|
Octavo videamus de
jejunio Christi; de quo dicitur Matth. 4: et cum jejunasset
quadraginta diebus et quadraginta noctibus, postea esuriit. Notandum
vero, quod Christi jejunium fuit salutare et exemplare. Salutare
quidem, quia pro nobis jejunavit, ut nos epulis aeternis satiaremur.
Ubi notandum, quod jejunium assumitur principaliter ad tria. Primo
quidem ad carnis concupiscentias comprimendas: unde Hieronymus: sine
Cerere et Baccho, Venus frigescit, idest per abstinentiam cibi et
potus luxuria tepescit. Secundo, ut mens hominis elevetur ad
superna: unde dicitur Dan. 10, quod post jejunium trium
hebdomadarum revelationem accepit a Deo. Tertio ad satisfaciendum pro
peccatis; unde Joelis 2: convertimini ad me in toto corde vestro,
in jejunio et cetera. Bernardus: bonum et salutare jejunium, quo
redimuntur aeterna supplicia, dimittuntur peccata: non solum autem
obtinet veniam, sed et meretur gratiam: non solum delet peccata
praeterita quae commisimus, sed et repellit futura quae committere
poteramus. Christus vero primo modo non jejunavit, quia
contradictiones in semetipso non tolerabat, ut dicit Gregorius: nec
etiam secundo modo, quia non indiguit per jejunium elevari, quia fuit
verus comprehensor; sed tertio modo jejunavit, ut pro peccato
satisfaceret: non quidem pro suo, quia peccatum non fecit, ut dicitur
1 Petr. 2, sed pro nostro: unde et esuries post jejunium
significat desiderium nostrae salutis, ut dicit Glossa super Matth.
Fuit etiam jejunium Christi exemplare: unde Chrysostomus: ut autem
discas quam bonum, quam magnum est jejunium, et qualiter est scutum
adversus Diabolum, et quonam modo post Baptismum non lasciviae, sed
jejunio intendere oportet, ipse jejunavit non eo indigens, sed nos
instruens. Bernardus: denique tanto devotius imitandum est nobis
Christi jejunantis exemplum, quanto certius est eum propter nos
jejunasse, non propter seipsum. Debemus autem hoc exemplum imitari
secundum possibilitatem nostram: unde Gregorius Nazianzenus dicit:
quadraginta diebus Christus jejunavit nihil manducans: erat enim
Deus: nos autem jejunium possibilitati nostrae proportionemus.
Sciendum vero est, quod per jejunium sic vitia carnis sunt
refraenanda, quod tamen naturae necessitas non subtrahatur. Ad cujus
evidentiam est sciendum, quod necessarium in rebus accipitur
dupliciter. Primo modo ad conservationem vitae; et tale necessarium
per jejunium subtrahere non licet, sicut nec interimere seipsum: sed
hoc necessarium est valde modicum, quia modico natura contenta est.
Alio modo dicitur necessarium ad conservandam valetudinem corporis;
quae quidem accipitur in duplici statu. Primo secundum sufficientiam
habito respectu ad ea quae incumbunt ex officio, ex societate eorum cum
quibus vivitur, ad quae convincitur necessario agenda: et tale
necessarium etiam subtrahi non debet: hoc enim esset de rapina hostiam
offerre jejunii, si aliquis impediretur propter jejunium ab aliquibus
operibus ad quae obligatur: unde Hieronymus dicit: qui de rapina
holocaustum offert, vel qui ciborum egestate, vel manducandi vel somni
penuria immoderate corpus affligit, si etiam sit tanta abstinentia,
quod homo ab operibus utilioribus impediatur, quamvis ad ea non ex
necessitate teneatur, indirectum est jejunium, etsi non sit
illicitum. Idem: rationalis homo dignitatem amittit, qui jejunium
caritati vel vigilias sensus integritati praefert. Secundo modo
accipitur valetudo corporis secundum optimam corporis dispositionem.
Et quia caro in suo robore consistens difficilius spiritui subditur;
ideo ad necessariam valetudinem sic acceptam, etiam si licite accipi
potest, tamen laudabiliter subtrahi potest; et talis subtractio non
multum mortem accelerat, cum corpus humanum inveniatur frequentius ex
superfluitate quam ex defectu mortales incurrere aegritudines: unde
Galenus dicit, quod summa medicina est abstinentia. Notandum tamen
super illud Matth. 9: non possunt filii sponsi quamdiu cum eis est
sponsus, jejunare, quod jejunium duplex est, ut dicit Augustinus:
scilicet jejunium luctus, quod cum amaritudine peccatorum et praesentis
vitae miseria geritur; aliud est jejunium exultationis, quod cum
spirituali jucunditate a carnalibus vitiis et desideriis se abstrahit,
quia gustato spiritu, desipit omnis caro. In istis ergo semper habitu
sponsus praesens est, sed non semper actu: immo quandoque eis praesens
est ut judex, cum sua peccata recogitant vel quae fecerunt, vel in
quae cadere possunt, nisi carnem cohibeant: et tunc competit eis
jejunium moeroris. Aliquando est eis praesens actu, ut sponsus,
quando ejus dulcedine perfunduntur: et tunc competit eis jejunium
exultationis, non moeroris.
|
|