Articulus 15

Duodecimo videamus de Christi miraculis, de quibus dicitur Joan. 11: hic homo multa signa facit. Unde notandum quod miraculi nomen ab admiratione sumitur. Admiratio autem surgit cum effectus sunt manifesti et causa occulta: sicut aliquis miratur dum videt eclipsim solis, et ignorat causam, ut dicitur 1 Metaph. Potest tamen causa alicujus apparentis effectus esse alicui nota, quae tamen aliis est incognita. Unde aliquid est mirum uni, quod non est mirum aliis; sicut eclipsim solis miratur rusticus, non autem astrologus. Miraculum autem dicitur quasi admiratione plenum, quod simpliciter est, omnibus causam occultat. Haec autem est Deus. Unde illa quae a Deo fiunt praeter causas nobis notas, miracula dicuntur. Describitur autem miraculum sic: miraculum dicitur aliquid arduum et insolitum supra facultatem naturae et spem admirantis proveniens. Ad cujus evidentiam sciendum est, quod arduum dicitur miraculum non propter dignitatem rei in qua fit, sed quia excedit facultatem naturae. Similiter insolitum dicitur, non quia frequenter eveniat, sed quia est praeter naturalem consuetudinem. Supra autem facultatem naturae est aliquid tripliciter. Uno modo quantum ad substantiam facti: sicut quod duo corpora sint simul, et quod sol retrocedit: vel quod corpus humanum glorificetur, quod nullo modo natura facere potest: ista et similia tenent summum gradum in miraculis. Secundo modo est aliquid supra facultatem naturae non quantum ad id quod fit, sed quantum ad id in quo fit: sicut resurrectio mortuorum, illuminatio caecorum, et similia: potest natura causare vitam, sed non in mortuo, et potest praestare visum, sed non caeco; et haec secundum locum tenent in miraculis. Tertio est aliquid supra facultatem naturae quantum ad modum et ordinem faciendi; sicut cum aliquis subito divina virtute curatur a febre, absque solito et consueto cursu naturae in talibus: et cum aer condensatur in pluvias divina virtute absque naturalibus causis, sicut factum est ad preces Eliae et Samuelis: et hujusmodi tenent infimum locum in miraculis. Quodlibet autem istorum habet diversos gradus, secundum quod diversimode excedunt facultatem naturae. Supra spem etiam naturae miraculum esse dicitur, non supra spem gratiae quae ex fide est. Dicuntur autem miracula virtutes, in quantum excedunt facultatem naturae; signa vero inquantum manifestant aliquid supernaturale. Dicuntur autem portenta vel prodigia propter excellentiam, quasi procul aliquid ostendentia. Attribuitur autem operatio miraculorum fidei, secundum illud 1 Cor. 13: si habuero fidem ut montes transferam: et hoc propter duo. Primo, quia ordinatur ad fidei confirmationem. Secundo, quia procedit ex Dei potentia, cui fides innititur: et sicut praeter gratiam fidei necessaria est et gratia sermonis ad fidei instructionem, ita etiam opera miraculorum ad fidei confirmationem. Notandum vero quod divinitus conceditur homini miracula facere. Primo quidem et principaliter ad confirmandum fidem et veritatem quam docet. Quia enim ea quae sunt fidei, humanam rationem excedunt; ideo non possunt per humanam rationem probari, sed oportet quod probentur per argumentum divinae virtutis. Secundo ad ostendendum praesentiam Dei in homine per gratiam spiritus sancti. Ad Galat. 3: qui tribuit nobis spiritum, et operatur virtutes in nobis. Utrumque autem circa Christum erat hominibus manifestandum: scilicet quod Deus esset in eo per gratiam non adoptionis, sed unionis; et quod ejus supernaturalis doctrina esset a Deo: ideo convenientissimum fuit, ut miracula faceret; unde ipse dicit Joan. 5: si mihi non vultis credere, operibus credite: et ibi etiam: opera quae dedit mihi pater ut faciam, ipsa sunt quae testimonium perhibent de me. Facit autem Christus miracula divina virtute; unde ipse dicit Joan. 10: pater in me manens ipse facit opera. Unde Leo Papa dicit, quod in Christo sunt duae naturae: una earum est divina, quae fulget miraculis: et alia humana, quae succumbit injuriis: et tamen una earum agit communicatione alterius, in quantum scilicet natura humana est instrumentum divinae actionis, et actio humana accipit virtutem a natura divina. Blasphemiam vero Judaeorum dicentium in virtute Daemonum eum Daemonia ejicere, Luc. 2, reprobavit. Primo quidem per hoc quod Satanas contra se ipsum non dividitur. Secundo exemplo aliorum qui Daemonia ejiciebant per spiritum Dei. Tertio, quia Daemonium expellere non posset, nisi ipsum vicisset divina virtute. Quarto, quia nulla convenientia in operibus nec in effectu erat sibi et Satanae, cum Satanas dispergere cuperet quos Christus colligebat. Notandum vero, quod miraculorum quaedam non sunt vera, sed phantastica facta, quibus ludificatur homo, ut videatur ei aliquid quod non est: quaedam sunt vera facta, sed non habent vere rationem miraculi, quia fiunt virtute aliquarum naturalium causarum: et haec duo possunt fieri per Daemones; sed vera miracula non possunt fieri nisi virtute divina: operatur enim ea Deus ad utilitatem hominum: et hoc dupliciter. Uno quidem modo ad veritatis praedictae confirmationem: et secundum hunc modum possunt etiam mali miracula facere: unde super Matth. 12, nonne in nomine tuo etc. dicit Hieronymus: prophetare et virtutes facere et Daemonia ejicere interdum non ejus est meriti qui operatur; sed invocatio nominis Jesu Christi haec agit, ut homines Deum honorent, ad cujus invocationem fiunt tanta miracula. Alio modo ad demonstrandam sanctitatem alicujus; et sic fiunt tantum a sanctis, vel in vita eorum, vel etiam post mortem, sive per eos, sive per alios. Legitur enim Act. 12, quod dominus faciebat virtutes per manus Pauli, et etiam dum super languidos ferebantur ejus sudaria, recedebant ab eis languores; et sic nihil prohiberet per aliquem peccatorem miracula fieri, per aliquam invocationem alicujus sancti: quae tamen miracula ille non dicitur facere, sed ille ad cujus sanctitatem demonstrandam haec fierent.