Articulus 13

Decimo videamus de Christi conversatione, de qua dicitur Baruch 3: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus. Notandum, quod Christi conversatio fuit perfectissimum exemplar nostrae conversationis; unde in persona ejus dicitur Joan. 14: ego sum via, veritas et vita. Revera ipse est illa regia via, de qua dicitur Num. 21: via regia gradiemur: et dicit quaedam Glossa super, qui habitat quod via regia est via Christi regis nostri, qui sic viam mundi cucurrit, ut nec prosperis alliceretur, nec adversis frangeretur, quem etiam nos imitari debemus. Beda: sequamur iter humanae conversationis ejus, si divinitatis gloriam volumus intueri, et habitare in domo ejus aeterna omnibus diebus vitae nostrae. Notandum vero, quod Christus conversatus fuit secundum legem: primo quidem, ut veterem approbaret: secundo, ut eam in seipso observando consummaret: tertio, ut Judaeis occasionem calumniandi subtraheret: quarto, ut homines a servitute legis liberaret, secundum illud Galat. 4: misit Deus filium suum natum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret. A transgressione autem legis tripliciter se excusat. Primo quidem modo, quia per praeceptum quidem de sanctificatione sabbati non interdicitur opus divinum, sed humanum: quamvis Deus in die septima cessaverit a novis creaturis condendis, semper tamen operatur in rerum gubernatione et conservatione. Quod autem Christus miracula faciebat, erat operis divini, ut ipse dicit Joan. 5: pater meus usque modo operatur, et ego operor. Secundo excusat per hoc quod illo praecepto non prohibentur opera de necessitate salutis corporalis: unde ipse dicit Luc. 7: nonne unusquisque vestrum solvit bovem aut asinum, et ducit adaquare? Et infra 14: cujus vestrum bos aut asinus in puteum cadit, et non continuo extrahit illum in die sabbati? Manifestum est autem, quod opera miraculorum quae Christus faciebat, ad salutem corporis et animae pertinebant. Tertio, quia illo praecepto non prohibentur pertinentia ad Dei cultum: unde dicitur Matth. 12: an non legistis in lege, quod sabbatum sancti violant, et sine crimine sunt? Et Joan. 7, dicitur: si circumcisionem homo accipit in sabbato, ut non solvatur lex Moysi; cur mihi indignamini, quia totum hominem salvum feci in sabbato? Quod autem mandavit paralytico in sabbato lectum suum portare, ad cultum Dei pertinebat, idest ad laudem divinae virtutis. Notandum quod Christus habuit refugia, ut dicit Remigius, navim, montem et desertum, ad quorum alterum quotiescumque a turbis premebatur, descendebat: et hoc legitur ipsum fecisse propter tria. Quandoque propter corporalem quietem; unde Matth. 6, dicitur quod dominus discipulis dixit: venite seorsum in desertum locum, et quiescite pusillum: erant enim qui veniebant et redibant multi, et nec spatium manducandi habebant. Quandoque vero causa orationis; unde Luc. 6: factum est in illis diebus, exiit orare in montem, et erat pernoctans in oratione: ubi dicit Ambrosius, quod ad praecepta virtutum suo nos informat exemplo. Quandoque ut doceat favorem vitare: unde super illud Matth. 5: videns Jesus turbas ascendit in montem, dicit Chrysostomus, quod per hoc quod non in civitate et foro sed in monte et solitudine sedit, erudivit nos nihil ad ostentationem facere, a tumultibus abscondere, et maxime cum de necessariis disputare oportet.