Articulus 11

Nono videamus de Christi tentatione, et quare tentari voluit: de qua dicitur Matth. 4: ductus est in desertum a spiritu Jesus ut tentaretur a Diabolo, ut dicit Gregorius. Tribus modis agitur tentatio: suggestione, delectatione, consensu. Et nos cum tentamur, plerumque in delectationem, aut etiam in consensum labimur: quia de carnis peccato propagati in nobismetipsis gerimus unde certamina toleramus. Deus vero qui in utero virginis incarnatus venit in hunc mundum sine peccato, nihil contradictionis in semetipso tolerabat. Tentari ergo potuit per suggestionem, sed mentem ejus peccati delectatio non momordit: atque ideo omnis diabolica tentatio foris, non intus fuit. Notandum vero quod Christus tentari voluit primo quidem, ut nobis contra tentationes exempla ferret. Gregorius: non est indignum redemptori quod voluit tentari qui venerat occidi, ut tentationes nostras suis tentationibus vinceret, sicut mortem nostram sua morte venerat superare: omnia enim quae Christus in mysterio assumptae humanitatis vel fecit vel sustinuit, nobis salutaria fuerunt: per ejus enim tentationem, et alia quae sustinuit, roboramur. Ad Hebr. 12: recogitate dominum Jesum qualem sustinuit adversus semetipsum contradictionem, ut non fatigemini animis vestris deficientes. Maximus: si nolumus a Diabolo superari, inhaereamus ei qui contra Diabolum triumphavit. Magna ergo consolatio membris ex capite. Bernardus: in creatione, in redemptione, caeterisque omnibus beneficiis est Deus omnium; sed in tentationibus suis tamquam proprium aliquid habent eum singuli electorum. Sic enim paratus est cadentem suscipere et eripere fugientem, ut videri possit relictis omnibus ei soli operam dare. Propterea expedit omni animae Deum semper intendere tamquam proprium, non tantum auditorem, sed etiam inspectorem. Unde legitur de beato Antonio, quod cum semel a Daemonibus in varias formas mutatis laceratus fuisset, subito quidam radius lucis Daemones effugavit, statimque sanatus, et Christum praesentem intelligens, dixit: ubi eras bone Jesu? Et vox ad eum: Antoni, hic eram, sed expectabam certamen tuum. Secundo tentari voluit propter nostram cautelam, ut nullus quantumcumque sanctus, a Diaboli tentatione securus sit. Joan. 13: non est servus major suo domino. Leo Papa: nemo de cordis sui puritate confidat, cum ille pervigil hostis acrioribus pulset insidiis, quos maxime viderit abstinere a peccatis. A quo enim dolos suos timeat abstrahere, qui ipsum dominum majestatis ausus est tentare? Unde post Baptismum Christum tentavit, quia, ut dicit Hilarius super Matth., in sanctificatis maxime tentamenta Diaboli grassantur, quia victoria magis est ei exoptanda a sanctis. Eccl. 2: fili accedens ad servitutem Dei, sta in timore. Tertio propter exemplum, ut dicit Augustinus, quod Christus se Diabolo tentandum praebuit, ut ad superandas tentationes ejus mediator esset non solum per adjutorium, verum etiam per exemplum. Dedit autem nobis exemplum non solum pugnae, sed etiam coronae: unde super illud Matth. 4, accesserunt Angeli et ministrabant ei, dicit Glossa: sicut in hoc agone militia nostra pie instruitur, ita in obsequio Angelorum gloriosa remuneratio edocetur. Unde etiam Bernardus: ipse dominus hortatur ut pugnemus, adjuvat ut vincamus, certantes expectat, deficientes sublevat, vincentes coronat. Sequitur de modo et ordine tentandi: et accedens tentator dicit ei: si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Ubi dicit Gregorius: antiquus hostis primum hominem gulae vitio tentavit, cum ligni cibum vetitum ostendit, atque ad comedendum suasit. Vana gloria, cum diceret, eritis sicut dii. Avaritia, cum diceret, scientes bonum et malum. Avaritia enim non solum pecuniae est, sed etiam altitudinis, cum supra modum sublimitas ambitur. Eisdem modis secundum hominem tentavit: primo per gulam; unde dixit: si filius Dei es et cetera. Hilarius: eam conditionem in tentando proposuit, per quam in Deo ex mutatione lapidis in panes virtutem potestatis agnoscat, et in homine oblectando cibi patientiam esurientis illudat. Huic autem tentationi sic resistit dicens: scriptum est, non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei; ubi dicit Glossa: inferior pars hominis pane sustentatur, altior vero verbo Dei reficitur. Quia vero agis de inferiori parte, patet quod tentator sis. Secundo tentavit eum per vanam gloriam, ut dicitur Matth. 4: unde sequitur: tunc assumpsit eum Diabolus et cetera. Et postea sequitur, si filius Dei es, mitte te deorsum et cetera. Haec tentatio fuit vanae gloriae secundum Glossam: cui sic resistit, non tentabis dominum Deum tuum. Ubi dicit Glossa: non debet tentare Deum, quando habet ex humana ratione quid faciat. Sed postquam deficit humana ratio, commendet se Deo, non tentando, sed devote confitendo. Nota etiam, quod hic dicit Glossa omnia haec corporalibus sensibus esse completa: quia enim verba invicem conferuntur, in specie hominis Diabolum superasse verisimile est. Tertio tentavit eum de avaritia: unde sequitur, assumpsit eum in montem excelsum, et ostendit ei omnia regna mundi, Glossa, idest omnia concupiscibilia in mundo, in quo homines regnant: vel simpliciter totus mundus eo suggerente ab eo visus est: et dixit: haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me, quia avaritia idolorum servitus, sicut dicitur ad Ephes. 5. Huic autem tentationi sic resistit, vade Satanas. Cur indignanter sic respondit? Quia dicit Chrysostomus, quod in propriis injuriis quempiam esse patientem laudabile est: Dei autem injurias simulare, nimis impium est. Notandum vero quid mystice Christi tentatio significet: unde Chrysostomus sic dicit: jejunium est abstinentia rei malae: esuries desiderium ejus, usus ejus est panis. Qui ergo sibi peccatum convertit in usum, lapidem convertit in panem. Respondeat ergo Diabolo persuadenti, quia non in solo pane, idest usu illius rei, vivit homo, sed in observantia mandatorum Dei. Cum ergo quis inflatus fuerit quasi sanctus, ductus est quasi supra templum; et quando aestimaverit consistere in sanctimonii summitate, positus est super pinnam templi: et haec tentatio sequitur primum, quoniam victoria tentationis gloriam operatur, et fit causa jactantiae. Sed Christus ultro jejunium suscepit. Super templum autem eum Diabolus duxit, ut tu ad abstinentiam laudabilem sponte procedas, extolli autem ad fastigium sanctitatis non acquiescas. Fuge exaltationem cordis, et non patieris ruinam. Ascensio autem montis est processio ad altitudinem divitiarum et gloriam hujus mundi, quae de superbis cordibus descendit. Cum ergo volueris dives fieri, quod ostendens incipis cogitare de divitiis et honoribus acquirendis, et tunc princeps mundi gloriam ostendit regni sui. Tertio loco praevidet tibi causas, ut si volueris illa consequi, servias ei, et negligas justitiam.