Articulus 12

Glossa super Psalm. 2, dicit, quod tentat dominus, tentat homo, tentat Diabolus; sed aliter dominus, aliter homo, aliter Diabolus. Tentat dominus ut erudiat; homo ut discat quod nescit; Diabolus ut seducat. De tentatione Dei dicitur ibidem in Psal. 25: proba me, domine, et tenta me. Glossa: judica me probatum non tibi, quia omnia probasti: sed mihi et hominibus, ne quid delicti maneat. Tentatio ergo Dei probatio est, sicut tentavit Deus Abraham Gen. 23. Quod autem dicit Matth. 6: ne nos inducas in tentationem, intelligendum est, ne nos permittas vinci a tentatione. Glossa: in tentationem ducitur, qui in tentatione frangitur. Non ergo precatur ut non tentetur; quia tentatio necessaria est ad coronam; tamquam si cuiquam necesse est igne probari, non precatur ut non contingatur, sed ut non exuratur, ut dicit Glossa. Augustinus: de tentationibus hominis sciendum est, quod tentare est experimentum sumere de eo qui tentatur, sicut Samson proposuit problema Philistaeis ad tentandum eos. Judic. 4: si quis autem hominum explorat voluntatem, prudentiam et potestatem Dei, hoc est tentare Deum, quod prohibitum est: Deut. 6: non tentabis dominum Deum tuum; ubi dicit Glossa: Deum tentat, qui habet quid faciat, ac sine ratione se committit periculo, experiri volens utrum possit liberari a Deo. Quando vero propter necessitatem vel utilitatem committit se aliquis divino auxilio, et suis petitionibus et factis, hoc non est tentare Deum: dicitur enim 2 Paral. 2: cum ignoramus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros ad te dirigamus. Ad evidentiam autem illius quod dicitur in Psal. 33, gustate, et videte quoniam suavis est dominus, et illius quod dicitur Rom. 12: ut probetis quae sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta. Sciendum quod duplex est cognitio divinae voluntatis seu bonitatis: una quidem est speculativa; et quantum ad hanc non licet dubitare, nec probare utrum voluntas bona sit, vel utrum Deus sit suavis; alia autem est divinae bonitatis seu voluntatis cognitio affectiva, seu experimentalis, dum quis experitur in seipsum gustum divinae dulcedinis, et complacentiam divinae voluntatis, sicut de Hierotheo dicit Dionysius 2 cap. de Div. Nom., quod didicit divina ex compassione ad ipsa, et hoc movet, ut probemus Dei voluntatem, et gustus ejus suavitatem. Notandum etiam, quod dupliciter petit aliquis signum a Deo. Uno modo ad explorandum divinam potestatem aut veritatem dicti ejus: et hoc de se pertinet ad Dei tentationem. Alio modo ut instruatur quid sit circa aliquid faciendum, aut quod factum beneplacitum est Deo; et hoc nullo modo pertinet ad Dei tentationem. De tentatione autem Diaboli supra dictum est. Hujusmodi autem diabolicae tentationis rationes, videlicet quare permittit Deus hominem tentari, tangit Chrysostomus dicens: quisquis post Baptisma majores sustines tentationes, non turberis: etenim propter hoc accepisti arma, non ut vaces, sed ut praelieris: ideo autem a te tentationes non prohibet Deus. Primo quidem ut discas quomodo fortior factus es. Secundo ut ex magnitudine donorum non extollaris. Tertio ut Diabolus cognoscat, quod perfecte ab eo abscessisti. Quarto ut per hoc fortior reddaris. Quinto, ut crediti tibi thesauri signum accipias: neque enim Diabolus superveniret tibi ad tentandum, nisi te in majori effectu videret.