Articulus 16

Tertiodecimo videamus de Christi transfiguratione, de qua dicitur Matth. 17: et post sex dies assumpsit Jesus Petrum, Jacobum et Joannem. Ubi tria per ordinem possumus notare: scilicet luminosam claritatem Christi transfigurati: gloriosam apparitionem Eliae et Moysi, gaudiosam delectationem discipulorum Christi. Primum tangitur ibi, et resplenduit facies ejus sicut sol: ubi dicit Hieronymus: qualis futurus est tempore judicii, talis apostolis apparuit. Ad cujus evidentiam sciendum est, quod claritas illa fuit claritas gloriae quantum ad essentiam, non tamen quantum ad modum essendi; claritas enim corporis gloriosi derivatur ab animae claritate, sicut dicit Augustinus: et similiter claritas corporis Christi derivata est in transfiguratione a divinitate ejus, ut dicit Damascenus, et a gloria animae ipsius: aliter tamen quam in corpore glorificato: nam ad corpus glorificatum redundat claritas ab anima, sicut quaedam qualitas permanens; sed ad corpus Christi in transfiguratione derivata est claritas per modum cujusdam passionis transeuntis, sicut cum aer illuminatur a sole: et est simile quantum ad animam de visione quam vidit Paulus. Unde ille fulgor tunc in corpore Christi apparens, miraculosus fuit, sicut et illud quod super undas maris ambulavit. Unde non est dicendum, sicut Hugo de sancto Victore dicit, quod assumpsit dotes claritatis in trasfiguratione, agilitatis ambulando super mare, subtilitatis egrediendo clauso virginis utero: quia dos nominat qualitatem immanentem corpori glorioso, sed miraculose habuit ea quae pertinent ad dotes. Notandum, quod tria describuntur circa hanc transfigurationem: scilicet temporis opportunitas, discipulorum numerositas, et loci congruitas, idest quando facta est, quibus, et ubi: quod mysterio non vacat. Primum ibi, et post sex dies: ubi dicit Origenes: mystice cum aliquis ascenderit sex dies, idest omnes mundi res sex diebus factas, potest gloriam verbum Dei aspicere, et Jesum transfiguratum ante oculos cordis sui videre. Diversas enim habet verbum Dei formas apparentes unicuique secundum quod videnti expedire cognoverit: et nemini super quod capit, seipsum ostendit. Secundum ibi, assumpsit Petrum, Jacobum et Joannem. Per quod datur intelligi, quod dicit Rabanus, quod qui nunc fidem sanctae Trinitatis incorruptam servant, tunc aeterna ejus visione laetantur. Tertium ibi, et duxit illos in montem excelsum seorsum: in quo docet, ut dicit Remigius, quod necesse est omnibus qui Deum contemplari desiderant, ut non in infimis voluptatibus jaceant, sed amore supernorum semper ad caelestia se erigant; et ut ostendat discipulis quatenus gloriam divinae claritatis non in hujus saeculi profundo quaerant, sed in caelestis beatitudinis regno. Ducimur autem seorsum, quia sancti viri toto animo et fidei intentione separati sunt a malis, funditus autem separabuntur in futuro. Secundum principale membrum tangitur ibi, et apparuerunt illis Moyses et Elias loquentes cum eo: ubi dicit Hieronymus: considerandum est, quod Scribis et Pharisaeis signum de caelo petentibus dare noluit: his vero ut apostolorum augeat fidem, dat signum de caelo, Elia inde descendente quo conscenderat, et Moyse ab Inferis resurgente. Quod non est sic intelligendum, quod anima corpus suum assumpsit; sed quod anima ejus apparuit per aliquod corpus assumptum, sicut Angeli apparent. Elias autem apparuit in corpore proprio, non quidem de caelo Empyreo allatus, sed de aliquo eminenti loco, in quo fuerat curru igneo raptus. Sunt autem plures rationes, quare Moyses et Elias ad medium adducuntur, ut dicit Chrysostomus. Prima est, quia dicebant turbae eum esse Eliam, vel Jeremiam, aut unum ex prophetis; capita prophetarum secum ducit, ut saltem hinc appareat differentia servorum et domini. Secunda est, quia Moyses legem dedit, Elias aemulator domini fuit. Unde per hoc quod simul cum Christo apparuerunt, excluditur calumnia Judaeorum accusantium Christum tamquam transgressorem legis, et blasphemum, sibi gloriam Dei usurpantem. Tertia, ut ostendat se potestatem mortis et vitae habere, et esse judicem vivorum et mortuorum, Moysen jam mortuum, et Eliam adhuc viventem secum ducit. Quarta, quia voluit ut discipuli ejus imitarentur Moysi mansuetudinem, et zelum Eliae. Tertium ibi, domine, bonum est nos hic esse: Glossa: si Petrus videns glorificatam humanitatem nunquam voluit ab ejus visione separari, quid putandum est de his qui divinitatem ejus videre meruerunt? Dicitur autem Matth. 9, quod non sciebat quid diceret stupore fragilitatis humanae. Unde Beda: sed in hoc sciebat, quod solum bonum hominis est intrare in gaudium domini sui, ut dicit Glossa Remigii: erravit Petrus, qui voluit ut regnum electorum construeretur in terris, quod dominus promisit dare in caelis: erravit etiam, quia oblitus est se et suos socios esse mortales, et absque gustu mortis voluit subire aeternam felicitatem; et in eo quod in caelesti conversatione tabernacula facienda putavit, in qua domus necessaria non erat, cum scriptum sit, templum non vidi in ea.