|
Undecimo videamus de
doctrina Christi, de qua dicitur Matth. 22: magister, scimus
quia verax es, et viam Dei in veritate doces. Sciendum vero quod
Christus veritatem doctrinae confirmavit, tum vitae sanctitate, tum
miraculorum sublimitate: vitae sanctitate, quia coepit facere et
docere, ut dicitur Act. 1: miraculorum sublimitate: Joan. 4:
si mihi non vultis credere, operibus credite. Notandum insuper, quod
Christus multa docuit in parabolis, ut dicitur Matth. 13. Quod
quidem conveniens fuit, tum quia connaturale est homini ut per
sensibilia deveniat in cognitionem intelligibilium, ut dicit Dionysius
1 Cael. Hier., nam impossibile est nobis aliter lucere divinum
radium, nisi varietate sacrorum velaminum anagogice circumvelatum,
idest inclusum diversis figuris Scripturae ipsum repraesentantibus;
tum etiam propter simplicitatem quorumdam audientium, ut qui caelestia
capere non poterant, per similitudinem terrenam audita percipere
potuissent, ut dicit Glossa Matth. 4. Et subditur ibi, in
Glossa, quod parabola Graece, similitudo dicitur Latine, quando
quid intelligi volumus per quasdam comparationes indicamus: ut ferreum
dicitur ad aliquod durum, et rem velocem ventis comparamus: est enim
parabola, ut dicit Hieronymus, rerum natura discrepantium sub aliqua
similitudine facta comparatio. Tum etiam ut indignis divina mysteria
occultarentur: unde Luc. 3: vobis datum esse nosse mysterium regni
Dei, Glossa secreta Scripturarum: et infra: ceteris autem in
parabolis, ut videntes non videant: Matth. 7: nolite sanctum dare
canibus, neque mittite margaritas vestras ante porcos: Glossa: eadem
res dicitur sanctum et margarita, idest Evangelium et ecclesiastica
sacramenta: sanctum, quia inviolabile nec debet ab aliquo corrumpi:
margarita, quia in abscondito latet, et de figuris quasi de apertis
conchis eruitur. Gemma est pretiosa quae non potest corrumpi: canes
vero sunt quia oblatrant, et quod integrum est dilacerant: porci qui
vilipendunt et conculcant. Notandum vero, quod, sicut Dionysius,
2 cap. Cael. Hier., dicit, magis conveniens est quod divina in
Scripturis tradantur sub metaphora rerum corporalium vilium, quam
nobilium: et hoc propter tria. Primo, quia per hoc liberatur magis
humanus sensus ab errore. Manifestum autem est quod haec non secundum
proprietatem dicuntur de divinis: quod posset esse dubium, si sub
figuris nobilissimorum corporalium describerentur divina, maxime apud
illos qui nihil aliud corporibus nobilibus excogitare noverunt.
Secundo, quia hic modus est convenientior cognitioni quam de Deo
habemus in hac vita: magis enim manifestatur nobis de ipso quid non
est, quam quid est: et ideo similitudines eorum quae magis elongantur
a Deo, veriorem nobis faciunt aestimationem de Deo quid sit supra
illud quod de eo dicimus vel cogitamus. Tertio, quia per hujusmodi,
divina magis indignis occultantur.
|
|