem rex noster ante saecula operatus est salutem
in medio terrae, ut dicit Bernardus, idest virginis Mariae utero,
quae mirabili proprietate medium terrae appellatur. Ad ipsum enim
respiciunt et qui in caelis habitant, et in Inferno, et qui nos
praecesserunt, et nos qui sumus, qui sequentur, et nati natorum, et
qui nascentur ab illis: qui sunt in caelo ut resarciantur, qui in
Inferno ut eripiantur; qui praecesserunt prophetae, ut fideles
inveniantur; qui sequuntur, ut glorificentur. Idem: merito in te
respiciunt oculi omnis creaturae: quia in te et de te et per te benigna
manus conditoris quicquid creaverat recreavit. Sciendum vero quod
istud sacramentum tunc primum consummatum fuit, cum virgo diceret,
ecce ancilla domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Ubi tria
commendabilia de beata virgine tanguntur; mysterium humilitatis,
desiderium caritatis, et mysterium credulitatis. Primum ibi, ecce
ancilla domini; ubi dicit Beda: non singularitate meriti se
extollit, sed suae conditionis et divinae dignationis per omnia memor,
illius ancillam se esse fatetur, cujus mater eligitur: unde de seipsa
dicit: respexit humilitatem ancillae suae. Augustinus: quid est
respexit, nisi adprobavit? Idem: vere beata humilitas quae caelum
innovavit, mundum purificavit, Paradisum aperuit, et sanctorum
animas de Inferno liberavit. Vere beata humilitas, quae porta caeli
efficitur, Paradisi scala constituitur, per quam Deus ad terram
descendit. Secundum ibi, fiat mihi: Glossa: cum magna devotione
promissum Angeli optat adimpleri. Quod autem optando desiderabat
secundum promissum Angeli voluntatem Dei in se adimpleri, ex caritate
processit; unde Bernardus: Maria vehementia desiderii, fervore
dilectionis, puritate orationis fontem attingit sublimem. De hoc
verbo dicit idem Bernardus: multifarie multisque modis olim Deus
locutus est patribus: et aliquibus in aure, aliis in ore, aliis in
manu verbum domini fuisse memoratur. Mariae autem factum est in aure
per angelicam salutationem, in corde per fidem, in ore per
confessionem, in manu per contrectationem, in ventre per
incarnationem, in gremio per sustentationem, in brachio per
oblationem; ideo dicit, fiat mihi. Tertium ibi, secundum verbum
tuum: Bernardus: fiat mihi verbum non declamatorie praedicatum, vel
figuraliter aut imaginarie somniatum, sed spiritualiter inspiratum,
personaliter incarnatum, corporaliter invisceratum. Fiat quidem
generaliter omni mundo, sed mihi specialiter secundum verbum tuum.
Magna fuit ista credulitas, et ideo magna apud Deum promeruit: unde
dictum est ei Luc. 2: beata quae credidisti, quoniam perficientur
in te. Augustinus: beatior fuit Maria concipiendo fidem Christi,
quam concipiendo carnem Christi. Materna propinquitas nihil in carne
profuisset, nisi felicius corde Christum quam carne gestasset.
Notandum, quod huic verbo alludit Bernardus in hunc modum: audisti
quia concipies et paries filium: audisti, quod non per hominem, sed
per spiritum sanctum. Expectat Angelus responsum tuum. Tempus enim
est ut revertatur ad eum qui misit illum. Expectamus et nos, domine,
verbum miserationis, quos miserabiliter premit sententia damnationis.
Hoc supplicat a te, o pia virgo Maria, flebilis Adam cum misera
sobole sua, hoc Abraham, hoc David, hoc ceteri sancti flagitant,
hoc totus mundus expectat: nec immerito, quia ex tuo ore dependet
consolatio miserorum, redemptio captivorum, liberatio damnatorum,
salus denique totius generis tui. Da, virgo, responsum festinanter.
O domina, responde verbum quod expectat terra, Inferi et superi.
Ipse quoque omnium rex et dominus quantum concupivit decorem tuum,
tantum desiderat responsum tuum. Responde verbum, et suscipe verbum:
profer tuum, et suscipe divinum: emitte transitorium, et amplectere
sempiternum. Quid tardas, quid trepidas? Crede, confitere, et
suscipe. Aperi, beata virgo, cor fidei, labia confessioni, viscera
creatori. Ecce desideratus cunctis gentibus foris stat, et pulsat ad
ostium, surge, curre, aperi. Surge per fidem, curre per
devotionem, aperi per confessionem. Ecce, inquit, ancilla domini;
fiat mihi et cetera.
|
|